Caput XXIX
Quod omnia gesta illius enumerari non possint.
Dicere quid coner quae nullo edicere versu
Sufficiam? Quoties languorum tabe peresos
Invalidosque potens jam verbo erexerit artus,
Quotque focos febris sacra represserit unda,
Qualiter egestas fontano e gurgite lymphas
Fecerit in laetum vini transire saporem!
Spirituum quoties per devia fugerit horror,
Cuthberti consueta minis se linquere fassus
Pectora, et ignivomas barathri sub cogier umbras,
Absentisque etiam poenis se plectier atris!
Virtutesque sacri numero quid prendere certem
Tanta prophetalis quem gratia fulsit honoris
Jam puroque poli qui pervolat aethera visu?
Chapter 30 of 48