Caput II. Ad querelas de una signi crucis formatione
Nempe quod alii in sacrificando corpore et sanguine Domini, singulas cruces singulis faciunt ab initio in canone; alii solummodo singulas singulis, ubi singulatim nominatur panis vel corpus, et singulatim calix vel sanguis: ubi vero oblatio vel hostia nominatur, unam crucem ambobus faciunt; quoniam sicut unus est Christus, qui seipsum obtulit pro nobis; ita una est oblatio, et una hostia in pane et vino quam offerimus: non video istos magis in hoc discordare a Christo, qui singulatim utraque benedixit, quam omnes illi discordant, qui calicem post Coenam non sacrificant, sicut Christus fecit, neque semper ad vesperam, sicut Christus fecit, et qui utrumque simul, uno nomine vocant oblationem, vel hostiam, quod Christus non fecit. Unde possumus colligere quia a nobis invicem in hujusmodi actione servata rei veritate possumus esse dissimiles sine reprehensione, cum ab ipso auctore ipsius sacrificii sumus diversi sine offensione. Ubi autem dicimus: Haec dona, haec munera, haec sancta sacrificia, sive singulatim pani et vino singulae cruces assignentur, sive una cruce duo simul sanctificentur, non video in hac diversitate reprehensibilem discordiam, nisi forsitan quia convenientius ambo una cruce notantur, sicut uno verbo benedictionis sanctificantur. Cum enim plures homines, aut diversas res simul benedicimus, non singulis singulas cruces reddimus, sed omnibus unam crucem sufficere credimus.
Chapter 3 of 4