Verba hieronymi.
Quando autem dicitur, dabit Dominus ipse vobis signum, novum debet esse atque mirabile. Sin autem juvencula, vel puella, ut Judaei volunt, et non virgo pariat: quale signum poterit appellari cum hoc nomen aetatis sit, non integritatis? et revera ut cum Judaeis conferamus pedem, et nequaquam contemptioso fine praebeamus eis risum nostrae imperitiae. Virgo Hebraice appellatur, quae in praesenti loco non scribitur. Sed pro hoc verbo positum est, quod praeter LXX qui posuerunt ἡ παρθένος omnes adolescentulam transtulerunt. Porro apud eos verbum ambiguum est, dicitur enim et adolescentula, et abscondita, id est ἀποκρυφή. Unde et in titulo psalmi noni, ubi in Hebraico positum est alma, nomen quod caeteri interpretes transtulerunt pro adolescentula, quod LXX interpretati sunt pro absconditis, et in Genesi legimus ubi Rebecca dicitur alma aquilam non adolescentulam, nec puellam, sed absconditam transtulisse (Gen. XXIV). Sunamitis quoque mulier amisso filio cum Elisei fuisset pedibus provoluta, et prohiberet eam Giezi, audit a propheta: Dimitte eam quia in dolore est, et Dominus abscondit a me (IV Reg. IV). In Hebraeo scriptum est, . Ergo alma non solum puella, sed et virgo; sed cum ἐπιτάσει virgo abscondita dicitur, et secreta, quae nunquam virorum patuerit aspectibus, sed magna parentum diligentia custodita sit. Lingua quoque Punica quae de Hebraeorum fontibus manare dicitur, proprie virgo alma appellatur, et ut risum praebeamus Judaeis, nostro quoque sermone alma sancta dicitur. Omniumque pene linguarum verbis utuntur Hebraei, ut est illud in Cantico canticorum de φορεῖον, id est ferculum sibi Salomon fecit, quod et in Hebraeo ita legimus. Verbum quoque nugas, et mensuram, Hebraei eodem modo, eisdem appellant sensibus, et quantum cum mea pugno memoria, nunquam me arbitror alma in muliere nupta legisse, sed in ea quae virgo est, ut non solum virgo sit, sed virgo junioris aetatis, et in annis adolescentiae. Potest enim fieri ut virgo sit vetula. Ista autem virgo erat in annis puellaribus, vel certe virgo, non puella, et quae adhuc virum nosse non posset, sed jam nubilis. Denique et in Deuteronomio sub puellae et adolescentulae nomine virgo intelligitur. Si invenerit, inquit, homo in campo puellam desponsatam, et vi opprimens eam dormierit cum ea, interficietis virum solum qui concubuit cum ea, et puellae nihil facietis. Non est adolescentulae peccatum mortis, quia quomodo si quis insurgat contra proximum suum, et interficiat animam ejus, sic hoc negotio accidit (Deut. XXII), etc.
Chapter 7 of 78