Responsio
Domino et amico WALERANNO, gratia Dei Newemburgensi venerabili episcopo, ANSELMUS, servus Ecclesiae Cantuariensis, salutem, servitium, orationes, dilectionis affectum.
Gaudeo, et gratias ago Deo quia sicut scribitis, glorificat eum in vobis Ecclesia catholica; quoniam in vestra mutatione divinae bonitatis apparet gratia, et Domini papae Paschalis amicitiam habetis et familiaritatem, ut jam mihi liceat vestram amicabiliter salutare sanctitatem. Quod vestra sublimis humilitas me comparat Minervae et vocat montem, non in me accipio; quoniam nihil in me, cur hoc dici de me debeat, intelligo. Non tamen debeo esse ingratus vestrae benignitati; quoniam hoc facit abundantia vestrae erga me bonae voluntatis. Solemus enim saepe sentire meliora de his quos diligimus, quam ipsi mereamur. De laude igitur, quae ad me non pertinet, cor meum non gloriatur; sed de dilectione, quae semper amanda est, gratias agendo laetatur.
Chapter 1 of 4