Caput III. De operimento calicis inter sacrificandum
Quod vero nonnulli ab initio calicem operiunt, quidam corporali, alii panno complicato propter custodiam immunditiae, nec nudum dimittunt calicem, sicut Christus nudus crucifixus est, ut sicut significatis, ostenderet se mundo revelatum: non magis intelligo eos debere reprehendi propter nuditatem Christi, quae non significant ab illis in sacrificando, quam quia non demonstrant in eodem sacrificio, eum esse crucifixum extra civitatem, extra domum, et sub nudo coelo. Quae tamen magna non carent ratione. Nam Christus, qui passus est pro nobis, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus (I Petr. II, 21); in his quoque dedit nobis exemplum, propter justitiam sustinendi incomparabilem contemptum et paupertatem. Adeo enim contemptui habitus est et exsecrabilis judicatus ut nec mori dignus haberetur intra aliquam hominum habitationem; neque inter homines, nisi inter exsecrabiles, neque sub tecto aliquo nisi sub coelo de sub quo ejici non potuit, ut secundum Prophetam: Opprobrium hominum, et abjectio plebis aestimaretur. Pauper vero ita fuit, ut veniens in mundum, non in sua sed in aliena domo nasceretur: et natus, propter inopiam loci in praesepio brutorum animalium poneretur: et vivens in mundo non haberet ubi caput suum reclinaret (Psal. XXI, 7; Luc. IX, 58); nec moriens, unde nuditatem suam tegeret; nec mortuus, unde involveretur; nec sepulcrum, aut locum, ubi corpus suum collocaretur. Quae omnia magis sunt vivendo per effectum (cum ratio exigit) imitanda, quam per nuditatem sacrificii nuditas Christi significanda. Neque conjectare possum cur potius curandum sit ne panno operiatur sacrificium, quia Christus nudus passus est, quam ne sub tecto, vel intra civitatem fiat, quoniam Christus sub nudo coelo extra civitatem passus est. Si autem usus non habet ut extra tectum fiat propter perturbationes aeris, simili causa videtur ut calix in sacrificando non discooperiatur, propter quasdam, quae contingere possunt, incommoditates. Tutius itaque et diligentius puto ut calix, ne aut musca, aut aliquid indecens in illum cadat (quod saepe contigisse cognovimus) operiatur: quia discoopertus contingentibus immunditiis exponatur. Haec sapientiae vestrae pro meo sensu, nullius meliorem rationem respuens respondeo. De his, qui sacrificant de fermentato, misi vobis olim quamdam epistolam.
Chapter 4 of 4