Caput XV.
Sed quisquis es haec qui audis, si dejectionis tuae magnitudinem attendis, non est tamen unde desperare debeas: Nam audi consequenter unde merito ad spem reviviscas: Et dixit custos: Venit mane. Ecce in nocte laboranti, ecce pro obtinendo mane supplicanti, subito et inopinante promittitur, quod cum tanta humilitate requiritur. In nulla ergo vitiorum enormitate de ejus miseratione est desperandum, qui tam multus est ad ignoscendum. Sed nunquid idcirco eum impudenter et irreverenter implorare debemus, quem ad indulgendum tam pronum agnovimus? Imo tanto magis debemus in ejus conspectu erubescere, tanto humilius veniam postulare, quanto benigniorem et dulciorem agnovimus quem contumaciter offendimus: Dixit custos: Venit mane. Custodis hujus promittendo dicere, vel dicendo promittere, est animae supplicanti spei certitudinem gratiae suae inspiratione infundere et de desiderii sui exspectatione omnem diffidentiam, vel ambiguitatem tollere. Per repromissionem itaque mystica tamen locutione dictum intelligitur, quod per custodem respondetur: Venit mane et nox.
Chapter 75 of 78