Caput XXIII
Quomodo in episcopatu monasticam non deseruit vitam.
Ergo sacerdotis summi fastigia nactus,
Mente manu fulget Cuthbertus et ore coruscus,
Commissosque greges precibus monitisque tuetur.
Pauperibus qui dives, inops sibi, blandus amaris,
In turbis monachus; neque enim vel tegmina sueta,
Arida vel eremi mutari fercula curat.
Virtutum titulis auget miracula mentis,
Quae lyrico liceat cursim contingere plectro,
Ne potior lassis generet fastidia versus.
Chapter 24 of 48