Caput I. Varietatem rituum cum unitate fidei cohaerere
Queritur vestra reverentia de sacramentis Ecclesiae, quoniam non uno modo fiunt ubique, sed diversis modis in diversis locis tractantur. Utique si per universam Ecclesiam uno modo et concorditer celebrarentur, bonum esset et laudabile. Quoniam tamen multae sunt diversitates, quae non in substantia sacramenti, neque in virtute ejus, aut fide discordant; neque omnes in unam consuetudinem colligi possunt: aestimo eas potius in pace concorditer tolerandas, quam discorditer cum scandalo damnandas. Habemus enim a sanctis Patribus, quia si unitas servatur charitatis in fide catholica, nihil officit consuetudo diversa. Si autem quaeritur unde istae natae sunt consuetudinum varietates: nihil aliud intelligo, quam humanorum sensuum diversitates. Qui quamvis in rei veritate et virtute non dissentiant, in aptitudine tamen et decentia administrationis non concordant. Quod enim unus aptius esse judicat, alius saepe minus aptum aestimat; neque in hujusmodi varietatibus non consonare, puto ab ipsius rei veritate exorbitare.
Chapter 2 of 4