Praefatio
sci, sed per Spiritum sanctum unicuique dari, B. Paulus ostendit. » Et infra: « Forma praecessit in carne Christi, quam in nostra fide spiritualiter agnoscamus. Nam Christus filius Dei secundum carnem de Spiritu sancto conceptus et natus est. Sic ergo in hominis corde, nec concipi fides poterit, nec augeri, nisi eam Spiritus sanctus effundat et nutriat. Ex eodem namque spiritu renati sumus, ex quo natus est Christus. »
Accedant pofetremo rationes, atque ese potissimum quibus utitur S. Augustinus. Prima ratio sumitur ab orationibus Ecclesiae. Orat enim Ecclesia pro infidelibus, ut convertantur, et hoc ipsum juberi dicit S. Cyprianus in expositione orationis Dominicse, cum Dominus praecipit, ut orantes dicamus, fiat voluntas tua sicut in coelo et in terra. At frustra fierent istae preces, si possent infideles sine Dei auxilio credere: satis enim esset illis praedicare fidem, et admonere ut crederent.
Neque responderi potest, orari ab Ecclesia Deum ut habitum fidei donet volentibus et incipientibus credere. Nam Ecclesia, juxta praeceptum Domini, orat pro persequentibus et calumniantibus se: qui vero persequuntur Ecclesiam, certe neque volunt, neque incipiunt credere. Orat igitur Ecclesia, ut Deus infideles de nolentibus faciat volentes, de infidelibus fideles, et de persecutoribus defensores, quomodo novit, actum esse cum ipso Apostolo Paulo, cui tunc donata est fides, cum spiraret minas, et caedes in discipulos Domini. Et hoc ipsum indicant antiquissimae illae preces, quae funduntur ab universa Ecclesia in Parasceve, ubi oratur Deus ut auferat velamen de cordibus infidelium, ut adaperiat aures praecordiorum, ut illustret caecitatem, et tenebras mentium, ut eruat ab erroribus animas diabolica fraude deceptas.
Secunda ratio, sumitur ab absurdis, quae sequerentur, quae sunt potissimum tria. Primum enim sequeretur, gratiam secundum merita nostra dari, et ita gratiam non esse gratiam, quod ita visum est absurdum Patribus nostris, ut in Concilio Palaestino (quod primum contra Pelagium celebratum est) ipse etiam Pelagius id (quamvis ore, non corde) damnaverit. Id autem sequi, probat S,. Augustinus in epist. 106. quoniam nonnullum est meritum fidei, ratione cujus oratio impetrat, quidquid postulat. Meretur enim exaudiri, qui postulat cum fide.
Deinde sequeretur, initium salutis esse ex nobis, nam cum justus ex fide vivat, si initium fidei esset ex nobis, initium vitae esset ex nobis. Id autem esse absurdum patet. Tum quia repugnat Apostolo dicenti: Quis prior dedit illi, et retribuetur ei. Roman. xi. Et: Quid habes, quod non accepisti? I Corinth. iv.. Tum quia si potest homo per se incipere credere, poterit etiam per se augere fidem; difficilius enim est incipere opus, quam augere inchoatum, atque ita vel non egebunt homines Deo, vel ita partientur cum eo, ut sibi tribuant quod est melius, illi quod est deterius, sive priores operis partes sibi? posteriores Deo.
Posfremo sequeretur, tolli penitus fundamentum divinae praedestinationis et electionis; non enim salvae fierent reliquiae secundum electionem gratiae, ut Apostolus praedicat ad Romanos cap. xi. sed juxta meritum fidei, et bonum usum liberi arbitrii, ut S. Augustinus efficacissime probat in libro de praedestinatione sanctorum. Quoniam enim duo sunt fundamenta praedestinationis, fides et perseverantia, ideo in priore duorum illorum librorum demonstrat, fidem esse donum Dei, in posteriore idem probat de perseverantia.
Tertia ratio pendet ex iis, quae dicentur in 4. cap. Demonstrabimus enim, nullum opus pietatis vel inchoari, vel perfici posse, sine speciali gratia Dei; certum autem est, initium fidei includere pium affectum, ac per hoc esse opus pium, vel certe pii operis inchoationem.
Chapter 51 of 63