Skip to the text

Prologus.

In quemdam magistri Andreae tractatum, quem in Isaiae explanationem scripserat, simul et ediderat, incidi, in quo nonnulla minus caute posita, minus catholice disputata inveni. In multis namque scripturae illius locis ponitur Judaeorum sententia quasi sit non tam Judaeorum quam propria, et velut vera. Super illum autem locum: Ecce virgo concipiet, et pariet filium, Judaeorum objectiones vel quaestiones ponit, nec solvit, et videtur velut eis palmam dedisse, dum eas veluti insolubiles relinquit. In ejusmodi itaque positionibus scandalizantur peritiores, infamantur imperitiores, in tantum ut usque hodie ex ejus discipulis existant qui supra positam prophetiam non de beata Maria, quin potius de prophetissa dictam contendant. Ad tollendum ergo errorem vel eorum qui jam decepti sunt, vel adhuc decipi possunt, statui aliqua scribere, et positis objectionibus obviare. Prima itaque operis hujus fronte libet ipsas objectiones ponere, quemadmodum inveniuntur in jam dicta explanatione. Secundo vero quasi pro testimonio adjungo quaedam verba beati Hieronymi, quemadmodum ab ipso edita sunt in explanationem ejusdem loci. Ultimo autem loco libet ex meo addere quantum puto ad refellendas objectiones posse sufficere.

Chapter 5 of 78