Skip to the text

Caput XVI

Qualem sibi in insula Farne pulsis daemonibus habitationem fecerit.

Tandem Farne petit senior, cupitisque potitus
Sedibus, indigenas patria fugat impiger atros.
Illa prius nam horrens larvalibus insula flabris
Arcebat humana minis consortia caecis.
Quam Domini mox servus adit; cruce territus atrox
Turbo fugit per inane vagi quasi portio fumi.
Illa serena tenens pereunte tyrannide regna,
Terrestri aetheriam sacer aggere condidit urbem,
Atque humiles celsis statuit sub moenibus aedes.
E quibus astriferum tantum aspectare cacumen
Posset, et a celso secretus Rege tueri.
Haec et ut in cunctis divina patesceret almi
Virtus, missilibus firmavit moenia saxis,
Vix quae bis terni cervice subire potentes,
Ille sed asportans muris imponere solus
Sufficeret, summi dextra comitante Tonantis.

Chapter 17 of 48