Objectiones magistri andreae Secundum quod Judaei solent nobis opponere de nostro Emmanuele.
Ecce virgo concipiet et pariet filium, et vocabitur nomen ejus Emmanuel (Isa. VII). Hanc de conceptione et Nativitate Salvatoris nostri, et integritate, et virginitate matris ejus semper virginis apertissimam prophetiam, prout justum est cum de ipsis exponimus. Insurgentes in nos Judaei, veritatis inimici, suae cavillationis ariete firmissimum fidei nostrae murum labefactare conantur. Primo dicunt quod in Hebraico non habetur becula, quae vox virginem, sed alma, quae nunc juvenculam, nunc absconsam significat. A quibus cum opponentes quaerimus quomodo futurae liberationis signum esse possit, quod junioris aetatis femina, vel abscondita et secreta concipiat, et pariat cum hoc frequentissime fieri videamus, respondent dicentes: In hoc signum erat quod ea quae nondum conceperat in prima ad eam viri accessione conceptura erat, et masculum paritura, qui ab ipso populo, vel matre Emmanuel nominaretur. Ac si a propheta diceretur: O domus David, si videris hanc juvenculam quae nondum concepit in proximo concipere, et filium parere, scias hoc tibi signum futurae liberationis de manu supradictorum regum a Domino datum. Vos autem, inquiunt, qui hoc de Virginis vestri Jesu matris conceptione, et partu exponitis, respondete quomodo quod post sexcentos vel eo amplius factum est annos domui David, et Acham, quod de manu Rasin, tunc regis Syriae, et Phacee filiis Romeliae liberandi essent signum esse potuit. Quomodo illis signum esse potuit quod nunquam viderint vel visuri erant? Vos per abrupta, nos per planam incedimus viam quibus tota capituli continentia consonat; vos, tota litterae circumstantia reclamante, uni versiculo adhaeretis. Quod, ut melius pateat, ab exordio usque ad finem totum prosequimur capitulum. Mandavit Dominus per prophetam Acham quod signum peteret, per quod certus esse posset, quod non oporteret eum timere a duabus caudis titionum fumigantium. Quo signum petere nolente, convertit se propheta ad populum, cui dicit ipsum Dominum signum esse daturum, ipsumque signum statim supponit, dicens: Ecce virgo concipiet, etc. Subjungit et cibum ipsius pueri ex virgine concepti et nati, et causam quare tali cibo utatur. Post haec interponitur de adventu Assyriorum in terram Juda, et quid in ea facturi sint ad extremum post enumerationem eorum quae vastitatem sequuntur, imperat Dominus prophetae ut in grandi libro plane et legibiliter scribat nascituri de juvencula, vel abscondita pueri nomina duo haec: Velociter spolia detrahe, cito praedare. Et ne qua fraus, vel dolus subesse putaretur, vel ne alio quam ad prophetissam (Isaiae videlicet uxorem, et filium ex ea natum) quod de virgine, vel potius juvencula paritura dicitur inverteretur, adhibuit et dues quibus bene credi deberet testes, et sub his testibus ad prophetissam maritali officio accessit, et concepit, et peperit cujus nomen Domino praecipiente, sicut subjungitur, appellat, causamque quare sic debeat appellari supponit. Ecce, inquit, omnia rationabiliter procedunt, omnia quae promittuntur fiunt; promittitur juvencula quae nondum conceperat in signum paritura filium. Adhibentur testes duo fideles, qui visu et auditu prophetissam ad quam Isaias accessit, adolescentulam esse dignoscere, et ex ea viri ad illam accessione concepisse, cum tempus pariendi advenit, certissime scire valerent. Si dubitatis de juvencula, fideles fidem facient testes. Praedicitur conceptura, concepit paritura filium, peperit et masculum. Cibos comedit quos comesturus fuit praedictus. Ecce datum est signum quod se daturum Dominus promisit. Nam non res signum secuta est? In diebus infantiae filii virginis, vel juvenculae duo reges a quorum facie Judas trepidabat, alter ab Assyriis interfectus, alter ab Osee filio Elam trucidatus occubuerunt. Ecce signum praecessit, secuta est res. Liberatus est Judas a metu, propter quem tollendum datum est signum. Vestrae autem virginis partus nec signum fuit, quibus tollendus erat metus, sed nec esse potuit. Nec res propter quam signum datum est secuta est. Sed quingentis et eo amplius annis signum quod vos ponitis praecessit. Explicate, si potestis, quomodo Isaias propheta sub notis et nominatis testibus ad prophetissam accesserit, ex qua accessione ipsa conceperit, et filium peperit quem Dominus idcirco vocari jusserit accelera, spolia detrahe, festina praedare. Quod in diebus infantiae ejus a regionibus Assyriorum tollenda esse fortitudo Damasci, ubi regnabat Rasin, et spolia Samariae, ubi sceptra gerebat Phacee filius Romeliae. Apertissime loquitur sacra Scriptura Dominum qui mentiri non potest dicere, quod antequam puer quem prophetissa peperit Isaiae, sciat patrem suum et matrem vocare, Damascus et Samaria ab Assyriis destruenda sit. Si virginem vestram hujus pueri matrem dixeritis, consequenter et Isaiam ejus patrem esse dicere vos oportebit.
Si statim post natum Isaiae de prophetissa filium, mortuis duobus regibus, Judas a metu quem illi incutiebant liberatus est, cujus rei gratia signum dabatur, luce clarius elucet quia ejusdem pueri matris et conceptus et partus praedictae liberationis signum fuerit. Haec sunt quae in nos tela jaciunt Judaei, sacrarum nos litterarum depravatores, et violentos distortores appellantes. Quibus ut respondeamus nec opus est, cum alii hoc ante nos fecerint. Sed an sufficienter responsum sit, ipsi qui responderunt viderint. Nec utile, ne si forte anceps certamen imparibus ineuntes viribus succumbamus, non nobis solis, sed et illis quorum acutissimi vivacitate ingenii, si cum eis congressi fuissent facile superarentur, victores insultent. Nos itaque nostris viribus emensis, fortiora fortioribus relinquentes, coeptam litteralis sensus explanationem exsequamur. Dabit gratuita voluntate sua, non vestris perversorum, et incredulorum meritis signum. Facturus est Dominus quiddam vobisque in signum daturus, quod cum videritis, significabit vobis quod a metu praedictorum regum liberamini. Ecce virgo concipiet et pariet. Juvenculae vel absconditae partus et conceptus, quando eum videritis, significabit vobis quod a praedicto metu liberabimini, et vocabis tu domus Juda, vel quae concepisti, Emmanuel. Ideo tali nomine, vel domo Juda, vel matre vocante, puer nominabitur, quia Deum propitium et adjutorem sibi futurum intelligent, cum puerum quem sibi in signum se daturum promisit jam natum perspexerint. Vel quia in diebus nativitatis ejus jam illis Dominus benefacere coeperat. Butyrum et mel comedet. Si, ut causalem facimus conjunctionem, scientia reprobandi malum et eligendi bonum causa est quare butyrum et mel comedat. An talis comestio talem scientiam conferre potest? Nonne et stulti butyrum et mel comedunt? Si ergo ut consecutivum facimus ut dicamus: Butyrum et mel comedet, et sciet reprobare malum, et eligere bonum, quomodo exponetur quod sequitur, quia antequam sciat puer, etc., nisi forte quia ibi, sicut in plerisque copulativa accipiatur, et sic legatur: Butyrum et mel comedet, et sciet reprobare malum, et eligere bonum, et antequam sciat puer reprobare malum et eligere bonum, derelinquetur terra quam tu detestaris a facie duorum regum suorum? Sunt qui ita legunt: Butyrum et mel comedet, ut qui sciat reprobare malum et eligere bonum, et antequam hujusmodi scientiam habeat derelinquetur, etc. Hoc etiam partem signi putant, quod in infantia positus quae nihil eorum quae apponuntur rejicere solet, immundis tanquam sordibus refutatis, mundos tantum cibos (quae synodochice in butyro et melle accipiuntur) in cibum sumpturus sit. In eo quod dicitur butyrum et mel comedet, Hebraei futurae fertilitatis promissionem esse dicunt. Ubi nos habemus, ut sciat reprobare malum, illi habent, ut dicunt, ad scientiam abominari in malum et eligere in bonum. Quod est dicere: prophetissae filius butyrum et mel comedet cum venerit ad scientiam qua possit abominari malum et eligere bonum. Unde autem quando ille ad annos discretionis pervenerit, tanta sit futura copia in terra hostiliter vastata, ut lacte (quod per butyrum intelligimus) et melle fluat, subjungit, quia antequam sciat, etc. Bene poterit tunc puer butyrum et mel comedere, quia in infantili aetate illius derelinquetur Syria et decem tribuum terra a duobus regibus quos tu, domus Juda, formidas.
Chapter 6 of 78