Caput XVI. Explicatur altera ratio concordiw libertatis cum cooperatione Dei, et solvitur. objectio
Altera ratio conciliandi libertatem humanam cum cooperatione divina, et fortasse etiam probabilior est juxta sententiam S. Thomse, qui docet, cooperationem divinam ita concurrere cum secundis causis etiam liberis, ut non solum eis dederit, et conservet virtutes operatrices, sed etiam eas moveat, et applicet ad opus, ut cognosci potest ex 1. part. quaest. 105. artic. 5. et lib. 3. contra gentes, cap. 70. et in quaest. 3. de potentia art. 7. quae sententia videtur valde consentanea, tum Scripturae, qua? dicit nos in Deo esse, vivere, et moveri, Actor. 17. tum etiam rationi et ordini, quem habet prima causa cum secundis, neque laborandum est in hac sententia, ut ostendamus, nihil omnino fieri sine Deo. Sed tamen habet etiam haec sententia suas difficultates, quas breviter explicabimus antequam exponamus, quemadmodum juxta hanc sententiam salvetur liberum arbitrium.
Objiciunt igitur ah' qui contra sententiam S. Thomae, non posse intelligi quomodo Deus moveat, et applicet causas secundas. Nam si Deus movet causas secundas, vel movet locali motu, vel alterativo; non locali, quia causae secundae, ut plurimum immotae, secundum locum agere possunt; ignis enim non eget motu locali, ut comburat stupam vicinam; et multo minus humana voluntas eget motu locali, ut aliquid velit. Non etiam alterativo, quia tunc aliqua qualitas imprimi deberet in causa secunda. Nulla autem talis qualitas necessaria est, neque ex parte Dei, qui operatur omnia per actum suae voluntatis; neque ex parte causae secunda?, quae jam habet virtutem operatricem a natura.
Dices, necessariam esse exparte Dei, et ex parte causae secundae; ex parte Dei, ut per eam qualitatem attingat effectum, ex parte causae secundae, ut determinetur, et applicetur ad operandum. Contra, nam Deus non
eget qualitate, ut attingat effectum; et praeterea si egeret qualitate, ut effectum attingeret non in causa, sed in effectu, illam imprimeret: porro causa secunda praesente objecto, non videtur indigere alia determinatione vel applicatione.
Ad hanc objectionem respondeo, Deum non movere localiter causam secundam, neque in illa qualitatem ullam imprimere, sed tantum illa uti tanquam instrumento ad opus efficiendum, quocirca virtus a Deo impressa per modum transeuntis, dum causa secunda operatur, non distinguitur ab ipsa virtute naturali, sed est illa eadem, quatenus illa Deus utitur ad illam actionem perficiendam. Est autem necessaria haec motio Dei ex parte causa? secundae, quae cum sit talis, id est, secunda, habet necessariam dependentiam a causa prima, in cujus virtute operatur. Yide qua? diximus de virtute Dei in Sacramentis impressa per motum lib. 2. de Sacramentis in genere cap. 11.
His explicatis, ut ostendamus, juxta hanc S. Thoma? sententiam, recte defendi liberum arbitrium, sciendum est, influxum, seu virtutem Dei, qua voluntas movetur et applicatur ad opus, recipi in causis secundis, secundum earum dispositionem (ut idem S. Thomas in quaest. 3. de malo art. 2.) « Attendendum, inquit, quod motus primi moventis, non recipitur uniformiter in omnibus mobilibus, sed in unoquoque secundum proprium modum. » Et in 1. 2. quaest. 10. art. 4. (i Ad providentiam, inquit, Dei pertinet, naturam non corrumpere, sed servare. Unde omnia movet secundum eorum conditionem. )> Et infra: « Quia, inquit, voluntas est activum principium non determinatum ad unum, sed indifferenter se habens ad multa; sic Deus ipsam movet, quod non ex necessitate ad unum determinat, sed remanet motus ejus contingens, et non necessarius, nisi in his, ad quae naturaliter movetur. » Haec ille.
Porro iste modus, seu conditio in voluntate, secundum quam recipitur in ea motus Dei, nihil aliud est, nisi negativa qua?dam determinatio, praecedens tum influxum Dei, tum actum elicitum voluntatis. Nimirum quod voluntas sinat se moveri ab objecto per rationem sibi proposito, vel non sinat. Ha?c enim determinatio dicitur negativa, quia non consistit in actu positivo, sed in negatione actus, cum tamen voluntas non minus sit libera ut agat, quam ut non agat.
Explicat id S. Thomas in quaest. i. de malo artic. 3. ubi dicit: non uti regula rationis praeintelligi in voluntate ante inordinatam electionem: hujus autem quod est, non uti regula rationis, non oportere quaerere aliam causam, nisi voluntatis libertatem, quia videlicet in ejus potestate est, ut sinat se moveri a ratione., vel non sinat. Et rursus in quaest. 3. de malo art. 2. idem S. Thomas dicit, requiri in homine dispositionem quamdam ad recipiendum influxum Dei, et juxta eam dispositionem produci bonum, vel malum actum. Non potest autem praerequiri ante influxum Dei ulla dispositio positiva, cum nihil positivum sine Deo fieri possit. Sola igitur praerequiritur dispositio negativa.
Atque hinc fit, ut voluntas sit vere libera? et se ipsa determinet, tametsi Deus illam moveat, et applicet ad opus, quoniam ipsa Dei motio in ejus potestate est, sive (ut loquitur Cajetanus in 1. part. quaest. 19. art. 8.) Dei motione voluntas nostra libere utitur. Nam si se moveri sinat ab objecto proposito, Deus eam applicat, et movet ad actum eliciendum; si non sinat, Deus eam non applicat, neque movet. Et ideo S. Thomas in 1. 2. quaest. 10. art. 4. ad 3. concludit, posita Dei motione, impossibile esse ut voluntas non moveatur; absolute autem non esse impossibile. Quia videlicet potest voluntas non se disponere per negativam determinationem ad motionem Dei recipiendam.
Simile est, quod supra diximus de concordia ultimi judicii practici, et liberae electionis. Sicut enim posito ultimo judicio practico fieri non potest, ut voluntas non eligat id, quod tunc ei a ratione proponitur; et tamen electio libera est, quoniam ipsum judicium practieum est in potestate voluntatis, propter negativam praecedentem determinationem: sic etiam posito influxu Dei fieri non potest, ut voluntas non operetur; et tamen operatio libera est, quoniam influxus Dei non •ponitur, nisi prius voluntas per negativam determinationem ad illum recipiendum se disponat.
Adversus hanc sententiam fieri possent duo postrema argumenta, qua) facta sunt adversus sententiam capitis superioris, de providentia rerum omnium in particulari, et de modo, quo Deus cognoscit futura contingentia: sed ea jam proposita et explicata sunt.
Ex his igitur facile responderi potest ad objectionem Calvini propositam initio cap.
1 4. Erat autem ha)c objectio; voluntas divina est prima causa omnium rerum, et jam ab a)ternitate decrevit quid velit fieri: nulla igitur esse potest in homine libertas arbitrii; nam prima causa efficacissima est, et secundum Scripturas non potest ullus divina) resistere voluntati.
, Respondeo: voluntas divina est quidem prima causa omnium rerum, et ab aeterno decrevit quid velit, aut non velit fieri; sed in particularibus, et maxime liberis actionibus, id non decrevit, nisi praecognita pi'ius dispositione, et determinatione secundarum causarum, ut supra ostendimus. Quocirca licet nemo possit divinae resistere voluntati, manet tamen integra liber’tas humanae voluntati, quia Deus ipse, cui nemo resistere potest, hoc voluit, ut animus humanus liber esset, et actiones suas in potestate habet’et, et ideo decrevit ei coopei-ari, vel eam applicare et movere, quotiescumque per negativam detenninationem se ipsa disponeret.
Addebat Calvinus confirmationem ab experientia, quod in rebus minime perplexis sa)pe nobis consilium deficiat: et contra in rebus obscuris nonnumquam repente lux affulgeat: et similiter quod attinet ad affectum, saepe in rebus minime arduis animus flaccescat, in difficilibus autem erigatur. Quod argumentum esset, mentes nostras a Deo regi et gubernari.
Respondeo: verissimum est Dei providentia regi animos nostros, et interdum a Deo suppeditari expeditum consilium, et ingentem fiduciam in i’ebus arduis; et in 1’ebus facilibus non suppeditari. Caeterum nihil id facit contra liber‘talem arbitrii, nam suppeditatio consilii, et inflammatio voluntatis, non determinat ex necessitate homines ad eligendum unum potius, quam altennn. Alioqui sapientes et eloquentes homines, qui sa)pe auditores suos ducunt, ac flectunt prout ipsi volunt, libero arbitrio illos privarent.
Sed est etiam causa naturalis ejus rei, quam tantopere Calvinus miratur. Naturale enim est, ut homines difficultate rei perspecta excitentur, et contra nitantur, facilia vero et tuta despiciant. Mirum autem non est si consilia suppetant, cum animus ad rem eogitandam vehementer intenditur, et si consilium non occurat, cum res negligitur. Sic nimirum et ferrum cote acuitur, et per antiperistasin contraxua ad contrariorum praesentiam vehementius i’oborantur.
Proponitur qusestio de cognitione veri moralis.
Disseruimus hactenus de viribus humanis, et libertate arbitrii, circa res naturales. Nunc de moralibus agendum erit. Primum, an possit viribus naturae cognosci verum aliquod morale. Deinde, an iisdem viribus fieri possit actio aliqua vere bona moraliter. Postremo, sitne homo liberi arbitrii in hujusmodi actionibus peragendis vel omittendis.
Quaeritur igitur, possitne homo viribus naturae, sine auxilio gratiae specialis verum aliquod morale cognoscere. Ubi tria praemittenda sunt, ut quaestionis status clarius innotescat; quid intelligamus nomine Gratiae, quid nominq. veri moralis, ct quid nomine cognitionis.
Per auxilium gratiae non intelligimus gratiam justificantem, sed motionem et directionem divinam, qualem peccatores quoque habere possunt. Satis enim constat tum ex testimonio S. Augustini lib. i. Retract. cap. 4. tum ex communi omnium consensu, injustos et peccatores, aliqua vera, non solum naturalia, sed etiam moralia etsupernaturalia posse cognoscere. Sed utrum id possint viribus suis, an Deo speciali auxilio juvante in controversia est.
Nomine autem veri moralis, non accipimus verum morale universe consideratum, ut Deum esse colendum, parentes veneran¬
dos, filios diligendos; id enim non minus facile potest intelligi, quam verum naturale theoricum; sed verum morale cum omnibus circumstantiis, qute necessaria) sunt, ut actio voluntatis, ei vero conformis sit actio virtutis, ut cum quis judicat, sibi hoc tempore eleemosynam faciendam; vel quod mutuo est acceptum, esse restituendum hoc tempore, quia ratio justitiae nunc id fieri postulat.
Denique nomine cognitionis non intelligimus simplicem apprehensionem, sed etiam judicium, et judicium non illud ultimum, ad quod ex necessitate sequitur electio. Id enim ex voluntate dependet, sed judicium, praecedens imperium voluntatis, quale inter consultandum exerceri solet.
His praenotatis ad propositam qutestionem quidam theologi respondent, nullum verum morale posse ab intellectu humano, in statu natura) corrupta), sine speciali Dei auxilio, cognosci. Ita docuit Gregorius Arimin. in 2. sent. dist. 26. qrnest. i. art. i. conc. 2. et dist. 29. quasst. i. art. 2. quem secutus est ex antiquioribus Joannes Capreolus in 2. dist. 28. qua)st. unica, artic. 3. in responsione ad. argumenta contra primam conclusionem, ex recentioribus Gaspar Cassaliuslib. i. de quadripartita justitia cap. 32.
Contra sentiunt, posse cognosci viribus naturae, et auxilio Dei generali, aliquod verum morale, omnes fere alii Theologi, ut Albertus in 2. dist. 28. artic. i. S. Bonaventura ibidem artic. 2. qua)st. 3. Scotus ibidem qua)st. unica. Richardus ibidem. Durandus ibidem, quaest. i. Dominicus a Soto lib. i. de natura et gratia, cap. 20. et idem docere videtur S. Thomas iu i. 2. qurest. 109. art. i. Qua? scatentia posterior verissima nobis esse videtur, et eo libentius eam amplectimur et defendimus, quo magis displicet adversariis, ac praesertim Joanni Calvino in 2. lib. Institut. cap. 2. §. 24. 25. et 26.
Probatur, posse hominem suis viribus cognoscere aliquod verum morale.
Dicimus igitur in statu naturae corrupta? non ita extinctum esse lumen rationis practica?, quin possit cum solo auxilio Dei generali, aliquod verum morale cognoscere, quamvis alioqui in multis saope fallatur et erret, nisi divina illustratione et gubernatione dirigatur.
Posteriorem hujus sententiae partem, satis probat experientia, neque opus erit de ea disserere, cum neque ab ullo negetur, et multa sinta nobis dicta in 3. lib. de peccato originis cap. 9. Priorem partem probare possumus ex divinis litteris, ex Patrum testimoniis, et ex ipsa ratione.
Ex divinis litteris habemus in primis illud Psalm. iv. Multi dicunt, quis ostendit nobis bona? Signatum est super nos lumen vultus tui Ztorame. Ubi Propheta docet non posse excusari per ignorantiam, homines, si non servant pra?cepta moralia, cum ab ipsa natura lumen in corde impressum habeant, ut S. Cyrillus exponit lib. i. in Joan. cap. 9.
Non dissimilis locus est in Psalm. lyii. Si vere utique justitiam loquimini, recte judicare filii hominum. Significat enim Propheta, omnes homines habere in corde impressa qusedam pra?cepta justitia?, et ideo inexcusabiles esse, cum ea non servant, quae ignorare non possunt: « Cui iniquo, inquit Augustinus in comment. hujus loci, non facile est loqui justitiam? aut quis de justitia interrogatus, quando causam non habet, non facile respondeat quid sit justum? »
Ilucetiampertinetillud ad Rom. i. Cum Dema cognovissent, non Deum ylorificaverunt [3). Ostendit enim Apostolus, potuisse Gentiles per cognitionem unius Dei ex creaturis acceptam, abstinere a cultu Idolorum, et ideo • esse inexcusabiles, quod veritatem Dei in
injustitia detinuerint, et mutaverint gloriam incorruptibilis Dei, in similitudinem imaginis corruptibilis hominis.
Sed est et aliud insigne testimonium in eadem epistol. ad Rom. cap. n. ubi sic Apostolus loquitur: Cum gentes, quae legem non habent, naturaliter ea, quae legis sunt, faciunt, ejusmodi legem non habentes, ipsi sibi sunt lex, qui ostendunt, opus legis scriptum in cordibus suis, testimonium reddente illis conscientia, ipsorum ete. Quo loco demonstrat Apostolus, ethnicos, qui legem scriptam non acceperunt, solo lumine rationis quredam cognoscere, quae ad honeste vivendum pertinent. Id enim significat illud: Ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis; hoc est, ostendunt, in corde se scriptum habere, quid sit faciendum, ut recte, et cum ratione vivatur. Quia vero hic locus insignis est, et non solum quaestioni, quam nunc tractamus, sed etiam sequenti deserviet,, paulo diligentius considerandus est.
Duco sunt hujus loci explicationes a veteribus indicata?. Una est Origenis et Ambrosii, in comment. ad hunc locum. Item S. Augustini in lib.de spiritu et littera cap. 26. et 27. et S. Fulgentii lib. de gratia Christi cap. 26. qui totum hunc locum referunt ad Christianos, ex gentibus conversos. Illud autem: Naturaliter quae legis Sunt, faciunt, docet Augustinus non excludere gratiam, sed positum esse ad significandum, virtutem esse secundum naturam, vitium contra naturam. Ratio potissima hujus sententire est, quoniam in hoc ipso capite B. Paulus dicit, factores legis justificari, ex quo sequitur, ut gentes, qua? legem non habentes, quse legis sunt, faciunt, omnino justificentur. Constat autem ex hac eadem epist. cap. 3. et 4. neminem sine Christi fide justificari: Quare necesse est, ut gentes, de quibus hic agitur, non sint infideles, sed fideles.
Altera expositio est communior, ha?c Apostolica verba de gentibus illis esse intelligenda, qua? Christum ignorantes, solo naturali lumine ducebantur. Ita exponunt Groeci communiter. ut Chrysost. Thcodor. Theophyl. et Acumen, in comment. hujus loci. Et auctor operis imperfecti in Matt. Hom. 8. Item multi ex Latinis, ut S. Cyprianus lib. 3. ad Quirinum ex Latinis, ut S. Hieronymus in epist. ad Algasiam qua?st. 8. et Ilaymo in hunc locum. Sanctus etiam Augustinus in libro de spiritu ct littera, cap. 28. non reprobat hanc expositionem posteriorem, tametsi priorem magis probet. Idem autem in lib. 4. adversus Julian. cap, 3. utramque expositionem admittit, et in Psalm. cxvni. Cone. 25. solius posterioris mentionem facit, eaque utitur ad probandum, omnes peccatores esse praevaricatores legis, quandoquidem juxta hunc locum Apostoli, etiam Ethnici, qui legem videntur non habere, legem naturae scriptam in corde gerant. Denique eadem est sententia recentiorum, ut S. Thom, Cajetani, Dominici a Soto, et aliorum in hunc locum, Joan. Driedon. in lib. de capt. et redemptione humani generis, tract. 4. cap. 2. part. 2. et Ruardi Tapperi in defensione articuli de libero arbitrio.
Haec explicatio, ut est communior, ita quoquo est verior. Nam id constat in primis ex proposito et intentione B. Pauli. Voluit enim ostendere in i. part. epist. necessitatem fidei Christianae, sine qua nemo coram Deo justificari potest, sive is gentilis sit, sive Judaeus. Ad hoc ostendendum demonstravit in i. cap. principes et magistros primarios gentilium, videlicet Philosophos, qui sapientissimi et optimi habebantur, gravissimis sceleribus etiam contra naturam coopertos fuisse.
Deinde in 2. cap. idem- ostendit de Judaeis, qui tametsi legem scriptam digito Dei acceperant, nihilominus multis maximis que, peccatis inveniebuntur obnoxii. Ex quibus effecit, omnes, esse peccatores, et egere gloria Dei, et quicumque in lege peccaverunt, per legem esse judicandos, qui autem sine lege peccaverunt, sino lege perituros. Quoniam vero durum et iniquum esse videbatur, ut qui sine lege peccaverunt, tamquam praevaricatores punirentur. Ideo addidit, eos etiam qui si ne lege, scripta videlicet in tabulis, peccaverunt, non omnino sine lege fuisse, quando quidem ex eo, quod interdum faciunt aliqua opera legis, ostendunt se habere in cordibus legem a Deo impressam.
Deinde idem intelligi potest ex illa voce,
« gentes », nam Scriptura sacra nomen, gentis, absoluta positum, fere semper usurpat pro infidelibus, ut Matt. vi. Haec enim omnia gentes inquirunt. Luc. xvm. Tradetur enim gentibus et illudetur. I ad Corinth. i. Judeis quidem scandalum, gentibus autem
stultitiam, nobis autem elc. I ad Corinth. v. Fornicatio auditur inter vos, qualis nec inter gentes. I Corinth. x. Sine offensione estote Judaeis, et gentibus, ct Ecclesiae Dei. I ad Corinth. xii. Scitis enim cum gentes effetis, ad simulacra muta prout ducebamini, elc.
Accedit etiam illud: Qui legem non habent, quod recte dicitur de gentibus nondum conversis ad Christum; de gentibus autem, qua; per fidem, et Baptismum in Ecclesiam intraverunt recte dici non potest; cum in ipso initio Catechumenis tradatur Decalogus, cum symbolo fidei.
Denique vox illa, naturaliter, satis aperte significat, Apostolum loqui de lumine, quod habetur ex natura. Declarat enim idem Apostolus quid sit naturaliter, cum ait: Testimonium i clis reddente conscientia ipsorum. Quod est idem, ac si dixisset, ideo naturaliter qua; legis sunt faciunt, quia si secus facere, velint conscientiam reclamantem sentiunt, et certe in Scripturis vox, naturaliter, ita solet accipi, ut id fieri dicatur naturaliter, quod fit dictante, et movente natura, ut in epist. Juda;: Quaecumque naturaliter tamquam muta animalia norunt, in his corrumpuntur. Et II Petr. ii. Ili vero velut irrationalia pecora, naturaliter in captionem et perniciem, in his quae ignorant, blasphemantes in corruptione sua peribunt.
Neque argumentum illud de justificatione pro sententia priore concludit. Nam cum Apostolus dicit, factores legis justificandos, loquitur de illis, qui totam legem observant: Nam ut dicitur Jacobi n. Qui offendit, in uno, factus est omnium reus. Hoc autem loco non docet Apostolus, gente§, qua; legem, non habent, naturaliter totam legem observare, sed eas ostendere opus legis, scriptum in cordibus suis, quando quae legis sunt faciunt, id est, cum aliquid operantur, juxta normam legis.
Ad haec loca Scriptura; fortasse responderi posset, non colligi ex his, cognosci naturali lumine verum morale in particulaxi, sed solum in universali. Quod quidem Calvinus admittit et adducit testimonium Aristotelis, qui docet incontinentem vere judicare de propositione universali, sed errare in particulari.
Cseterum haec responsio facile refellitur, nam quod attinet ad primum locum ex
Psalm. iv: interroganti: Quis ostendit nobit bona. Non satisfaceret Propheta, dicens: Signatum, est super: nos lumen vultus tui. Si eo lumine non posset cognosci bonum in particulari, eo modo, quo cognosci necesse est, ut fiat opus bonum. Quid enim prodest cognitio illa universalis, ad hoc ut fiat opus bonum, nisi colligi possit ex ea naturaliter cognitio partidblaris? actiones enim singulares sunt, non universales. Pari ratione in secundo et tertio testimonio accusantur peccatores, quod cum cognoscant quid sit justum, non tamen juste operentur: at certe digni essent excusatione, si solum in universali verum morale cognoscerent, in particulari vero id cognoscere non valerent. Denique in postremo loco B. Paulus colligit ex operatione cognitionem; scribit enim, gentes ostendere opus legis scriptum in cordibus, ex eo quod laciunt ea quai legis sunt. Atqui opera legis in particulari fiunt, erit igitur etiam cognitio particularis. Praeter haec testimonia Scripturae, non desunt etiam apertissima loca sanctorum Patrum.
Sanctus Joannes Chrysostomus homil. 34. in Genes, in ipso principio: « Nullus, inquit, praetexat, quod ignorans virtutem negligat, vel quod non habeat aliquem vitae ducem et demonstratorem. Sufficientem enim magistrum habemus conscientiam, et fieri non potest, ut quis illo adjumento privetur. Nam simul cum formatione hominis implantata est scientia faciendorum, et non faciendorum. »
S. Hieronymus in epist. ad Algasiamquiest. 8. «Lex, inquit, quae in corde scribitur, omnes continet nationes, et nullus est, qui hanc legem nesciat. Unde omnis mundus sub peccato est, et universi homines praevaricatores legis sunt, et idcirco justum judicium Dei est. »
S. Augustinus in Psalm. lvii. « Manu formatoris nostri in ipsis cordibus veritas scripsit, Quod tibi non vis fieri, ne facias alteri. Hoc et antequam lex daretur, nemo ignorare permissus est, ut esset unde judicarentur, et quibus lex non esset data. »
S. Prosper in lib. contra Collatorem cap. 22. « Quis, inquit, ambigat, hanc sapientiam humano generi, ad temporalis vita> utilitatem, ex naturae a Deo conditae superesse reliquiis? Si enim nec ad ista terrena ordinanda rationalis animi vigeret ingenium, non
vitiata esset, sed extincta natura. » Vide etiam Fulgentium in lib. de incarnatione et gratia Christi cap. 26.
Addi possunt ad extremum etiam rationes. Prima ratio. Pharao rex /Egypti, quamvis perditissimus esset, cognovit tamen aliquod verum morale in particulari, cum ait Exod. ix. Pecca vi, Dominus justus, ego et populus meus impii: neque verisimile est, id eum cognovisse per speciale adjutorium Dei, cum potius contra testetur Scriptura, subtractum ei fuisse speciale auxilium, cum ait ibidem: Induravit Dominus cor Phciraonis.
Secunda ratio, Omnis potentia naturalis potest circa objectum sibi proportionatum, cum solo generali auxilio aliquem actum exercere; alioqui otiosa et supervacanea esset: est autem intellectus humanus potentia naturalis, et ejus objectum proportionatum, est verum morale, id est, bonum, secundum rationem, sive in universum, sive in particulari. Igitur potest intellectus humanus cum solo auxilio generali verum aliquod morale, etiam in particulari cognoscere.
Tertia ratio. Homo sine auxilio speciali cognoscit verum morale in universum, id est, prima principia doctrinse moralis, ut omnes fatentur: igitur poterit etiam sine auxilio speciali conclusiones aliquas, saltem faciliores, inde deducere. Idem enim est lumen, per quod prima principia intelligimus, et quo per discursum conclusiones ex principiis illis deducimus. Et re vera incredibile est, scire hominem non licere rem alienam sibi usurpare; et rursus scire, rem aliquam esse alienam; et tamen non posse sine speciali auxilio judicare rena illam sibi non esse tollendam.
Solvuntur argumenta contra doctrinam capitis superioris.
Adversus ea, quse superiore capite definita sunt, objicit Gregorius Ariminensis, et post eum Joannes Calvinus illud Apostoli ex cap. 3. posterioris ad Corinthios: Non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis, tamquam ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Respondeo: Non loquitur Apostolus de quucuraque cogitatione, sed de illa solum, qua) ad pietatem, et vitam sternam pertinet. Nam ideo subjungit eodem loco beatus Paulus: Qui idoneos nos fecit ministros novi Testamenti non littera; sed spiritu, etc. Et hoc modo hunc locum intelligendum esse docet S. Augustinus, et post cum Synodus Arausicana. Sic enim loquitur S. Augustinus lib. ide priedcstinatione Sanctorum cap. 2. « Quod ergo pertinet ad religionem et pietatem, de qua loquebatur Apostolus, non sumus idonei cogitare aliquid ex nobis. » Synodus autem Arausicana canon. 7. sic ait: « Si quis per natura) vigorem bonum aliquod ad salutem pertinens vitse aeterna) cogitare, aut eligere posse confirmat, absque illuminatione et inspiratione Spiritus sancti, haeretico fallitur spiritu, non intelligens illud: Non quod idonei simus cogitare aliquid a nobis tamquam a nobis. »
At. inquies, omnis cogitatio veri moralis, ut, Deum esse colendum, praecepta servanda, et similia, ad pietatem et salutem pertinere videntur. Respondeo, illam solam cognitionem ad pietatem et salutem proprie pertinere, quae ordinatur ad gratiam justificationis, vel ad meritum vita; aeterna;; ista est enim cognitio, quae sine speciali auxilio haberi non potest, ut postea multis testimoniis confirmabimus. Itaque initium conversionis ad Deum, et quaecumque dispositio ad gratiam, speciale Deiauxilium necessario postulat, et aliquo modo supernaturalis esse debet. At Deum esse colendum,! parentes honorandos, praecepta moralia observanda, potest aliquis cognoscere, etiamsi nihil de Christo noverit, neciinquam de conversione cogitaverit.
Alia duo loca objigit Calvinus. Unum ex cap. vi. Genes. Firmentum cordis humani tantum malum. Alterum Psalm. xcm. Cogitationes hominum vanae sunt. Sed priorem locum saepe jam in superioribus libris explicavimus, atque inter alia diximus, figmentum cordis, id est, humanas cogitationes, dici malas in universum, quoniam ut plurimum sunt malae. Scripturis enim valde familiaris est figura intellectionis, nec minus familiaris eis est amplificatio. Itaque quomodo in eodem capite dicitur: Omnis caro corrupisse viam suam, cum taimen ibidem excipiatur paulo post. Noe, qui fuit vir justus, et perfectus coram Deo in generatione sua;
sic etiam dicitur mailura, omne figmentum cordis humani, quamvis non desit aliquod figmentum, id est, aliqua cogitationes hominum dici vanas, quoniam, ut sunt ex solis viribus natura), non pertinent ad salutem. Ideo enim subjungit Propheta: Beatus homo, quem tu erudieris, Domine.
Secundo loco objiciunt aliqua testimonia Conciliorum et Patrum. Nam in Concilio Milcvitano canon. 4. sic dicitur: « Donum Dei est et scire quid facere debeamus, et diligere ut faciamus. » In Concilio Arausicano can. ix. « Divini est muneris, cum recte cogitamus, et pedes nostros a falsitate, et injustitia tenemus. » Et Cau. 22. « Nihil habet homo suum, pra)ter mendacium et peccatum: si quis autem veritatem, et justitiam habet, ab eo fonte habet etc. »
S. Augustinus in epist. 105.' « Nemo, inquit, recte sapit, recte intelligit, nisi acceperit spiritum sapientia) et intellectus».
Respondeo: Concilium Milevitanum per scientiam intelligit cognitionem legis divina), Nam Pelagiani fatebantur, donum Dei esse legem divinam, scriptam in veteri et novo Testamento, sed ea divinitus accepta, dicebant, posse hominem suis viribus totam legem implere. Contra quem errorem, tum Concilium Milevitanum, tum S. Augustinus in libro de gratia Christi cap. 26. et alibi docent, valde esse absurdum, vocare donum Dei scientiam, qna) inflat, et non charitatem, quae aedificat: re autem vera utrumque esse donum Dei; quamvis autem Pelagiani donum Dei esso dicerent scientiam legis, id tamen non dicebant ratione actus cognoscendi, quasi existimarent, non posse hominem cognoscere verum morale, sine gratia), sed ratione objecti, quoniam fatebantur non potuisse sciri quid Deus vellet a nobis fieri, nisi illud ipse revelasset Apostolis et Prophetis.
Concilium autem Arausicanum et Augustinus loquuntur de cognitione, qua) ad pietatem pertinet. Nam ut paulo ante citavimus, idem Concilium canon. 7, et Augustinus in lib. i. de priedestlnatione Sanctorum cap. 2. dissertis verbis docent, in iis, quse ad pietatem, et salutem aiternam pertinent, nihil posse nos boni cogitare. Quod idem repetit idem Augustinus lib. vi. in Julianum cap. 3. et alibi frequentissime. Unde etiam in epist. 103. post illa verba: « Nemo recte sapit, recte intelUgitn; addit, «Nemo scienter pius est, vel pi^e sciens, etc. » Alioqui si Concilium Arausicanum de omni scientia, et veritate intelligendum esset, sequeretur, ne mathematicas quidem disciplinas; aut mechanicam ullam artem, in quibus sine dubio multa sunt vera, posse humano ingenio comprehendi sine speciali gratiae adjutorio.
Itaque in his, qua3 ad pietatem et salutem aeternam pertinent, nemo habet de suo, nisi mendacium et peccatum, et divini muneris est, cum recte cogitamus, et pedem a falsitate, et injustitia tenemus. Quod si quis omnino contendat, Concilium Arausicanum de omni veritate esse intelligendum, is etiam admittere debebit, idem Concilium per donum Dei non solum gratise, sed etiam naturae dona intellexisse. Nam eo modo absolute verum erit, nos nihil habere ex nobis nisi mendacium et paccatum; veritatem enim, et justitiam non habemus ex nobis, sed a Deo, cujus donum est lumen rationis et naturalis propensio voluntatis.
Tertio loco objiciunt rationes. Prima ratio est, quoniam per peccatum primii hominis ignorantiae vulnus accepimus, a quo nisi per Christum nemo sanari potest, ut Augustinus docet lib. i. Retract. cap. 9. lib. xxii. de civit. Dei cap. 22. et alibi. Respondeo, per peccatum primi hominis intellectus humanus laesus, ac debilitatus est, non tamen extinctus. Quocirca nihil impedit, quo minus aliquid videat, ac recte judicet, tum in naturalibus, tum in moralibus. Nam et oculus corporis si debilis sit, ac laesus, sed non omnino caecus, aliquid videt, quamvis non longe.
Secunda ratio. Ex cognitione veri moralis acquiritur prudentia: nemo autem sine dono Dei fit prudens, quia virtutes sunt inter se connexae et colligatae, ita ut qui unam habet, omnes habeat: et satis constat, hominem suis viribus non posse omnes virtutes acquirere. Respondeo: aliquod verum morale cognosci potest absque eo, quod acquiratur prudentia. Neque enim habitus virtutum uno actu, vel paucis actibus comparantur. Deinde non est absurdum, ut imperfecta virtus prudentiae sine caeteris habeatur. Quod enim Philosophi dicunt de connexione virtutum, intelligitur de perfectis et absolutis virtutibus, non de imperfectis et inchoatis.
Tertia ratio. Cognitionem veri moralis
sancti viri a Deo petere solent, juxta illud Psal. cxvm. Da mihi intellectum, et scrutabo)' legem tuam. Item: Justificationes tuas doce me. Respondeo, merito petitur a Deo lumen ad cognoscendum verum, non solum morale, sed etiam theoricum, tum quia multo plura sunt quae ignoramus, quam ea quae scimus; tum etiam, quia in iis, quae scimus, facile falli possumus, ob varias circumstantias et perturbationes. Adde, quod in Psal. cxviii. non petitur simplex cognitio alicujus veri moralis, sed intelligentia totius divinae legis, quae plurima continet altissima, ac profundissima Sacramenta.
Quarta ratio. Si aliquod verum morale cognosci posset viribus naturae, sequeretur, omne verum morale iisdem viribus posse cognosci, eadem enim est omnium ratio. Respondeo: Non est eadem ratio omnium moralium veritatum; siquidem aliae longius distant a principiis per se notis, quam aliae: nec desunt variae circumstantiae, quae consilia humana modo magis, modo minus impediant. Sed etiamsi ratio omnium eadem esset, non tamen fieri posset in statu naturae corruptae, ut omnes errores, qui in deliberationibus committi solent, evaderemus, dum enim vitamus unum, labimur in alterum, et saepe in eo ipso turpius fallimur, in quo cautiores esse voluimus.
Quinta ratio. Si nostris viribus verum morale cognosceremus, haberemus aliquid ex nobis, et in eo temere gloriaremur. Quod tamen prohibere videtur Apostolus, cum ait in i. epist. ad Cor. cap. i. Qui gloriatur, in Domino glorietur. Et cap. 7: Quid habes, quod non accepisti? Si autem accepisti, quid gloriaris, quas inon acceperis? Respondeo, locus Apostoli adversus eos facit, qui sibi tribunt ea, quae re vera supernatturalia sunt, ac praesertim fidei donum. Nam (ut docet S. Augustinus lib. i. de praedest. Sanctorum cap. 4. et 5.) illi, quos Apostolus reprehendit, non gloriabantur dc forma, sanitate, ingenio, aut alio naturali dono, sed de donis, quae pertinent ad salutem et pietatem, sibi tribuentes fidem, aut sanctitatem, idcirco enim ait: Quis te discernit? hoc est, Quis tibi dedit, ut fidelis, vel sanctus esses, tam multis in incredulitate et impietate remanentibus? et ne forte responderetur, fides mea, voluntas mea, studium meum: subjungit Apostolus, Quid enimhabes, quodnon accepisti.
Sed quamvis Apostolica illa verba proprie de donis supernaturalibus intelligenda esse videantur: verum est tamen, in nulla re gloriandum'; cum et naturam, et vires acceperimus a Deo, et sine ejus auxilio saltem generali, ne digitum quidem curvare possimus. Itaque recte S. Cyprianus lib. m. ad Quirinum cap. 4. universe pronunciavit: « In nullo gloriandum, quando nostrum nihil sit. »
Proponitur quaestio de viribus humanae voluntatis, circa bonum morale.
Sequitur nunc, ut videamus, quid circa bonum morale possit voluntas, cum viderimus, quid circa verum morale possit intelligentia.
Cum autem quserimus, quid possit voluntas sine gratia Dei, triplex esse potest quaestio, una, quid possit sine gratia justificante, id est, sine charitate; altera, quid possit non solum sine gratia justificante, sed etiam sine fide, quamvis apud Lutheranos non sit opus distinguere gratiam justificantem a fide, cum ipsi doceant hominem sola fide justificari, et non posse perdi justitiam, quin perdatur simul et fides; tertia, quid possit non modo sine gratia justificante et fide, sed etiam sine auxilio speciali, per solas natura; vires.
Rursus cum quaerimus, quid possifvoluntas circa morale bonum, potest etiam triplex esse quaestio. Una, possit ne totum morale bonum efficere, id est, omnia praecepta moralia implere; altera, possitue, si non omnia, certe singula, etiam gravissima, quale est in primis diligere Deum super omnia, saltem ut auctorem naturae; tertia, possitne aliqua perficere, urgente tentatione. an solum tentatione cessante.
Porro de his quaestionibus dua; sunt Haereticorum inter se contrariae, pugnantesque sententiae, inter quas media incedit veritas orthodoxa, atque Catholica. Pelagiani siquidem tantum libero arbitrio tribuunt, ut affirment, per illud, etiam solum, posse hominem omnia mandata moralia adimplere. Et omnes tentationes contrarias superare, atque adeo posse sine Dei gratia, et declinare a malo, et facere bonum. Testis est hujus hairesis Pelagianorum. S. Augustinus, tum
alibi, tum praicipue in libro de hscresibus cap. 88. t
Contra vero Lutherani vires liberi arbitrii non tam extenuantes, quam extinguentes docent, solis naturae viribus, nihil boni moralis fieri posse, nec solum sine auxilio speciali, sed etiam sine fide justificante, omnia qua; fiunt, esse peccata. Quin etiam addunt, justorum quoque opera omnia esse peccata, sed propter fidem non imputari, infidelium vero opera, peccata esse et imputari. Yide Lutherum in assertione artic. 6. et 36. Philippum in Apologia Confessionis Augustanae, et in locis communibus, Calvinum in Antidoto Concilii Tridentini, sess. 6 et in n. lib. Institutionum cap. 3. §. 1. et sequentibus, Kemnitium in Exam. Concilii Tridentini sess. 6. canon. 7. ubi copiose disserit de operibus infidelium.
Quamvis autem concedere videantur Martinus Lutherus in visitatione Saxonica, Philippus in locis communibus, et Kemnitius in Examine Concilii, posse hominem suis viribus implere legem de non occidendo, non furando, et alias id genus, quoad externas actiones: tamen non ideo existimant, posse hominem suis viribus efficere bonum aliquod morale, et vitare peccatum. Nam in iisdem locis adjungunt, posse quidem hominem exterius implere praeceptum, sed non effugere internam immunditiam; proinde unum, et idem opus hominis impii, coram hominibus honestum et justum, coram Deo immundum et vitiosum futurum.
Sed antequam ad Catholicam sententiam veniamus, operse pretium erit breviter annotare pauca quaedam in scriptis Melanchthonis et Kemnitii. Primum est, Philippum in Confessione Augustana artic. 18. et in Apologia ejusdem articuli secum pugnare. Scribit enim, Theologos nostros cum Pelagio sentire, quod affirment, posse hominem viribus liberi arbitrii servare aliqua praecepta secundum substantiam operis, et tamen ipse in iisdem locis fatetur, posse hominem, per natura) vires, abstinere manum a caede et a furto, et alias ejusdem generis actiones facere. Quasi vero non hoc sit implere praeceptum secundum substantiam operis. Priecepta siquidem: Non occides. Et: Non furaberis, nihil aliud imperant, nisi voluntariam omissionem externi operis, homicidii et furti; concupiscentia enim rei aliena;, et odium proximi, praeceptis aliis prohibetur. Itaque non praevaricatur praecepta: Non furaberis, et:
Non occides, sed illa observat secundum substantiam operis, qui abstinet manum a furto, et a caede, etiamsi forte praevaricatur praeceptum: Non concupisces rem proximi tui, et: Non oderis fratrem tuum in corde tuo.
Alterum est, Kemnitium in Examine Concilii Tridentini sess. 6. can. 7. multa fraudulenter more suo et mendaciter effutiisse. Nam ex eo, quod canone illo septimo declaratur, non esse peccata omnia opera, quae gratiam justificationis praecedunt; colligit ipse, Concilium Tridentinum pugnantia docuisse, cum in primo capite sessionis sextae docuerit, neminem posse, neque per vires naturae, neque per litteram legis resurgere a peccato. Item colligit definitum esse a Concilio, non esse peccata opera infidelium, quem errorem Pelagianum esse, ipse non dubitat.
Sed mirum est, unde Kemnitio venerit in mentem repugnantia verborum Concilii. Nam in primo capite, et primo etiam canone sessionis sextae, Concilium loquitur de operibus factis sine specialis gratiae adjutorio; in canone autem septimo de operibus factis cum fide, et auxilio gratiae: proinde mirum videri non debet, si non loquatur eodem modo de illis, ac de istis. Deinde in primo canone et capite loquitur Concilium de operibus, quibus justificatio, per peccatum amissa, reparatur; in canon. 7. de illis, quibus non committitur novum peccatum. Certum autem est longe difficilius esse a peccato ad justitiam redire, quam in no\um peccatum non incidere; quemadmodum difficilius est a vulnere curari, quam vulnus non accipere.
Neque definit Concilium opera infidelium non esse peccata, sed non esse peccata omnia opera, quse justificationem praecedunt. Praecedunt enim justificationem etiam illa opera, quse fiunt a fidelibus, posteaquam in peccatum ceciderunt. Non enim Concilium sequitur regulas Lutheri, qui per omne peccatum mortale voluit fidem amitti; sed regulas Domini, qui Luc. 18. probavit orationem Publicani, qui cum fide oravit pro remissione peccatorum.
Neque definit idem Concilium, opera fidelium peccatorum absolute non esse peccata, sed addidit: « Quocumque modo facta». Ut intelligeremus definiri solum a Concilio quaedam opera fidelium peccatorum non esse peccata, illa videlicet, quae fiunt cum auxilio speciali Dei. De his enim solis proprie Concilium definire voluit, quoniam propositum illi erat, agere de justificatione, et illis operibus
quse ad justificationem disponunt, illa vero opera ad justificationem disponunt, ut in eodem CtfUcilio habetur, quse initium sumini a gratia Dei excitante.
Adde ultimo, Concilium non potuisse accusari haeresis Pelagianae, etiamsi disertis verbis docuisset, non omnia opera infidelium esse peccata; tum quia id potuisset intelligi de illis infidelium operibus, quse fierent ex cognitione unius Dei, et ipso Deo excitante et adjuvante; tum etiam quia neque Augustinus in libro de hseresibus cap. 88. ubi enumerantur errores Pelagii, neque alius antiquus auctor, inter Pelagianas hsereses posuit, quod opera infidelium etiam facta solis naturae viribus, non omnia sint peccata. Dicunt quidem interdum veteres, omnia infidelium opera esse peccata, quod, quomodo sit intelligendum, postea explicabimus: sed nusquam dicunt, propterea Pelagium esse damnatum, quod affirmaverit, aliqua opera infidelium non esse peccata, sed quod ea voluerit esse meritoria gratiae; inde enim est ille Pelagianus error, tam saepe ab Augustino reprehensus, gratiam Dei secundum opera nostra dari. Ex his igitur perspicuum esse poterit Kemnitium in explicandis Concilii verbis, aut graviter hallucinatum, aut impudenter esse mentitum.
Venio hunc ad sententiam Catholicam, quam mediam esse diximus inter contrarios Pelagianorum ac Lutheranorum errores. Conveniunt Theologi Catholici omnes, nullo prorsus excepto, in duobus. Primum, non posse fieri ulla opera, solis naturae viribus, quse sint meritoria gratiae; idque contra Pelagianos. Deinde, ntfn esse peccata omnia opera, quae justificationem praecedunt, atque id contra Lutheranos. De quibus duabus sententiis dicendum erit in alio loco.
Intra hos terminos, disputant aliqui pro libero arbitrio, fortasse liberius, quam par esset, ut Scotus, Durandus et Gabriel in 2. Sentent. distinet. 28. et in 3. distinet. 27. Alii fortasse minus tribuunt eidem libero arbitrio, quam oporteret, ut Gregorius Ariminensis, Capreolus in 2. Sentent. distinet. 28. etMarsilius in 1. quaest. 20. Sed ea modestia disserunt isti, ut et parati sint judicio Ecclesiae semper acquiescere, et ante Ecclesiae definitionem, non audeant fratres suos damnare, neque pro haereticis habeant, qui contrarium sentiunt. Quae modestia longe est a' Kemnitio et aliis hujus temporis sectariis, qui quidquid effutiunt, pro articulis fidei haberi volunt, coque sunt audaciores, quo imperitiores.
Nos id secuti, quod plures et graviores Theologi docent, ut Alexander in 3. part. Sum. quffist. 60. Albertus in 2. Sentent. distinet. 28. S. Thomas in 1. 2. qmest. 109. art. 2. 3. et 4. et in 2. 2. qusest. 10. artic. 4. S. Bonaventura in 2. Sentent. distinet. 28. tres propositiones constituemus. Prima erit, « Non posse hominem, solis natur® viribus, implere omnia mandata moralia, secundum substantiam operis ». Secunda, « Imo nullum omnino morale praeceptum servare posse suis solis viribus si tentatione urgeatur. Tertia, « Posse tamen, nulla tentatione 'urgente, sine fide, cum auxilio speciali, et etiam sine illo, suis viribus, aliquod bonum, morale ita perficere, ut in eo nullum omnino peccatum admittat v. Has autem propositiones in sequentibus capitibus eodem, quo numerat® a nobis sunt, ordine prosequemur.
Non posse, solis naturie viribus, adimpleri omnia praecepta moralia, secundum substantiam operis.
Propositio illa prima, qu® negat, \Solis natur® viribus, servari posse omnia pr®cepta moralia, secundum substantiam operis, breviter explicanda est, deinde probanda. Primum igitur dicimus: Praecepta omnia; quia uon loquimur hoc loco de singulis seorsim consideratis, sed de omnibus simul; neque significare volumus, non posse aliquem ad brevissimum tempus omnia servare, cum possit fieri, ut aliquando nullum occurrat prfficeptum affirmativum, et nulla adsit tentatio provocans ad violanda pr®cepta negativa. Itaque sententia propositionis illius h®c est, ut non possint longiore aliquo tempore, quo varia pr®cepta observanda se offerunt, solis natur® viribus, ita omnia adimpleri, ut omni ex parte peccatum vitetur.
Deinde dicimus: « Secundum substantiam operis »; quia non disputamus hoc loco de observatione mandatorum, ex charitate Dei, et eo modo, qui requiritur, ut observatio sit meritoria apud Deum. Id enim alio loco tractandum est; sed de ea tantum disserimus,
qu® necessaria est, ut novum peccatum vitetur, et fiat opus bonum, secundum moralem quamdam honestatem.
Postremo dicimus: « Solis natur® viribus »; ut excludamus non solum gratiam justificationis, sed etiam auxilium speciale. Nam etiamsi sententia S. Thom®, qui docet in 1. 2. qu®st. 109. art. 4. et 8. sine gratia justificationis non posse impleri omnia mandata, nec posse vitari longo tempore lethale peccatum, verissima nobis esse videatur; tamen hoc loco satis nobis erit, si probaverimus, non sufficere per se vires natur® corrupt® ad legem implendam, sed necessarium omnino esse auxilium grati®, sive ea gratia sit habitus permanens et justificans, sive auxilium tantum speciale.
His notatis, probatur nostra propositio, Primum ex divinis litteris. Nam Scriptura passim docet, legis observationem tribuendam esse grati® Dei, Ezechielis xxxvi. Spiritum meum ponam in medio vestri, et faciam, ut in praeceptis meis ambuletis, Ad ltoman. vm. Quod impossibile erat legi in quo infirmabatur per carnem, Deus filium suum misit in similitudinem carnis peccati, et de peccato damnavit peccatum, ut justificatio legis impleretur in nobis. Quo loco S. Paulus apertissime dicit, impossibilem fuisse legis observationem sine gratia Dei, idque propter carnis infirmitatem, quia natura corrupta infirma facta erat, et ideo missum fuisse filium Dei, ut per ipsum possibile fieret, quod alioqui impossibile erat; nec dubium est, quin loquatur de pr®ceptis naturalibus, sive moralibus, cum in specie disserat de pr®- cepto, Non concupisces.
Idem etiam Apostolus legem divinam moralem et naturalem vocat legem peccati ct mortis, ad Rom. 8. item virtutem peccati,
I ad Cor. xv. et apertissime dicit, literam occidere, II ad Cor. m. quoniam demonstrando, quid sit faciendum, et non pr®- bendo vires natur® infirm®, pr®varicatorem hominem constituit, et reum peccati et mortis. Addit autem idem Apostolus ad Rom. 8. Spiritum vit®, quem habemus a Deo per Christum; liberasse nos a lege mortis, quia per gratiam Spiritus legem implemus, quam per vires natur®, et litteram legis implere numquam potuissemus. Et in eamdem sententiam, I ad Cor. xv. postquam dixerat: Virtus vero peccati lex% addidit, Gratias autem Geo, qui dedit nobis victoriam per Jesum Christum Dominum nostrum. Et II ad Cor. m. ad illa verba: Littera occidit, adjunxit, spiritus autem vivificat. Ex quibus locis S. Augustinus in lib. de spiritu et lltcra, contra Pelagianos, evidenter se demonstrasse existimat, ut re vera demonstravit, non posse viribus solius naturae legem impleri. Rursus in epist. ad Rom. cap. ii. Factores legis justificabuntur, inquit Apostolus. Et tamen idem Apostolus ad Galat. n. dicit: Si ex lege esset justitia, Christus gratis mortuus esset. Et posse sine dubio etiam dici, si ex natura esset justitia, Christus gratis mortuus esset. Non igitur fieri potest, ut tota lex solis naturae viribus impleatur ».
Neque responderi potest, haec omnia testimonia solum probare, non posse legem observari perfecte, et quoad modum, non autem non posse observari secundum substantiam operis. Nam observatio secundum substantiam operis requirit, ut sic praeceptum observetur, ut peccatum non committatur, et non fiat homo reus ob praeceptum non impletum: Scripturae autem allegatae apertissime docent, non posse legem sine Dei gratia ita servari, ut non peccetur; ideo enim vocant legem, sine gratia adjuvante legem peccati et mortis, virtutem peccati, litteram occidentem etc. et ideo ad Galatas tertio Apostolus dicit: Conclusit Scriptura omnia sub peccato, ut promissio ex fide Jesu Christi daretur credentibus: loquuntur igitur testimonia allegata de observatione secundum substantiam operis.
Praeterea dnter omnia mandata moralia quaedam sunt, quae sine dubio servari non possunt, sine gratia Dei, nam de continentia, quae virtus est moralis, et habet mandatum morale, legimus in libro Sapientiae cap. vm. Ut servi, quoniam aliter non possem esse continens, nisi Deus det, et hoc ipsum erat sapientia, scire cujus esset hoc donum, adii Dominum, et deprecatus sum. Et I ad Corinthios vil. beatus Paulus Dei donum esse dicit, non solum continentiam virginum et viduarum, sed etiam conjugatarum: Unusquisque, inquit, donum suum habet ex Deo, unus quidem sic, alius autem sic.
Praeceptum quoque dilectionis Dei super omnia, saltem ut auctoris naturae, morale est et naturale, sicut etiam praeceptum re¬
sistendi concupiscentiae illicienti ad varia peccata contra praecepta moralia, sine dubio morale est et naturale, et unum ex decem, videlicet: Non concupisces. Atqui hoc postremum non posse impleri viribus naturae, probabimus ex Scripturis in cap. 7. quod idem probabimus de illo primo, in libro sequenti: non igitur omnia praecepta moralia et naturalia servari possunt sine adjutorio gratiae Dei.
Denique, secundum Scripturas integra observatio legis, est signum certissimum verae, perfectaeque charitatis Dei; sic enim legimus Joan. xiv. Qui habet mandata mea et servat ea, ille est, qui diligit me. Et ibidem: Qui non diligit me, sermones meos non servat. Et 1. Joan ii. Qui servat verba ejus, in hoc charitas Dei perfecta est. Et cap. v. Haec est charitas Dei, ut mandata ejus custodiamus. Non potest autem charitas Dei ex viribus naturae acquiri, sed infunditur a Deo per Spiritum sanctum, ut Apostolus scribit ad Roman. 5. Neque igitur observatio omnium mandatorum, ex naturae viribus habet*i potest.
Quod autem Scriptura, quae dicit, observationem legis esse signum charitatis, et ubi est charitas, esse legis observationem, ubi non est ista, neque illam esse, loquatur do lege morali et naturali, facile demonstrari potest: Dominus enim cum dixisset, et aliquoties repetiisset Joan. xiii. xiy. et xv. signum delictionis Dei esse mandatorum ipsius observationem, addidit: Haec mando vobis, ut diligatis invicem. Et iterum: Hoc est praeceptum meum, ut diligatis invicem. Dilectio autem proximi* quae est signum certissimum dilectionis Dei, continet virtute totam legem naturalem, ut Apostolus ait ad Roman. xiii. Nam, inquit, qui diligit proximum, legem implevit. Nam non adulterabis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces, et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur. Diliges proximum tuum sicut teipsum. Et ad Galat. v. Omnis lex in uno sermone impletur, Diliges proximum tuum sicut teipsum.
Quod vero signum charitatis Dei sit obser-* vatio mandatorum, secundum substantiam operis, perspicuum est, tum, quia ineptum esset dicere, signum dilectionis Dei esse observationem mandatorum, ex dilectione Dei; et qvri non diligit me, sermones meos non servat cx dilectione mea. Tum etiam, quia signum debet esse externum et visibile, prajsertim cum refertur ad alios, quale est hoc, de quo Dominus dicit: In hoc cognoscent omnes, quod discipuli mei estis, si delectionem habueritis ad invicem. Ubi per dilectionem, intelligit opera externa, quae ab hominibus videri possunt, non internum affectum, qui videri non potest, nisi in suo effectu. Observatio igitur omnium praeceptorum moralium, secundum substantiam operis, necessario cum dilectione proximi et Dei conjuncta est, ac per hoc, secundum Scripturas, viribus solius naturae, nullo' modo haberi potest.
Probatur hoc idem ex traditione Ecclesiae. Synodus Milevitana canon. 5. « Item placuit, inquit, ut quicumque dixerit, ideo nobis gratiam justificationis dari, ut quod facere per liberum jubemur arbitrium, facilius possimus implere per gratiam, tamquam, et si gratia non daretur, non quidem facile, sed tamen possemus etiam *ine illa divina implere mandata, anathema sit. »
Synodus Arausicana can. ult. cum docet, hominem baptizatum posse, si velit, Dei gratise cooperari, divina implere prmeepta, intelligitur etiam locuisse, non posse hominem, sine gratia, suis solis viribus idem prmstare.
Innocentius I. in epist. ad Concilium Milcvitanum, qua; est apud Augustinum epist. 93. « Negantes, inquit, auxilium Dei, hominem sibi posse sufficere, nec gratia hunc egere divina affirmant, qua privatus, necesse est diaboli laqueis irretitus occumbat, dum ad omnia vita; perficienda mandata sola libertate contendat. »
Celestinus I. in epist. ad Gallos idem confirmat adducens testimonia Innocentii ct Zozimi praedecessorum suorum cap. 9 et 10..
S. Augustinus lib. ii. de peccatorum meritis et remiss. cap. 3. « Justitiae, inquit, praecepta omni ex parte implere non possumus, nisi adjuvemur a Deo. » Idem etiam docet in toto libro de spiritu ct littera, et in toto fere libro de natura et gratia, et in libro de perfectione justitiae, et in epist. 89. quaest. 5. epist. 95. 105. 106. 120. 144. 200. et alibi p assim.
Probatur ultimo ratione S. Thomae, quoniam natura humana, per peccatum primi hominis depravata, aversa est a Deo, et con¬
versa ad creaturas, ac praesertim ad se: proinde finem ultimum, vel actu, vel habitu, vel certe propensione quadam in creatura, non in Deo constitutum habet. Quare quando occurrunt aliqua agenda vel evitanda ex fine illo praeconcepto, quasi naturaliter inclinatur ad malum, et violenter ad bonum, et ideo necessaria est vis quaedam, et ut homo perpetuo vigilet, et praemeditetur, ct contra propensionem amoris proprii pugnet, quod impossibile esse moraliter, non solum ratio, sed etiam experientia docet. Et si S. Augustinus in libro de correptione et gratia cap. 12. affirmat, ipsum etiam hominem justificatum, nisi is divina gratia indeclinabilitor et inseparabiliter ageretur ob naturae infirmitatem, sine dubio casurum, quanto nos id majori ratione affirmare possumus de homine infideli, et qui solis nitatur viribus natura) per peccatum corrupta) et vitiata).
Solvuntur argumenta contra ea, quae capite superiore dicta sunt.
Sed adversus ea, qum dicta sunt, objiciunt adversarii primo, verba illa Mosis Deuteronom. xxx. « Mandatum hoc, quod ego - prtecipio tibi, non supra te est, neque procul positum etc. » Ubi per mandatum intelligit, per figuram intellectionis, totam legem naturalem, hoc est, decalogum, quem in eo lib. repetiverat.
Respondeo: hic locus duobus modis exponi potest primo, cum August. in lib. de perfectione justitiae, prope extremo, ut sensus sit, legem Domini non esse supra vires hominum, non quorumlibet, sed eorum, qui per gratiam sanati sunt ab amore proprio, Deumque toto corde diligunt. Dixerat enim paulo ante idem Moses, promittens gratiam testamenti novi: Circumcidet Dominus cor tuum, et cor seminis tui, ut diligas Dominum Deum tuum in toto corde tuo, et in tota anima tua.
Secundo, dici potest cum Abulen. Episcopo, et aliis nonnullis in comment. ejus loci. Mosemnonloqui defacilitate observanda) legis, sed de facilitate cognoscenda). Qua) expositio videtur maxime litteralis et propria. Quoniam enim ante datam legem potuissent
Judsei praetexere ignorantiam, si non fecissent, quae Deus ab illis fieri volebat: idcirco Moses posteaquam totam legem illis exposuit, admonet eosdem, ut legem impleant, neque ullo modo ignorantiam obtendant, ait igitur: Mandatum hoc non supra te est, neque procul positum, id est, non est in loco alto vel longinquo, ut illud cognoscere non valeas.
Deinde explicat utrumque, et de loco sublimi ait: « Non estin coelo situm, ut possis dicere, quis nostrum valet ad coelum ascendere, ut deferat illud ad nos, ut audiamus, atque opere * compleamus? » De longinquo ait: « neque transmare positum est, ut causeris et dicas, quis e nobis poterit transfretare mare, et illud ad nos usque deferre, ut possumus audire et facere quod praeceptum est? » tum demum concludit, « sed juxta te est sermo valde in ore tuo, et in corde tuo, ut facias illum, » id est, lex quam tibi servandam propono, non est supra coelum, neque ultra mare, sed proxima tibi omnino. Nam est in corde tuo, quoniam illam jam audivisti, et didicisti, et in ore tuo, quia tu illam accepisse et didicisse testatus es, cum dixeris, omnia, quae praecepit nobisDominus, faciemus.
Et confirmatur haec expositio ex Apostolo ad Roman. x. alludens enim B. Paulus ad hunc locum Deuteronomii sic loquitur: « Quae, inquit, ex fide est justitia, sic dicit, ne dixeris in corde tuo, quis ascendet in coelum, id est, Christum deducere? aut quis descendet in abyssum, id est, Christum a mortuis revocare? sed quid dicit? prope est verbum in ore tuo, et in corde tuo, hoc est, verbum fidei, quod praedicamus; quia si confitearis in ore tuo Dominum Jesum, et in corde tuo credideris quod Deus illum suscitavit a mortuis, salvus eris. » Ubi vult Apostolus ostendere, quemadmodum Judaeis tempore Mosis, non erat opus in coelum conscendere, vel trans mare proficisci, ut legem haberent et intelligerent, cum Mosem ipsum coram praedicantem et exponentem sententiam legis haberent: sic etiam iisdem Judaeis, tempore Apostolorum, opus non fuisse in coelum ascendere, aut in infernum descendere, ut Christi incarnationem et resurrectionem haberent et intelligerent, cum ista palam ab Apostolis praedicarentur, sed satis fuisse, si corde credere et ore confiteri voluissent.
Secundo, objiciunt illud Ecclesiastici xv. Si volueris mandata servare, conservabunt te.
Respondeo: Ad hunc locum, et alios similes respondet S. August. in lib. de perfectione Justitiae, prope extremo, et lib. de gratia et libero arbitrio cap. 15. et 16. in his locis demonstrari liberum arbitrium, per quod praecepta implenda sunt, sed non excludi gratiam Dei, sine qua impleri non possunt. Quemadmodum in aliis multis locis, quae istis contraria esse videntur, gratia demonstratur, sed liberum arbitrium non excluditur.
Tertio, objiciunt illud ad Rom. ii. Cum gentes, quse legem non habent, naturaliter ea, quse legis sunt faciunt. Sanctus enim Joan. Chrysost. in comment. hujus loci scribit, omnia quae legis sunt, implesse Gentiles. s
Respondeo, jam supra diximus, ex loco Apostoli solum colligi, naturaliter impleri posse aliquod mandatum legis naturalis, non tamen omnia. Ad comment. Chrysostomi respondeo, Gentiles implesse omnia quae legis sunt, id est, omnia, quae ad unam aliquam legem pertinent, ita ut in ea lege servanda nihil peccaverint, non tamen servasse omnes leges, praesertim longo tempore.
Quarto, ita objiciunt: Praecepta legis naturae ideo naturalia dicuntur, quia proportionem habent ad vires naturae, igitur naturae viribus servari possunt. Neque satisfaciet, si quis dixerit, naturam non esse sanam, sed infirmam: nam infirma natura videtur posse omnia, quae potest sana, sed non aeque facile, alioqui non tam infirma, quam extincta dicenda esset. Praeterea natura humana dicitur infirma, si comparetur ad sanitatem justitiae originalis, in qua condita fuit: nam absolute non est minus sana, quam esset, si in puris naturalibus crearetur. Haberet autem homo, in puris naturalibus conditus, vires ad^ servanda praecepta naturalia; igitur et nunc habet.
Respondeo, Natura humana non solum infirma est, quia caret sanitate justitiae originalis, sed etiam quia ex conditione materiae, ut alibi demonstravimus, internum et naturalem morbum habet concupiscentiae carnalis, quem non habuisset, si in originali justitia permansisset; habuisset tamen, si in puris naturalibus condita fuisset. Natura autem infirma potest quidem omnia, quae posset sana, sed non sola; eget enim auxilio, quo non egeret, si sana esset. Quo modo corporaliter ajgrotus, potest iter facere, sed in equo, vel certe cum baculo, cum alioqui sanus idem iter pedibus et sine baculo confecisset.*itaque si homo in puris naturalibus consideretur, quoniam etiam tunc infirmus esset propter morbum, ex conditione materiaj promanantem, non haberet vires, quibus sine adjutorio Dei posset omnia mandata servare; sed tamen vel auxilium non defuisset, vel homo non sua culpa aliquando cecidisset, ut Augustinus docet libro de correptione et gratia cap. 11.
Quinto, objiciunt testimonia Patrum, qui dicunt, Deum non praecipere impossibilia; ex quibus testimoniis illud sequitur, ut quae praecipiuntur homini, quovis auxilio destituto, ea sint illi possibilia; praecipiuntur autem omni homini praecepta naturalia, igitur illa sunt omni homini possibilia.
Respondeo, Deus numquam praecipit impossibilia, quia semper promptus est ad juvandum: (( Juste (inquit S. Leo serm. 16. de passione Domini) instat praecepto, qui praecurrit auxilio, » sed de hac re fuse disputavimus in secundo libro, ubi tractavimus quaestionem illam; utrum detur omnibus auxilium sufficiens.
Sexto, objiciunt hanc rationem. Potest homo suis viribus servare aliquod unum praeceptum morale, juxta illud ad Rom. n. Cum gestes, quae legem non habent, ea quae legis sunt faciunt, etc.. Igitur potest servare omnia. Non enim occurrunt multa praecepta simul servanda, sed unum post aliud. Rursus potest aliquis servare omnia mandata ad breve tempus, ut supra nos diximus, igitur poterit etiam ad longum tempus, quoniam servando praecepta acquiritur habitus obediendi, et facilius continuatur, quam incho- (atur opus.
Respondeo, nihil hoc argumentum valet, multis de causis. Primum, quoniam non sunt omnia praecepta paria. Sed alia aliis graviora, et ideo non sequitur, ut possit omnia servare, qui unum aliquod servare potest. Deinde, occurrunt aliquando plura simul, ut si quis dum orationi, aut divinis laudibus operam dat, illidatur, diabolo suggerente, ad consensum noxiae cogitationis, vel ocasionem habeat clam aliquid subripiendi; facilius autem est unum peccatum vitare, quam multa, et unum praeceptum,
quam multa servare. Praeterea, tametsi ab una parte facilius sit opus continuare, quam inchoare; tamen ab altera, cum in opere laboratur, vires paulatim deficiunt, et facilius est brevi tempore, quam longo in opere perdurare. Itaque sicut non recte colliges, si dicas, potest homo aegrotus ambulare suis viribus mille passibus, igitur poterit etiam duo millia; sic etiam non recte ratiocinantur, qui dicunt, potest homo in statu naturae corruptae, in quo requiritur perpetua vigilantia et praemeditatio ad bene agendum, parvo tempore observare omnia mafukita, poterit igitur et longo tempore. Denique, parvo tempore ideo potest quis omnia mandata suis viribus observare, quia fieri potest, ut diximus, ut brevi illo spatio nullum occurrat praeceptum affirmativum, et nulla tentatio contra negavita: quae tamen in longo spatio non possunt non occurrere.
Non posse solis natur, v viribus ullam veram tentationem superari.
Altera illa propositio, quae docebat, non posse solis naturae viribus ullum mandatum servari, si tentatio urgeat; breviter explicanda est, ut facilius comprobetur.
Observandum est igitur primo, tribus modis posse vinci tentationem aliquam. Uno modo succumbendo alteri tentationi; ut cum quis ut auram popularem captet, et vir fortis aut continens habeatur, abstinet se a flagitio, ad quod alioqui non leviter stimulabatur. Saepe enim (ut monet sanctus Gregorius homil. 12. in Ezcchiclem) uno tempore a pluribus hostibus oppugnamur, et dum unus a fronte se palam ostentat, alius a tergo clam insidiatur. Sed de hoc primo modo nulla quajstio esse potest; satis enim constat, posse hominem uni potius vitio, quam alteri cedere, vel, quod est verius, posse in eodem homine unum vitium ab alio majore superari: neque hoc est tentationem dejicere, sed a tentatione prosterni: « Carnalis enim cupiditas » (ut loquitur sanctus Augustinus lib. hi. ad Bonifacium, contra duas epistolas Pelagianorum cap. 4.) « cupiditate alia non sanatur ».
Altero modo potest tentatio ita vinci, ut non solum peccatum simpliciter evitetur, sed etiam ex victoria meritum acquiratur, quod fit, cum cx charitate Dei tentationi resistitur. De quo modo loqui videtur Apostolus, cum dicit in priore ad Corinthios c. x: Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id, quod potestis, sed faciet etiam cum tentatione proventum. Et S. Augustinus lib. xxi. de civit. Dei cap. 16. « Tunc, inquit, victa vitia deputanda sunt, cum Dei amore vincuntur ». De hoc modo non disserimus in pixcsentia, sed pro comperto sumimus (quod alio loco tractabimus) nullum opus pietatis sine adjutorio gratiae fieri posse.
Tertio igitur modo tentatio vinci potest, ita ut nec peccatum ullum admittatur, nec tamen meritum comparetur; et de hoc solo modo in praesentia disputamus.
Observandum est secundo, Nos cum dicimus, nullam tentationem solis naturae viribus vinci posse, loqui de vera tentatione, non de levissima aliqua titillatione, quae nomen tentationis absolute et proprie non meretur. Praeterea sciendum est, nos non semper requirere ad vincendas tentationes, auxilium speciale, proprie dictum, hoc est, internam illustrationem vel motionem supernaturalem, sed quodeumque auxilium Dei, sive consistat in eo, quod Deus singulari providentia sua, removeat occasiones peccandi, sive in eo, quod non permittat diabolum saevire, quantum vellet, sive quocumque alio modo Deus nos juvet. Multae enim tentationes sunt, quae per se non superant vires humanas; et tamen si Deus homines prorsus destituat, et diabolum sinat agere quantum potest, illae fient gravissimae et intolerabiles; tanta est humana fragilitas ad resistendum, et diabolica potentia ad nocendum.
Atque hinc fortasse conciliari possunt auctores, qui dicunt nullam tentationem sine auxilio Dei vinci posse, cum iis, qui dicunt, aliquas posse. Nam ii posteriores loquuntur de auxilio supernaturali, et considerant mensuram virium humanarum, in comparatione ad levem aliquam tentationem absolute sumptam: priores autem per auxilium Dei accipiunt quamcumque singularem Dei providentiam, qute saepe utitur rebus naturalibus ad ea, quae fieri cupit, perficienda: et vires
humanas considerant per comparationem ad tentationem, non qualis est per se, sed qualis esset, si Deus permitteret, et non juvaret, aut vires nobis addendo, aut adversariis subtrahendo. Sed quamquam uterque modus dicendi, bonum sensum habere possit, tamen magis consentanee ad Scriptufas et Patres loquuntur, qui dicunt, nullam tentationem sine Dei auxilio vinci posse.
Quod quidem probatur primum ex Scripturis; nam locus ille Sap. vm. Nemo potest esse continens, nisi Deus det: proprie ad vincendas tentationes pertinet. Neque enim difficile est continere, quando nulla tentatio ad peccandum invitat. Praeterea verba illa B. Pauli 1. ad Cor. x. Fidelis Deus, qui non patietur vos tentari supra id, quod potestis, satis aperte indicant, tentationes supra id, quod possumus, crescere posse, si Deus permittat.
His accedunt plurima testimonia Psalmorum, quae victoriam in tentatione simpliciter Deo tribuunt. Psal. xxvn. In te eripikr a tentatione. Psal. xxvi. Adjutor meus esto, ne derelinquas me. Psal. xxix. Ego dixi in abundantia mea, non movebor in seternum: avertisti faciem tuam, et factus sum conturbatus. Psalm. cxvn. Impulsus eversus sum ut. caderem, et Dominus suscepit me. Illa quoque oratio. Et ne nos inducas in tentationem. Matt. vi. Et illa adhortatio: Orate, ne intretis in tentationem. Matth. xxvi. satis ostendunt, sine Dei adjutorio tentationibus resisti non posse.
Probatur secundo ex traditione Ecclesiastica, Synodus Palaestina apud Aug. in ep. 106. « Fateatur (Pelagius) quando contra tentationes, concupiscentiasque illicitas dimicamus, quamvis et illic habeamus propriam voluntatem, non tamen ex illa, sed ex adjutorio Dei nostram provenire victoriam».
Synodus Milevitana in epist. ad Innocentium, quae est apud Aug. 92. « Illud (inquit) ne nos inferas in tentationem, non ita intelligendum dicunt (Pelagiani) tamquam divinum adjutorium poscere debeamus, ne in peccatum tentati decidamus, sed hoc in nostra esse positum potestate, et ad hoc implendum, solam sufficere voluntatem hominis ». Non dissimilia habet Synodus Carthaginiensis, in epistola ad eumdem Innocentium, quae est apud Augustinum epist. 90.
S. Innocentius I. in epist. ad Concilium Carthaginiense, apud Augustinum epist. 94. « Nisi magnis precibus, inquit, gratia in nos implorata descendat, ne quicquam terrenae labis, et mundani corporis vincere conamur errores, cum pares nos ad resistendum, non liberum arbitrium, sed Dei solum facere possit auxilium. » Et infra: « Quotidiana praestat ille remedia, quibus nisi freti, confisique nitamur, nullatenus vincere humanos poterimus errores. Necesse est enim, ut quo auxiliante vincimus, eodem rursus non adjuvante vincamur ». Idem in epistola ad Concilium Milevitanum, apud Augustinum 93. « Gratia, inquit, privatus, necesse est in diaboli laqueis irretitus occumbat ».
S. Zozimus Papa, Innocentii successor, in epistola, cujus meminit Celestinus in epist. ad Gallos, cap. 9: « Quod, inquit, tempus intervenit, quo ejus non egeamus auxilio? in omnibus igitur actibus, causisque, cogitationibus, motibus, adjutor et protector orandus est. Superbum est enim, ut quidquam sibi humana natura praesumat, clamante Apostolo, Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed contra Principes et potestates, ete ».
Sanctus Cfelestinus I. in epistola, jam citata ad Gallos cap. vi. <iNemo, inquit, etiam Baptismatis gratia renovatus, idoneus est ad superandas diaboli insidias, et ad evincendas carnis concupiscentias, nisi per quotidianum adjutorium Dei perseverantiam bonse conversationis acceperit ».
S. Cyprianus in serm. 7. de oratione Dominica. a Quando, inquit, rogamus, ne in tentationem incidamus, admonemur infirmitatis imbecillitatis nostrae, dum sic rogamus, ne quis se insolenter extollat, ne quis sibi superbe atque arroganter aliquid assumat». Et infra: « ut dum praecedit humilis et submissa confessio, et datur totum Domino, quidquid suppliciter cum timore et honore Dei petitur, ipsius pietate praestatur. »
S. Basilius in lib. Moralium summarum, Summa 62. cap. 3. « Oportet, inquit, ad tempus ab insidiantibus discedere: ubi tamen quis permissus est, in tentationem incidere, eventum ut sufferre possit, et voluntatem Dei per orationem petere ».
S. Joannes Chrysostomus homil. 24. in priorem ad Corinth. « Sunt, inquit, tentationes, quas sufferre non possumus, et quaenam sunt illae? omnes, ut ita dicam: possibilitas enim in divino nutu est, quam nostra
allicimus voluntate. Quare ut certo cognoscas, non solum illas, quae virtutem nostram exuperant, non posse sine divino auxilio facile sustinere, sed ne has quidem humanas, addidit, sed faciet cum tentatione proventum, ut possitis sustinere. Et quidnam hoc significat? neque enim mediocres illas, quod dixi, inquit, propria virtute sufferemus, sed hic quoque divino indigemus auxilio, ut eas vel effugiamus, vel certe perferamus ».
Auctor operis imperfecti in Matthaeum, hom. 37. « Sicut navis, inquit, fracto gubernaculo, illuc ducitur, quo tempestas voluerit, sic et homo divinae gratiae auxilio perdito per peccatum, agit non fyiod vult, sed quod diabolus vult ».
S. Ambrosius in Psalm. xxxxm. explicans illud: <( Haec omnia venerunt super nos, nec obliti sumus te. Quis, inquit, est tam fortis, ut nequaquam in tentationem moveatur,' nisi Dominus ei adjutor assistat. »
Sanctus Hieronymus lib. n. adversus Pelagianos, citat illa verba Domini, Matth. xxvi. Surgite vigitate et orate, ne intretis in tentationem. Et continuo subjungit « Debuisset dicere, juxta vos, Surgite et resistite. Liberum enim habetis arbitrium et semel vobis concessa a Domino potestate, nullius alterius indigetis auxilio. « Idem initio lib. m ». « Nostra, inquit, victbria et corona victoriae, illius protectione et clipeo paratur ».
Sanctus Augustinus in libro de perfectione justitise, extremo: « Quisquis, inquit, negat, nos orare debere, ne intremus in tentationem, negat autem hoc, qui contendit, ad non peccandum gratiaj Dei adjutorium non esse homini necessarium, sed sola lege accepta, humanam sufficere voluntatem, ab auribus omnium removendum, et ore omnium anathematizandum esse non dubito.
Idem in libro de gratia Christi, cap. 27. « In libro, inquit, ad virginem sacram, cum dicit (Pelagius) divinam mereamur gratiam, facilius nequam spiritui, Sancti Spiritus auxilio resistamus: Significat profecto quid sapiat. Ut quid enim hoc verbum interposuit, id est, facilius? an vero non erat integer sensus, ut nequam spiritui, sancti Spiritus auxilio resistamus? Sed quantum d<*trimcntum hoc additamento fecerit, quis non intelligat? volens utique credi tantas esse natur® vires, quas extollendo preeeipitat, ut etiam sine auxilio Spiritus sancti, et si minus facile, tamen aliquo modo nequam spiritui resistatur ».
Sanctus Gregorius lib. ix. Moralium, cap. 37. « Qui apte, inquit, reduci in pulverem dicitur, quia dimissus sibi; cujuslibet tentationis aura raptatur ». Idem in Psalmum tertium pcenitentialem, explicans illud: « Ne derelinquas me Domine Deus meus. Illos, inquit, procul dubio Dominus relinquit, quibus constantiam in tribulatione non tribuit. Necessario enim sequitur, ut omni tentationi sit subditus, quicumque a Deo fuerit derelictus ».
Sanctus Prosper in libro adversus collatorem, cap. 35. tractans locum de tentationibus sancti Job, ostendit, totam illam sancti viri victoriam ex Dei auxilio et gratia partam, et iifter alia sic loquitur: « Quisquis igitur in tribulatione non deficit, ab illo se non dubitet adjuvari, ad quem quotidie corda universorum fidelium clamant, ne nos inferas in tentationem, sed libera nos a malo ».
Accedat postremo Ecclesiae consuetudo, quae inter quotidianas preces nihil magis frequentat, quam illud: Deus in adjutorium meum intende, Domine ad adjuvandum me festina ». Et in oratione, quae legitur ad horam orationis primam, protectionem Dei contra tentationes invocans, dicit: « Tua nos hodie salva virtute, ut ad nullum declinemus peccatum, sed semper ad tuam justitiam faciendam, nostra procedant eloquia, dirigantur cogitationes et opera, per Christum Dominum nostrum ».
Solvuntur argumenta contra propositionem capitis septimi.
Argumenta Pelagianorum pauca sunt, nec difficilia. Objiciunt primo testimonium S. Hieronymi, ex lib. n. in Jovinianum: « Liberi arbitrii nos condidit Deus, nec ad virtutem, nec ad vitia necessitate trahimur, alioquin ubi necessitas, neque damnatio, neque corona est ». Respondet sanctus Augustinus in lib. de natura et gratia cap. 65. sanctum Hieronymum loqui de natura, qualis fuit a Deo condita, non qualis nunc eet per peccatum vitiata. Nunc enim quaedam peccandi necessitas ad est 4ex vitio, non ex
conditione naturae. A qua necessitate liberari petimus, cum dicimus, « De necessitatibus meis erue me ».
Posset etiam responderi, si concedamus, S. Hieronymum loqui de natura, qualis nunc est, non necessitate trahi nos ad vitia, quoniam etiamsi per nos resistere tentationibus non valeamus, valemus tamen cum adjutorio Dei, quod semper in promptu est, juxta illud ejusdem Hieronymi in epistola adCyprianuml « Qui sustinet tempestatem, vel petrae, vel tecti quaerit refugium; quem hostis persebuitur, ad muros urbium confugit: ita et homo a principio conditionis suae Deo utitur adjutore, et cum illius sit gratiae, quod creatus est, illiusque misericordiae, quod subsistit et vivit; nihil boni operis agere potest absque eo, qui ita concessit liberum arbitrium, ut suam, per singula opera, gratiam non negaret ».
Secundo objicitur, tentationes oriuntur ex concupiscentia carnis, dicente Jacobo in epistola sua. cap. ii: Unusquisque tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Concupiscentiae vero rationalis animus naturaliter dominatur, juxta illud Genes, iv. Sub te erit appetitus [ ejus, et tu dominaberis illius. Igitur potest homo naturae viribus, tentationi non cedere.
Respendeo: natura humana ita constituta est, ut naturaliter pars inferior apta sit obedire superiori, et superior imperare inferiori: tamen potest etiam inferior reluctari superiori, et eam non quidem dominando, sed alliciendo et blandiendo ad se pertrahere. Quocirca Philosophi recte dicunt, rationem imperare appetitui inferiori, non despotico imperio, quomodo imperat dominus servo, sed politico, quomodo magistratus imperat populo, qui excitat non raro seditiones et rectoribus suis obedire detrectat.
Quamvis autem ex natura rei contingere deberet, ut aliquando quidem pars inferior dejiceret superiorem, sed ut plurimum inferiorem superior in officio contineret, et licet invitam, et reluctantem coerceret: tamen contra accidit, Quatuor de causis. Primum, quia pars inferior multis annis viget, antequam superior evigilare incipiat: inde enim fit, ut sensus assuetus per tot annos sine imperio rationis ferri in sua objecta, difficulter postea jugum rationis ferre possit. Deinde, quia sensus bona sunt praesentia, rationis autem praecipua sunt futura et praesentia multo magis, quam futura nos movere solent. Tertio, quia sensuum objecta vicina sunt, et perfecte cognoscuntur, rationis vero longe remota et abdita, nec nisi tenuiter penetrantur. Quarto, quia diabolus maximam habet potentiam et artem nocendi, concupiscentiam excitando atque inflammando. Hinc enim fit, ut ratio, si suis solis "viribus nitatur, concupiscentia?, et per se vehementi, et a diabolo inflammata), resistere nullo modo possit. Quare quod in Genesi dicitur: Sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius, verum est quidem, sed ideo potissimum est verum, quoniam (ut supra diximus) Deus non sinit nos teiitari supra id, quod possumus.
Tertio, objici solet a quibusdam testimonium sancti Thoma) qui in 1. 2. qua?st. 10. art. 3. scribit, voluntatem non posse nccessitari a passione, nisi passio absorbeat penitus judicium rationis. Quod si passio quantumlibet vehemens, numquam necessitat voluntatem, dum manet liberum rationis judicium, certe sequitur, ut possit ei resisti viribus voluntatis etiam solis.,
Respondeo: significat sanctus Thomas a passione non nccessitari voluntatem necessitate physica, quasi voluntas determinetur ad unum, quomodo determinaturappetitus animantium brutorum; tamen non negat necessitari morali ter, id est, infallibiliter moveri, quomodo eloquentissimus orator, qui persuadendo ducit homines quocumque voluerit, non eos necessitat physice, sed moraliter. Eligunt enim illi id facere, quod orator eis persuadet, sed impulsi efficacia persuasionis, cui resistere moraliter non valent.
Praeterea non negat S. Thomas, etiam nostram voluntatem divino auxilio indigere, ut a passione non necessitetur: sed solum dicit, eam, si ratio absorbeatur, omnino necessitari; si vero ratio non absorbeatur, non necessitari; quod verum est, quia divino auxilio munita potest non consentire passioni, cujus auxilii non est capax, quando rationis judicium penitus est ligatum.
Posse hominem sine fide, cum auxilio speciali, et etiam sine illo, bonum aliquod morale perficere, si nulla tentatio urgeat
Tertia propositio, qua? docet, posse hominem sine fide, cum auxilio speciali, et etiam sine illo, bonum aliquod morale perficere; si nulla tentatio urgeat; breviter explicanda est, antequam probetur. *
Sciendum estigitur non esse omnino idem, facere bonum morale, et observare praeceptum secundum substantiam operis. Potest enim servari pra?ceptum secundum substantiam operis, etiam cum peccato, ut si quis amico restituat depositum, ut illo ipse a furibus spolietur. At bonum morale non potest cum peccato fieri: proinde majus quiddam est, facere bonum morale, quam servare praeceptum; et ideo in nostra propositione non tam praecepti, quam boni moralis mentionem fecimus.
Sciendum secundo, adversarios, ac praesertim Kemnitium, et alios hujus temporis sectarios, qui docent, Pelagianam haeresim esse, negare omnia infidelium opera esse peccata, id affirmare de illis etiam operibus quae fiunt ab infidelibus cum auxilio Dei speciali: ac propterea nos id potissimum probare velle, non esse videlicet peccata omnia opera, quae fiunt sine fide, praesertim sit fiant cum auxilio Dei speciali. Id enim certissimum esse minime dubitamus. Interimtamen illud etiam probare volumus, posse fieri aliquod opus bonum moraliter, non solum sine fide, sed etiam sine auxilio speciali, si nulla tentatio urgeat. Nam urgente tentatione jam ostendimus, nihil boni solis naturae viribus fieri posse. Itaque testimonia adferemus, quae probent, aliqua bona opera ab infidelibus posse fieri, sive cum auxilio speciali, sive etiam solis natura? viribus.
Primum igitur testimonium sumitur ex illis Scripturis, qua? testantur, Deum remunerari bona quaedam opera Gentilium; non enim Deus, qui justissimus est, et justitiam diligit, quique sapientissimus est, et falli nullo modo potest, opera maria remuneraret, cum justo judicio supplicium mereantur, non praemium. Unus locus csl Exod. i. Quia timuerunt obstetrices Deum, xdi/icavit illis domos. Sensus est, quia /Egyptue obstetrices non paruerunt injusto imperio Pharaonis, qui jusserat occidi omnes infantes masculos Hebraeorum, existimantes id esse, ut revera erat, contra Dei voluntatem, ideo Deus pro hac misericordia, quam exercuerunt in filios Hebraeorum, dedit eis pro mercede copiosam et felicem prolem, atque ita domos illis aedificavit, et stabilivit.
Alius locus est Ezechielis, cap. 29. Fili hominis, Nabuchodonosor Rex Babylonis, servire fecit exercitum suum, servitute magna, adversus Tyrum. Omne caput decalvatum, et omnis humerus depilatus est: et mex-ces non est reddita ei, neque exercitui ejus, de Tyro pro servitute, qua servivit mihi adversus eam. Propterea haec dicit Dominus Deus: Ecce dedi Nabuchodonosor Regem Babylonis in terram Aegypti, et accipiet multitudinem ejus, et depraedabitur manubias ejus, et diripiet spolia ejus, et erit merces exercitui illius ». Exercitus iste sine dubio infidelis erat, et tamen quia fideliter regi suo servivit in bello justo contra Tyrum, quam urbem -ob sua peccata Deus everti volebat, ideo mercedem illi reddidit, donans ei, mirabili providentia, spolia ASgypti, quae propter scelera quoque sua spoliari meruerat. Itaque sanctus Hieronymus in comment. sic ait: « Exeo quod Nabuchodonosor mercedem accipit boni operis, intelligimus etiam Ethnicos, si quid boni fecerint, non absque mercede Dei judicio praeteriri ».
Alius item locus est Danielis iv. ubi cum Daniel praedixisset regi Nabuchodonosor gravem pamam temporalem a Deo propter peccata sua, hortatur illum ad eleemosynas, quibus redimat, sive avertat pcenain illam tcm_ poralem: Nunc, inquit, Rex consilium meum placeat libri, peccata tua eleemosynis redime, etc. Quod si eleemosynae hominis infidelis avertere poterant pcenaim temporalem, certe bona opera erant, 'non peccata; non enim peccata iram Dei mitigant, sed magis accendunt.
Secundo, probatur ex aliis Scripturis, quae indicant, infideles facere, aut posse facere aliqua bona opera. Matth. v. Si salutaveritis fratres vestros tantum, quid amplius facitis, nonne et Ethnici noc faciunt? Estote ergo vos prefecti, etc.. Quo loco tribuitur Ethnicis
bonum opus, ostendendi signa benevolentiae erga suos; nisi enim hoc bonum esset, non diceret Dominus, quid amplius facitis? sed, cur hoc facitis? Vult igitur suos Dominus, non contairia, sed majora facere. Ad Roman n. Cum gentes, quae legem non habent; naturaliter quae legis sunt faciunt, etc. Hic Apostolus aperte docet, Gentiles naturali lumine implere aliqua legis mandata. Quod autem ita impleant, ut non peccent, docet Chrysostomus in comment, cum ait, eos implere omnia, quae legis sunt, id est, ut supra diximus, mandatum cum omnibus circumstantiis observare.
Accedant deinde testimonia Patrum. Sanctus Basilius homil. 9. de opere sex dierum;
« Sunt, inquit, et apud nos virtutes secundum naturam, ad quas familiaritas ipsi animae non ex doctrina hominum, sed ex ipsa natura inest. Quemadmodum enim nulla disciplina nos docet morbum odisse, sed spontaneam habemus calumniam, ac detestationem adversus ea quae nobis molesta sunt: sic etiam est animae quaedam declinatio, et fuga vitii citra doctrinam ». Quo loco sanctus Basilius apertissime docet, quasdam virtutes esse naturales, ut misericordiam, et similes, ac per hoc non esse semper necessariaim vel fidem divinam, vel auxilium speciale, cum ad ejusmodi naturaliter inclinemur.
Sanctus Joannes Chrysostomus homil. 07. ad populum Antiochenum: « Non potest, inquit, malus omnino malus esse, sed evenit, ut aliquid habeat boni: neque bonus esse omnino, bonus, sed nonnulla solet habere peccata. Cum itaque malus prosperis utitur rebus, ad capitis sui perniciem utitur, ut enim illorum paucorum bonorum retributionem hic capiens, illic deinde puniatur, hac de causa recipit ». Loquitur Chrysostomus de omnibus malis, etiam infidelibus; generatim enim dicit, nullum esse malum, qui non habeat aliquid boni, et loquitur de opere bono, non ex genere tantum, sed simpliciter, quia opponit illud peccato, et mercedem illi debitam assignat. Non enim merces debetur operi, preesertim apud Deum, quod sit ex genere bonum, sed absolute peccatum.
Auctor operis imperfecti, homil. 26. in Matth. « Audi, inquit, mysterium, quod Petrus apud Clementem exposuit, si fidelis fecerit opus bonum, et hic ei prodest, liberans eum a malis, et illic ad percipiendum regnum coeleste, magis autem ibi, quam hic. Si autem infidelis fecerit opus bonum, hic ei prodest opus ipsius, et hic ei reddit Deus bona pro opere suo, in illo autem sa3Culo nihil ei prodest. Necenim collocatur inter caeteros fideles, propter opus suum, et juste: Quia naturali bono motus fecit bonum, non propter Deum».
Sanctus Hieronymus in cap. i. epist. ad Galat. « Ex quo, inquit, perspicuum fit, natura omnibus inesse Dei notitiam, nec quemquam sine Christo nasci, et non habere semina in se sapientiae et justitiae,, reliquarumque virtutum. Unde multi absque fide et Evangelio Christi, vel sapienter faciunt aliqua, vel sancte, ut parentibus obsequantur, ut inopi manum porrigant, non opprimant vicinos, non aliena diripiant ». Hoc loco sanctus Hieronymus non solum concedit, sine fide aliqua opera sancta, fieri, "'sed etiam sancte. Nullo autem modo sancto fieri dici potest, quod cum peccato fit. Idem in cap. v. ad Galat. « Quomodo, inquit, juxta Jacobum fides absque operibus mortua est; sic absque fide, quamvis bona opera sint, mortua computantur ». Fides sine operibus non est falsa, sed vera, tametsi mortua dicatur,' quia non operatur salutem aeternam: igitur et opera bona sine fide non sunt mala, sed vere bona, mortua tamen, quia nihil prosunt ad veram vitam, qua) est in coelis, comparandam.
Sanctus Augustinus docet, quaedam bona opera fieri sine fide, sed cum auxilio speciali Dei; et rursus alia sine auxilio speciali, solis naturae viribus. De primi generis operibus habemus testimonium in epistol. 130. ubi laudat continentiam Polemonis: Quoniam, inquit, donum Dei est ». Et addit: « Quod si ille hoc donum cognovisset, fuisset non solum continens, sed etiam religiosus et pius, et continentiam habuisset, non solum ad honestatem praesentis vitae, sed etiaim ad meritum aeternae ». et in lib. iv. contra Julianum, cap. 3. loquens de virtutibus infidelium: «Quanto, inquit, tolerabilius illas, quas dicis in impiis esse virtutes, divino muneri potius, quam eorum tribueris tantummodo voluntati, licet ipsi hoc nesciant? » Denique libro de praedestinatione Sanctorum, cap. 7. et lib. i. de Baptismo, cap. 3. et lib. iv. cap. 23. eleemosynas Cornelii, antequam in Christum crederet, et justitiam appellat, et donum Dei esse dicit. At certe impium est, dona Dei inter peccata deputare.
De secundi generis operibus habemus testimonium in lib. deperfectione justitiae, re-
spon. proxima postrema), ubi cum Celcstinus probare volens, non esse necessariam Dei gratiam ad bona opera liberi arbitrii, objecisset illud Apostoli i. ad Corinth. vn. « Quod vult faciat, non peccat, si nubat, respondit Augustinus: Videte, obsecro, quale sit, volenti et currenti misericordiam Dei non necessariam dicere, quia de quodam ait Apostolus, quod vult faciat, non peccat, si nubat. Quasi pro magno habendum sit, velle nubere, ubi de adjutorio divinae misericordiae operosius disputatur ». Itaque concedit August.in hujusmodi operibus humanis, quae ad salutem non pertinent, auxilium gratiae non semper requiri: Et tamen haec opera bona sunt, cum peccata non sint, Apostolo teste, qui ait, Non peccat si nubat.
Aliud testimonium est in libro de spiritu et littera, cap. 27. qui locus paulo fusius recitandus est: « Si autem, inquit, hi, qui naturaliter, quae legis sunt, faciunt, nondum sunt habendi in numero eorum, quos Christi justificat gratia, sed in eorum potius, quorum etiam impiorum, nec Deum verum veraciter, pieque colentium, quaedam tamen facta vel legimus, vel novimus, vel audivimus, quae secundum justitia) regulam non solum vituperare non possumus, verum etiam merito, recteque laudamus: Quamquam si discutiatur quo fine fiant, vix inveniuntur, qua) justitia) debitam laudem, defensionemve mereantur ».
Ubi notandum est illud, vix, vere enim magna pars operum infidelium ob finem pravum, ad quem referuntur peccata, simpliciter sunt: quaedam tamen, tametsi pauca, inveniuntur, quae nullo malo fine vitiantur, et ea non peccata, sed opera bona simpliciter dici debent. Itaque idem Augustinus continuo ita subjungit: « Verumtamen quia non usque adeo in anima humana imago Dei terrenorum affectuum labe detrita est, ut nulla in ea velut lineamenta extrema remanserint. Unde linea merito dici possint, etiam in ipsa impietate vita) suse facere aliqua legis, vel sapere, ete ». Quorum verborum hic esse videtur sensus, si qua)ramus opera bona infidelium, qua: propter malum finem facta non sint, ac per hoc simpliciter, bona sint, vix invenire poterimus: tamen ejusmodi aliqua esse, inde colligi potest, quod imago Dei in anima humana per peccatum non omnino sublata est. Quare paulo post ha)c adjungit: « Sicut enim non impediunt a vita a)terna justum qua)- dam peccata venialia, sine quibus ha)c vita non ducitur: sic ad salutem sc ternam nihil prosunt impio aliqua opera, sine quibus difficillime vita cujus libpt pessimi hominis invenitur ». In quibus verbis ipsa antithesis satis aperte testatur, opera bona impiorum, quae non prosunt ad vitam aeternam, non posse dici peccata, sicut peccata venialia justorum, jquac non impediunt a vita, bona opera dici non possunt.
His adde quod idem Augustinus in lib. v. de civit. Dei, cap. 15. dicit, Deum dedisse Romanis tam amplum imperium, ut remuneraret in hac vita bonas eorum virtutes, sive autem illae virtutes, cum Dei speciali gratia conjunctae fuerint, sive non, certe infidelibus erant, et virtutes, non vitia erant, nisi Deum remuneratorem vitiorum (quod est absurdissimum) faciamus.
Adde etiam ultimo, quod idem auctor in omnibus fere locis, ubi scribit, nihil fieri posse boni, sine auxilio gratiae, addere solet limitationem, si videlicet bona illa opera, ad pietatem et salutem pertineant. Ut nimirum significaret, ‘ad opera bona, quae ad pietatem et salutem non pertinent, aut gratiae auxilium non requiri, aut certe sine praejudicio fidei de hac re disputari posse. Libro de gratia Christi, cap. 26. « Gratiam Dei? inquit, sic confiteatur, qui vult veraciter confiteri, ut omnino nihil boni sine illa, quod ad pietatem pertinet, veramque justitiam, fieri posse non dubitet ». Item libro de gratia et libero arbitrio, cap. 17. « Sine illo operante, ut velimus, et coopcrante, cum volumus, ad bona pietatis opera nihil valemus ». Idem habet in libro de praedestinatione Sanctorum, cap. 2. et alibi frequentissime.
Auctor Hypognostici, lib. m. non procul ab initio: « Esse fatemur, inquit, liberum arbitrium omnibus hominibus, habens quidem judicium rationis, non per quod sit idoneum, quse ad Deum pertinent, sine Deo aut inchoare, aut certe perficere; sed tantum in operibus vitae praesentis, tam bonis, quam etiam malis. Bonis dico, quae de bono naturae oriuntur, id est, velle laborare in agro, velle manducare et bibere, velle habere amicum, velle habere indumenta, velle fabricare domum, velle uxorem ducere, pecora nutrire, artem discere diversarum rerum bonarum, velle quidquid boni ad praesentem vitam pertinet. » Ilaec ille.
Neque satisfacit Ariminensis, respondens, haec non esse bona moralia, sed naturalia. Nam auctor hujus libri haec bona opponit
malis, cum dicit, liberum arbitrium posse sine Dei gratia velle tam bona, quam mala, quae ad vitam praesentem pertinent, et certo non loquitur de malis naturalibus. Nemo enim eligit illa mala, sed de moralibus, quae sunt proprie voluntaria. Quod etiam patet ex exemplo, quod idem auctor ponit, nimirum colere idolum, et similia. Loquitur igitur de bonis moralibus, qualia sunt illa omnia enumerata, si debitis circumstantiis vestiantur.
Sanctus Prosper in libro contra Collatorem, cap. 26. « Naturae, inquit, humanae, cujus creator est Deus, etiam post praevaricationem manet substantia, manet forma, manet vita, et sensus et ratio, caeteraque corporis, atque animi bona, quae etiam malis, vitiosisque'non desunt. Sed nonin illis veri boni perceptio est, quae mortalem vitam honestare possunt, aeternam conferre non possunt». Nota illud «honestare», non enim peccata, sed solae virtutes vitam nostraun honestate possunt.
Sanctus Fulgentius in libro de incarnatione et gratia Christi, cap. 26. « Quod si, inquit, quibusdam cognoscentibus Deum, nec sicut Deum glorificantibus, cognitio illa nihil profuit ad salutem: quomodo potuerunt hi justi esse apud Deum, qui sic in suis moribus atque operibus bonitatis aliquid servant, ut hoc ad finem Christianae fidei, c-haritatisque non referant? quibus aliqua quidem bona, quae ad societatis humanae pertinent aequitatem, inesse possunt, sed quia non charitate Dei fiunt, prodesse non possunt ».
Sanctus Gregorius homil. 27. inEvangclia, tractans illud: « Hoc est praeceptum meum. Sunt, inquit, nonnulli, qui diligunt proximos, sed per affectum cognationis et carnis. Quibus tamen in hac dilectione sacra eloquia non contradicunt. Sed aliud est quod sponte impenditur naturae, aliud quod praeceptis dominicis charitate debetur obedientiae ». Quod si naturali dilectioni sacra eloquia non contradicunt, certe ea dilectio nihil peccat continet, ac per hoc bona est moraliter. Siquidem sacra eloquia peccatis omnibus contradicunt.
Denique S. Joannes Damascenusin lib. m. de fide, cap. 14. repetit, quod ex Basilio citavimus, virtutes aliquas ita esse natura nostrae familiares, ut naturales dici possint.
Accedant postremo etiam rationes. Prima ratio. Si opera facta sine fide et auxilio speciali semper essent peccata, id accideret, vel, quia deest illis circumstantia finis, cum propter Deum non fiant, ut dicit Gregorius Ariminensis; vel, quia fiunt ab homine peccatore, ac per hoc inficiuntur et vitiantur a sua causa, tametsi ex genere suo sint bona, ut dicit Martinus Kemnitius, qui hoc etiam illustrat similitudine cordis. Ut enim substantia cordis in se bona est, et tamen cor dicitur pravum, Hierem. 17. quia malis operibus inquinatur; sic etiam contra opera, in se bona, inquinantur, et fiunt mala, quia exeunt a corde malo; vel, quia bona opera moralia non habeant proportionem cum natura; nostra; viribus; vel denique, quia nimis difficilia sint, ob carnis rebellionem, dscmonisque tyrannidem.
At nihil horum dici potest. Nam quod attinet ad circumstantiam finis, possunt Ethnici etiam sine fide cognoscere, Deum esse, et curam nostri gerere, ut supra probatum, est; proinde poterunt operari bona moralia, ut Deo auctori natura; obediant. Quo modo M. Tullius in somnio Scipionis monet, administrandam esse Rempublicam diligenter quia summo Deo nihil est gratius, quam ut concilia, coetusque hominum bene gubernentur. Deinde non est necesse, omnia referre in Deum explicite, sed satis est, si opus referatur in bonum finem proximum; tunc enim per se dirigetur in Deum, ut in ultimum finem. Sicut enim omne agens particulare, agit in virtute primi motoris, id est, Dei, sic etiam omnis bonus finis movet in virtute ultimi finis. Alioqui non solum infideles, sed etiam fideles et justissimi quique semper peccarent, cum inter operandum de Deo non cogitant, sed- operantur, quia ratio dictat esse bonum et faciendum. Itaque nisi apponatur circumstantia finis mali, omne opus bonum morale per se refertur in Deum, etiamsi auctor operis id non cogitet, vel intendat.
Quod autem possit homo, suis viribus, non apponere circumstantiam finis mali, immo etiam dirigere opus in finem bonum, secundum rationem, manifestum est: nam si potest suis viribus operari malum, sed arduum et natura; contrarium, cur non poterit operari bonum facile, congruumque naturae? Si potest, exempli gratia, suis viribus, sine auxilio gratiae, projicere omniaTiona sua in mare, vel ipse se occidere, a quo natura abhorret; cur non poterit paucos nummos largiri indigenti, vel hominem a praecipitio revocare ob misericordiam, ad quam prope natura
ipsa compellit? Et si potest interroganti, falsum de industria respondere, cur non poterit respondere verum, si nihil inde lucretur, aut perdat?
Quod autem pertinet ad inquinationem causae, non potest opus inquinari a malitia causae, nisi quando ab ipsa malitia procedit. Nam si ex bono naturae, non ex adjuncta • malitia, quis operetur, opus erit simpliciter bonum. Atque hoc modo eleemosyna hominis impudici bona esse poterit, si fiat misericordiae causa, non impudicitiae. Per accidens enim opus illud est hominis impudici, per se autem misericordis. Hoc autem esse verissimum, ex eo potest intelligi, quod si semper malitia causae inquinaret effectum, oporteret opus non solum esse malum, sed in specie malitiam ipsam causae participare. Itaque eleemosyna hominis avari esset mala in specie avaritiae, et jejunium intemperantis esset malum, in specie intemperantia;: quae absurdissima sunt.
Nec similitudo cordis a Kemnitio adducta, aliquid probat. Namsubstantia cordis inquinatur a malitia omnium suorum operum, quoniam est per se causa omnium illorum operum; contra autem opera cordis, non inquinantur omnia a malitia cordis. Quoniam non omnis effectus sunt per se illius malitise, sed in multis malitia non concurrit, nisi per accidens, bonum autem naturse per se.
Neque tertium illud dici potest, non habere proportionem opus bonum morale cum viribus naturae. Natura siquidem, quamvis per peccatum deterior facta sit, quam esset in statu innocentia;, non tamen infirmior est, quam fuisset in puris naturalibus. In puris autem naturalibus sine dubio proportionem habuisset cum bono morali, quod naturaliter cognoscitur et appetitur. Quorsum enim ratio illi data esset, si nihil omnino secundum rationem agere posset? Agere vero secundum rationem, est moraliter bene agere.
Denique nec dici potest, quod quarto loco adferebatur de nimia difficultate, ob tentationum vehementiam. Nam hoc loco non agimus nisi de rebus facilibus, et natura; valde consentaneis, atque omni tentatione cessante; qualia sunt misereri pauperis in via occurrentis, providere filiis, adjuvare cognatos, et alia id genus.
Secunda ratio ducitur ab absurdis, nam si nullum opus bonum fieri posset ab infidelibus, sequeretur, melius illis esse, remoto pra;cepto, bona opera ex objecto non facere,
quam facere. Nam faciendo peccarent, non faciendo non peccarent. Itaque monendi essent infideles, ne facerent eleemosynas, ne pacificarent discordes, ne imperitos docerent, nisi quando ex praecepto aliquo tenerentur. Haec autem sine dubio adsurdissima sunt.
Solvuntur argumenta contra propositionem, capitis superioris.
Adversariorum argumenta contra propositionem capitis superioris nec pauca sunt, nec levia.
Primum argumentum Kemnitii est. Scriptura docet, Deo displicere opera omnia impiorum, quamvis alioqui speciosissima, et a se instituta, ut cognosci potest ex illis verbis: Incensum abominatio est mihi, etsolemnitates vestras odit anima mea, Isaise i. Et rursus / Qui immolat bovem, quasi qui interficiat virum, Isaise lxvi. Item Sacrificium impiorum abominatio. Proverb. xv. Multo igitur magis Deo displicebunt alia opera, minus speciosa et humana, si ab impiis fiant. Respondeo: multum interest inter sacrificia et opera moralia, nam ut fiat bene opus morali non requiritur, ut fiat cum detestatione peccatorum, vel cum conscientia pura, quod tamen requiritur ad sacrificium rite offerendum. Cujus differentiae ratio est, quia sacrificium habet pro fine placare et reconciliare Deum, vel ab illo beneficia aliqua impetrare, aut pro acceptis gratias agere: qui autem Deum sibi reconciliare nititur, et tamen peccata non detestatur, nec relinquit, is pugnat cum ipsa sua actione, nectam Deum placat, quam ad iracundiam provocat. Sic etiam qui vult a Deo beneficia impetrare, vel ei pro acceptis gratias agere: et tamen cum eo inimicitiam gerit, eumque offefidere, legem ipsius praevaricando, non cessat, is Deum non tam honorat, quam irridet. Quare nihil est mirum, si sacrificium ejus Ileo non placeat, quippe quod non rite offertur. At opus morale, ut eleemosyna in pauperem, non habet pro fine, nisi egenti opem ferre, ad quem finem consequendum nihil pertinet puritas, vel impuritas vitee, et conscientiae ejus, qui eleemosynam facit.
Secundum argumentum sumunt Calvinus et alii, communiter ex illo Genes, vi. Omne figmentum cordis humani tantum est malum. Sic enim ipsi vertunt ex Hebraeo. Respondeo: Scriptura hoc loco, ut in aliis plurimis, tribuit omnibus, quod convenit majori parti. Sententia igitur hujus loci est, majorem partem cogitationum, sive praecipuum studium hominum illius saeculi fuisse malum. Quo sensu in eodem loco scribitur: Omnis caro corruperat viam suam. Et tamen ibidem additur: Noe vir justus fuit, atque perfectus. Simile locutiones suntPsal. i. In lege Domini meditabitur clie ac nocte. Psalm. xxxm: Benedicam Dominum in omni tempore. Lue. xvm. Oportet semper orare, et numquam deficere I ad Thessalon. Sine intermissione orate. Joanxu. Mundus totus post eum abil[ 3). Quare sanctus Augustinus in lib. de unitate Ecclesiae, cap. jcii. scribit, in sacris litteris saepe reprehendi omnes homines, cum solos malos Spiritus sanctus reprehendere velit, et contra.
Tertium argumentum sumunt ex Psalm. xiii. Omnes declinaverunt, simul inutiles facti sunt, non est qui faciat bonum, non est usque ad unum. Quem locum allegat etiam Apostolus ad Roman. iii. Respondeo: libenter fatemur, omnes homines esse in statu peccati (quod Apostolus eo loco probare contendit, ut necessitatem gratiae Christi manifestam faciat et inutiles ad opera facienda, quae Deo placeant, nisi prius per Dei gratiam et redemptionem, quae est in Christo Jesu, reconcilientur et justificentur. Illud autem: Non est qui faciat bonum, non est usque ad unum, non significat, neminem esse qui faciat aliquod opus bonum morale, sed, neminem esse, qui juste vivat, servando totam legem moralem. Id enim praecedit, non est justus quisquam, non est intolligens, omnes declinaverunt, etc. Neque enim justus dici potest, aut simpliciter bonum facere, qui multis peccatis unum aliquod bonum opus admiscet.
tera, homo levior et vanior apparebit. Quid igitur boni ab illo expectari ■ potest, qui est ipsa vanitate vanior?
Respondeo primum: Graeca et Latina versio ejus loci satis commode defendi potest. Illud enim nama nib^b, id est, ad ascendendum prffi vanitate, potest optime reddi, ad praevaleadum ex vanitate. Nampraepositio Ilsebraica ■}£ significat tam ex, et de, et ab, quam prai. Sic etiam ascendere, praesertim apud Hebraeos, significat non raro praevalere. Itaque sensus esse potest, etiam secundum Hebraicum fontem: Mendaces filii hominum in stateris, id est, in negotiis, quae mensuris et ponderibus transiguntur, ad praevalendum ex vanitate, id est, ut fraudibus praevaleant et decipiant, fraudibus (inquam) vanitate plenis, quae nihil solidi et veri lucri apportent. Quare sanctus Hieronymus ex Hebraeo reddidit: Ut fraudent invicem.
Deinde, fac interpretationem Calvini solam esse veram et germanam, quid inde lucrabitur? an quia dicitur homo vanior vanitate, nihil boni moralis operari poterit? Vani enim dicuntur homines, ut ait Sapiens, in quibus ’ non inest scientia Domini, et qui nihil quaerunt aut appetunt, nisi humana et terrena, quaj cum divinis et coelestibus comparata vana, vel potius vanitas merito nominantur, juxta illud Psalm. iv: Ut quid diligitis vanitatem? Hoc igitur solum ex eo colligitur, quod homo vanitas esse dicatur, ut nihil possit ex se operari, aut etiam cogitare in ordine ad salutem et vitam aeternam.
Quintum argumentum sumit idem Calvinus ex illo Isai. lx.: Ecce tenebrae operient terram, et caligo populos, etc.. Hinc enim sequitur ut omnis mundus, excepta Ecclesia, quae per Hierosolymam, apud Isaiam, significatur, ignoret penitus viam justitiae, ac per hoc etiam nihil omnino boni per se valeat operari. Respondeo: non loquitur Isaias de lumine naturali, quod ad bonamoralia cognoscenda requiritur, sed de lumine divino, quod necessarium est ad cognoscendum Christum, et rectam viam ad sempiternam felicitatem. Neque enim negari potest, quin Aristoteles in libris de moribus, Plutarchus in Opusculis, Epictetus in Enchiridio, Cicero in libris de Officiis, et Seneca in omnibus suis operibus, non ostenderin lumen naturale plus quam mediocre in tradentis praiceptis, et institutione morali.
Sextum argumentum sumunt ex illo Hierem. xvn. Pravum est cor homini, et fraudulentum prae omni re. Sic enim ipsi vertunt ex Hebreeo. Respondeo: nihil ex hoc testimonio sequitur contra doctrinam, a nobis traditam. Non enim dicitur cor hominis pravum et fraudulentum, quia nihil boni moralis facere possit; sed quia in eo fons est, et origo malorum, tum propter arbitrii libertatem, tum propter naturse corruptionem. De corde enim exeunt cogitationes malrn, adulteria, furta, etc. Matth. 15. Adde quod recte verti potest illud pravum, Hebraice profundum, ut Graeci reddiderunt BccOeia sequitur enim: Et inscrutabile, et quis cognoscet illud? Ego Dominus scrutans corda. Ex eo vero, quod cor humanum dicitur profundum et inscrutabile, nihil efficitur quod ad rem preesentem pertineat.
Septimum argumentum sumunt Calvinus, Kemnitius et alii, ex illo Matth. vn. Non potest arbor mala, bonos fructus facere. Quod iterum repetitur Matth. 12. et Luc. vi. arbor autem mala est homo impius, ex Augustino lib. iv. Julianum, cap. 3. Respondeo: observandum est hoc loco, non esse omnino idem testimonium Matth. vii. et Luc. vi. sed diversa, et alia occasione prolata. Nam apud Lucam ponitur doctrina generalis, ad dignoscendos omnes hypocritas; apud Matth. cap. vii. ponitur signum cognoscendorum falsorum Prophetarum tan tum. Rursus, apud Lucam spinai opponuntur fioubus, et rubi uvis: apud Matthaeum contra spinae uvis et tribuli ficubus. Denique ea, quae scribit Lucas, cap. vi. scaibitMatth. cap. xii. necesse igitur est, ut quae scribuntur Matth. vii. diversa sint ab iis, quae scribuntur Luc. vi. nisi quis velit Matthaeum bis eadem sine causa repetivisse.
Hoc posito dico, Matthaei vii. per arbores bonas et malas, non intelligi voluntates hominum bonas vel malas; sed doctrinas veras vel falsas, vel ipsos homines, quatenus docent sanam doctrinam, aut corruptam et perniciosam. Dominus enim vult eo loco nos instruere, ut caveamus a falsis prophetis, qui veniunt ad nos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Docet autem, ex fructibus posse dignosci, utrum lupi sint, an pastores, id est, hseretici ministri, an Catholici Episcopi. Certum vero est, ex operibus ipsorum hominum, qui nos docent, non posse cognosci doctrinam, cum opera interna non videantur* externa autem sint communia utrisque, et propterea comparentur vestimentis ovium, quibus lupi quoque se legunt. Itaque idem Dominus, quoniam sciebat, non posse discerni doctrinam ex opere, cum saepe mali bona doceant, monuit nos Matth. xvm. Quse dicunt facite, secundum autem opera illorum nolite facere.
Vult igitur Dominus Matth. vii. ut ex fructibus doctrinae, de ipsa doctrina, et doctoribus judicemus. Nam doctrina vere divina et Catholica est doctrina sana, et ex se parit obedientiam, pacem, concordiam animorum, et similia. Doctrina haeretica parit quodammodo naituraliter dissensiones, sectas, contumaciam, licentiam, contemptum majorum, et adia id genus. Commune siquidem est omnibus haereticis, ut despiciant veteres Doctores, ut doceant, non esse acquiescendum Ecclesiae judicio, ut in sectas varias brevi tempore scindantur. Itaque hoc testimonium ex Mavtthaeo prolatum, non pertinet ad causam, quam nunc tractamus; sed solum obiter nos instruit, ut, nisi caecisimus pcrspiciamus doctrinam Lutheri et Calvini, et ipsos quoque, ut talis doctrinae auctores, fuisse arbores valde malas, et ideo securi divini judicii excisos, in ignemque projectos.
Porro apud Matthaeum, cap. xii. et Luc. cap. vi. per arbores bonas vel malas, intelliguntur voluntates hominum nonae vel malae, sive ipsi homines boni, vel mali. Sic enim Dominus ipse videtur exposuisse, cum ait: Bonus homo de bono thesauro cordis sui profert bona; et malus, de malo thesauro profert mala.
Ad argumentum autem, quod secundum hanc expositionem vires habere videtur, triplex solutio dari potest. Prima est, Dominum non voluisse significare, arborem bonam non posse facere ullum fructum malum, sed non posse facere omnes, aut plurimos fructus malos. Et contra, arborem malam, non posse facere omnes, aut plurimos fructus bonos, sed ordinarie quidem, et ut plurimum facere fructus malos, interdum tamen facere posse aliquos fructus bonos. Atque hoc est valde consentaneum experientia!, tuniin veris arboribus, tum in hominibus, per eas significatis. Nam arbores bonse semper aliquos bonos fructus ferunt, quamvis inter-
dum aliquos aut non perducant ad maturitatem, aut a vermibus corruptos, ac per hoc malos gerant. Arbores item malae, id est, putrida;, seu nimis antiquae et cariosae (id enim significat vox Graeca tra^pov) non tantum producunt multos fructus malos et corruptos, sed etiam aliquos integros et bonos.
Altera solutio est, per arbores intelligi actualem voluntatem bonam, quae dicitur charitas, et malam, quae dicitur cupiditas, ut exponit S. Augustinus in lib. n. de actis cum Felice Manichaeo, cap. A. vel certe ipsos homines, ut operantur ex charitate, vel ex cupididate. Ex hac autem expositione argumentum plane solutum remanet. Fatemur enim arborem malam, id est, cupiditatem, sive hominem, ut operatur ex cupiditate, non posse facere nisi mados fructus. Sed non sequitur propterea, opera omnia hominis peccatoris esse peccata, quoniam interdum peccator non operatur ex cupiditate, sed ex bono naturae, et tunc faicit opus bonum morale. Sicut etiam interdum homo justus facit opera mala, id est, peccata venialia, quia non operatur ex chairitatc, sed ex corruptione naturae. /
Tertia solutio erit, si dicamus, per fructus bonos, quos non potest facere arbor mala, intelligi opera meritoria vitae aeterna;; per fructus autem malos, quos non potest facere arbor bona, intelligi opera meritoria mortis a;ternae; per arborem bonam hominem justum, per malam, peccatorem, ut hanc similitudinem exponit Augustinus lib. iv. in Julianum, cap. 3. et lib. de gratia Christi, cap. 18. et 19. Hinc enim sequetur, ut sicut justus non potest facere peccata lethalia, nisi desinat esse justus; et tamen potest, etiam manens justus facere peccata venialia: sic impius non possit facere opera digna regno coelorum, nisi desinat esse impius, et tamen possit, etiam manens impius, facere opera bona moraliter. Et certe secundum usum Scriptura, fructus boni non dicuntur, nisi opera salutifera, de quibus dicitur Joan. xv. Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum. Et ad Rom. vi. Habetis fructum vestrum in sanctificationem. Et ad Galat. v. Fructus spiritus sunt charitas, continentia, etc. Et ad Ephes. v. Fructus lucis est in omni bonitate, etc..
Octavum argumentum sumit Calvinus ex
illo Joan. 3. Quod natum est ex carne, caro est. At caro tota est mala, neque bonum aliquid gignere potest. Nam effectus carnis mors est, ad Roman. viii. Et fructus carnis sunt fornicatio, immunditia, etc. ad Galat. v. Neque responderi potest, accipi carnem pro parte hominis inferiore, cum dicitur: Quod natum est ex carne, caro est. Nam Dominus ait: Oportet vos nasci denuo. At nasci debemus secundum partem superiorem. Ait enim Apostolus ad Ephes. iv. Renovamini spiritu mentis vestrse. Igitur pars etiam superior ante justificationem dicitur caro, et nihil facere potest, nisi propria carnis, id est, peccata.
Respondeo: caro sumitur quidem interdum in divinis litteris pro homine carnali, ut carnalis distinguitur a spirituali, id est, pro homine, in quo primas partes sibi vendicat caro, ut in loco citato, ad Galat. v. Opera carnis sunt fornicatio, etc. Saepius tamen per figuram intellectionis pro toto homine simpliciter accipitur, ut Joan. 1. Verbo caro factum est. Et Isai. xl. Omnis caro fcenum. Hoc autom loco certum est, carnem accipiendam esse simpliciter pro homine, ut accipiunt Ghrysostomus, Augustinus, Cyrillus et alii in commentario, et Basilius lib. i. de Baptismo, cap. 2. ultra medium. Dominus enim, ut ostenderet, oportere nos nasci denuo, si velimus haereditatem divinam consequi, dixit, Quod natum est ex carne, caro est, hoc est, non sufficit natum esse semel ex homine. Nam homo nihil aliud quam hominem gignit. Sed nascendum est iterum, idque ex Deo, ut simus quodammodo Dii, et hereditatem filiorum Dei consequi mereamur.
Quare illa ratiocinatio Calvini non est ad propositum. Non enim debet homo nasci denuo, quia sit totus carnalis, et nihil possit facere, nisi opera carnis, sed quia per primam generationem non habet esse, nisi naturale et humanum, indiget autem esse di vino et supernaturali, ut filius et haeres Dei dici, et esse possit. Porro ad Roman. viii. accipitur caroproparte inferiori, ut patet ex toto praecedente capite, et sensus ejus loci est, acquiescere carnis concupiscentiis mortem esse, quia peccatum mortale admittit, qui carni in omnibus acquiescit. Quamvis autem non possit non peccare, qui carni
obedit; tamen non cogitur etiam homo impius in omni opere carni obedire, sed potest aliqua opera facere ex naturali propensione, non ex vitiosa cupiditate, ut saepe dictum est supra.
Nonum argumentum sumunt ex illo Joan. xv. Sine me nihil potestis facere. Respondeo, Loquitur Dominus de his operibus, quae ad salutem pertinent, de quibus paulo ante dixerat: Qui manet in me, et ego in eo, hic fert fructum multum. Et hoc modo locum istum intelligit Concilium Arausicanum, cap. 7. Atque huc pertinent illa etiam loca, quae a quibusdam objiciuntur ex I ad Corinth. iv. Quid habes, qocl non accepisti? Et II. ad Corinth. ni. Non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis. Ex Ephes. ii. Ipsius enim sumus factura, creati in Christo Jesu, in operibus bonis. Ex Philipp. n. Deus est, qui operatur in nobis velle et perficere. Haec enim omnia ad opera pietatis et salutis pertinent, quae sine Deo, neque inchoari, neque perfici posse, infra demonstraturi sumus.
Decimum argumentum sumunt ex illis verbis epistolas ad Roman. cap. 14: Omne {quod non est ex fi.de, peccatum est, quod argumentum non solum a Kemnitio proponitur, sed etiama Calvino lib. m. Institut.c. 13. et a Melanchthone in Apologia Confessionis, titul. de Justificatione.
Sed responsio in promptu est. Nam eo loco beatus Paulus, nomine fidei, non intelligit fidem, qua credimus in Christum, unde dicuntur fideles, qui ea fide praediti sunt, et infideles, qui eadem fide carent; sed fidem, qua credimus aliquid esse licitum, quae etiam conscientia dici potest. Et sententia illius loci est, peccatum esse quidquid fit conscientia reclamante et protestante, illud fieri non debere.
Hanc autem esse germanam-.ejus loci expositionem, dubitari non potest, tum, quoniam ita exposuerunt fere omnes interpretes Grseci et Latini, utcomment. adseriptus Am. brosio, Chrysostomus, Theodoretus, Theophylactus, QEcumenius et alii, et praeterea Innocentius Papa in Concilio Lateranensi, unde extat caput finale de praescriptione; tum, quia textus ipse plane cogere videtur. Disserit enim Apostolus de cibis mundis et immundis, secundum legem, et ait: Qui discernit, si manducaverit, damnatus est, quia non ex / ule; id est, qui discernit inter cibos mundos et immundos, existimans aliquos vere esse immundos, si omnes (eque mandu caverit, damnatus est, quia facit contra id, quod credit esse faciendum. Omne enim quod non est ex fide, id est, Secundum id, quod credit faciendum, peccatum est. Atque hinc natum est axioma illud Theologorum, conscientiam (quamvis erroneam) semper ligare. Numquam enim licet contra conscientiam facere. Non ignoro, sanctum Augustinum paulo aliter hunc locum exposuisse, sed de ejus sententia paulo post dicemus.
Undecimum argumentum sumunt ex illo I ad Corinth. X. et Coloss. m. Sive manducatis, sive bibitis, sive quid aliud facilis, omnia in gloriam Dei facite. Respondeo, sonant haec verba piam admonitionem, non praeceptum proprie dictum; nisi intelligamus, hoc tantum imperari, ut omnia fiant in gloriam Dei explicitc vel implicite. Nam saltem implicite omnia refert in gloriam Dei, qui operatur propter bonum aliquem finem. Semper enim ex bonis operibus, etiamsi is, qui ea facit, forte de Deo non cogitet, sequitur, ut qui ea vident, glorificent, aut certe glorificare possint patrem nostrum, qui in coelis est.
Duodecimum argumentum ex illo ad Eph. iv. « Testificor in Domino, ut jam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui, tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a via Dei per ignorantiam, quae est in illis, propter’ caecitatem cordis ipsorum, qui desperantes, semetipsos tradiderunt impudicitia!, in operationem omnis immunditia!, in avaritiam ». Respondeo: non dicit Apostolus, omnia opera infidelium esse peccata, sed plurima esse mala et immunda, omnia autem saltem esse vana, id est, inutilia ad veram foelicitatem, cum ipsi et lumine fidei et spe regni coelestis careant.
Tertiumdecimum argumentum, ex illo ii. ad Timoth. n. A quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem. At voluntas diaboli est, ut homines semper peccent. Respondeo: dicuntur peccatores teneri laqueis diaboli captivi ad ipsius voluntatem, non quod cogantur facere, aut pati quidquid diabolus vult, sed quia non possunt pro suo arbitrio, et suis solis viribus, ab illa captivitate liberari.
Quartumdecimum argumentum, ex illo ad Titum i. Omnia munda mundis, iniquitatis autem, et infidelibus, nihil est mundum, sed inquhatse sunt eorum et mens et conscientia (i). Respondeo: explicant hunc locum sanctus Hieronymus in commentario et sanctus Augustinus lib. xxxx. contra Faustum, cap. 4. qui docent, Apostolum non loqui de operibus infidelium, sed de cibis mundis et immundis, secundum legem, ut hsec sit sententia hujus loci: Omnia munda mundis, id est, omnes cibi natura sua mundi sunt, et hoc tempore post abrogatam legem veterem juste et sancte a justis hominibus manducantur, quippe qui sciunt nihil esse immundum, quod cum gratiarum actione percipitur: Iniquitatis autem et infidelibus, nihil est mundum, id est, hominibus injustis, et qui nolunt credere, legem esse abrogatam quales sunt Judaei, omnes cibi sunt immundi non solum illi, quos lex judicabat immundos, sed etiam caeteri, quod isti ita infideliter sumunt, ut existiment, eos solos esse mundos. Inquinata enim est eorum et mens et conscientia, id est, idcirco omnes cibi sunt istis immundi, quoniam inquinatam mentem, et erroneam conscientiam gerunt.
Quod si quis omnino contendat, illud: Infidelibus, nihil est mundum, significare, omnia opera infidelium esse peccata: interrogandus erit, quid significet illud: Omnia munda mundis. Nam non potest haec sententia significare, omnia opera justorum esse justa, cum justi sint, qui jubentur dicere: Dimitte nobis debita nostra. Et: Septies in die cadit justus, Restringenda igitur erit sententia ad illa opera, quae fiunt ex justitia, id est, ex charitate et pietate: quo modo facile concedemus, omnia opera impiorum et infidelium, esse peccata, dum illud omnia restringatur ad illa opera, quae ex impietate et infidelitate procedunt.
Quintumdecimum argumentum, ex illo ad Hebraeos xi. Sine fide impossibile est placere Deo. Respondeo: impossibile est sine fide placere Deo, us quis amicus Dei constituatur. At sicut natura humana, ut res aliae creatae, quia bona est, bonitate natura!, non potest non placere Deo, qui summe bonus est, et cui placent omnia bona: sic etiam opera facta ex bono naturae, sine admixtione malae alicujus circumstantiae, bona sunt, et Deo placent, tametsi non sint ejus pretii, ut vel gratiam, vel vitam mereantur seternam. Quoniam vero Pelagiani bonis operibus, solis naturse viribus effectis, tribuebant, ut gratiam Dei mereri possent, ideo recte sanctus Augustinus lib. iv. in Julianum, cap. 3. utitur adversus eos hoc Apostoli testimonio • Sine fide impossibile est placere Deo.
Postremum argumentum sumitur ex illo I Joan. ii. Quidquid est in muiqdo (id est, in amatore mundi) concupiscentia carnis est, aut concupiscentia oculorum, aut superbia vitee. Respondeo: si per mundum intelligamus cum Augustino hominem mundi amatorem, sensus erit, in amatore mundi, ut talis est, nihil esse, nisi hsec tria, quoniam omnia peccata revocantur ad hoc tres fontes, luxuriam, avaritiam, superbiam. Alioqui enim non negat Joannes, quin sint in homine, quantumvis peccatore, multa bona naturalia, corpus, animam, intelligentiam, voluntatem etc. sed (ut dixi) loquitur de amatore mundi* non ut est homo factus a Deo, sed ut est peccator factus a se. Si tamen cum aliis expositoribus intelligamus per mundum hanc rerum universitatem, sensus erit, nihil esse in mundo, nisi objecta luxuriae, avaritiae et superbiae, et ideo non esse diligendam creaturam, sed creatorem, in quo objectum vera?, perfectaeque felicitatis.
Solvuntur argumenta ex Patribus.
Sequuntur nunc argumenta ex Patribus, ac praesertim ex Augustino.
Primum argumentum ex lib. i. Retract. cap. 15. <( Voluntas sine charitate tota est vitiosa cupiditas. » Respondeo: loquitur de voluntate, ut voluntas significat potentiam, non actum. Nam de eadem paulo ante dixerat, quantum est quod valet voluntas sub dominante cupiditate, nisi forte, si pia est, ut oret auxilium? Porro potentia voluntatis sine charitate, tota est vitiosa cupiditas, id est, plena est amore proprio. Sed non tollitur propterea inclinatio naturalis ad bonum, qure non est habitus bonus, vel malus, quales sunt charitas et cupiditas, sed est ipsa potentia voluntatis, inclinata ad bonum natura sua, ex qua inclinatione fieri potest aliti)! Joan. II, 10.
quod opus, quod non sit peccatum, quando non datur occasio cupiditati, ut vim suam exerat, ut cum aliquis, quamvis alioqui vitiis omnibus coopertus, occurrit pauperi et segroto, et ex humana misericordia illi compatitur.
Non esse autem peccata omnia opera illorum, qui charitate carent, ac proinde cupiditate non carent, docet idem Augustinus in libro de patientia, cap. 26. ubi de schismaticis loquens dicit, eos non peccare, si quid patiantur pro Christo, et tamen id eis non prodesse ad vitam seternam, cum charitatem non habeant.
Secundum argumentum, ex epist. 106. ubi sic loquitur de Pelagio: « Aliquando ita paribus momentis potestatem voluntatis aequa lance perpendit, ut aliquantum etiam ad non peccandum valere definiat. Quod si ita est, nullus locus adjutorio gratiae reservatur, sine qua nos dicimus, ad non peccandum nihil voluntatis arbitrium valere; » Respondeo, Non significat, meo judicio, sanctus Augustinus, non posse hominem suis viribus facere aliquod opus, quod non sit peccatum, sed non posse vivere sine omni peccato, ita ut illud, « ad non peccandum », non sit, ad peccatum aliquod vitandum, sed, ad vivendum sine peccato. Nam hoc nobis persuadet in primis illa ratio ejusdem Augustini « Quod si ita est, nullus locus adjutorio gratiae reservatur » quae nihil concludit, si « ad non peccandum », significet, ad peccatum aliquod vitandum: concludit autem efficacissime, si, « ad non peccandum », significet ad numquam peccandum.
Deinde, verba sequentia idem testantur. Nam explicans S. Augustinus quid sit, quod Pelagius dicebat, liberum arbitrium aliquantum ad non peccandum valere, dicit, sensisse Pelagium, posse hominem servare solis naturse viribus omnia mandata, sed segre, ac difficulter, per gratiam vero facile, ac suaviter, ac per hoc posse suis viribus numquam peccare, sed aliquantum, id est, segre ac difficulter.
Addo etiam tertio, non fuisse ab ullo veterum inter errores Pelagii enumeratum, posse hominem, suis viribus, facere aliquod opus bonum moraliter, vel (quod est idem) facere aliquod opus, quod non sit peccatum, sed posse omnia mandata servare et vivere, absque omni peccato, ut patet ex Hieronymo
lib. ni. contra Pelagianos, et August. lib. de haeresibus, cap. 88.
Posset etiam responderi ad idem argumentum, perillud, « ad non peccandum, » significari ad resistendum tentationi, et tunc libentissime confitemur, ad non peccandum, sine adjutorio gratia; liberum arbitrium nihil valere.
Tertium argumentum sumitur ex Enchiridio, cap. 30. ubi sic legimus: « Quid boni operari potest perditus, nisi in quantum a perditione liberatur »? Respondeo: loquitur S. Augustinus de opere bono, quod ad salutem perducat. Dixerat enim: « Verum ha;c pars generis humani, cui liberationem Deus, regnumque paravit a;ternum, numquid meritis operum suorum reparari potest? absit. Quid enim bonum operari potest perditus? etc. »
Quartum argumentum ex lib. ii. de peccatorum meritis et remissione, cap. 18. u Si voluntas aut bona est, aut mala, et utique malam non habeamus ex Deo, restat ut bonam voluntatem habeamus ex Deo ». Respondeo: per voluntatem non accipit actum voluntatis, ut adversarii putant, sed potentiam, quae si praedita est charitate, est bona; si cupiditate, est mala. Dixerat enim paulo ante, illam esse bonam, quae diligit Deum, illam malam, qua; non diligit. Dibgere enim et non diligere, ad potentiam pertinet. Potest autem voluntas mala operari aliquid boni moralis, sicut potest voluntas bona operari aliquid mali-venialis. Sed sicut voluntas bona hominis justi non operatur peccatum veniale ex charitate, sed ex corruptione natura;, ita voluntas mala hominis impii et infidelis, non operatur bonum morale ex cupiditate, sed ex bono natura;, quod non omnino periisse idem Augustinus scripsit in libro de spiritu et littera, cap. 34. et aliis in locis.
Quintum argumentum ex lib. i. contra duas epistolas Pelagianorum, cap. ult., ubi sanctus Augustinus scribit, bonum usum liberi arbitrii esse ex gratia. Respondeo: non dicitur bene uti libero arbitrio, qui inter innumerabilia peccata admiscet unum aut alterum opus bonum morale, sed qui ut plurimum vivit secundum rationem, et omnia mandata moralia diligenter servat, quemadmodum non bene utitur calamo, qui unam, aut duas litteras pulchre depingit, et integras dictiones corruptissime scribit, sed qui ap¬
posite ad legendum verba omnia format ac digerit, quamvis unum, aut alterum characterem interdum minus recte pingat.
Hunc bonum usum liberi arbitrii Pelagiani meritorium gratite esse volebant, nos vero cum sancto Augustino dicimus, eum haberi non posse, nisi per gratiam. Jam enim supra docuimus, non posse hominem suis viribus, omnia mandata servare, prasertim si tentatione pulsetur.
Sextum argumentum, ex lib. m. contra duas epistolas Pelagianorum, cap. 8: liberum arbitrium captivatum, non nisi ad peccatum valet, ad justitiam vero, nisi divinitus liberatum, adjutumque non valet. Respondeo: recte dicitur liberum arbitrium non nisi ad peccatum valere, tum quia magnas vires ad peccandum habet, tum quia ut plurimum reipsa peccat, nisi divinitus adjuvetur. Nam pauca quaedam bona moralia, quae potest facere, pro nihilo reputantur, cum et nihil prosint ad salutem aeternam, et obruantur multitudine peccatorum. Similes sententiae frequentissime occurrunt in Scripturis divinis ubi dicitur, ab omnibus fieri- quod a plurimis fit, ut Gen. vi. Omnis caro corruperat viam suam. Matth. ii. Turbatus est Herodes, et omnis Hierosolyma cum illo. Joan xii. Mundus totus post illum abit. Actor, xxi. Tota confunditur Hierusalem.
Septimum argumentum ex libro de gratia et libero arbitrio, cap. 18. « Quod non fit ex charitate, non bene fit. »
Respondeo: non fit bene, id est, utiliter ad salutem.
Octavum argumentum ex lib i. de nuptiis et concupisc. cap. 3. et lib. iv. in Julianum, cap. 3. et Tract. in Psalm. xxxi. ubi sanctus Augustinus docet, omnia opera infidelium esse peccata, et eo trahit illud: Omne quod none st ex fide, peccatum est. Respondeo: duae adhiberi possunt ad hoc argumentum solutiones. Prior est conformis iis, quae dicta sunt ad argumenta superiora, videlicet vocari peccata omnia opera infidelium, quia fere omnia fiunt ob malum finem, ut in cultum falsorum Deorum, vel ad inanem gloriam; et hoc modo loquitur ipse sanctus Augustinus lib. iv. in Julianum, cap. 3.
« Quidquid boni fit ab homine, et non propter hoc fit, propter quod fieri vera sapientia jubet, et si officio videatur bonum, ipso non recto fine peccatum est».Etinfra: « Anet istis, qui exhibuerunt terrenae patriae Babylovicam dilectionem, et virtute civili, non vera se verisimili daemonibus, vel humanae gloriae servierunt; Fabiis videlicet, et Regulis, et Fabriciis, et Scipionibus, et Camillis provisuri «estis aliquem locum inter damnationem, regnumque coelorum? » Damnat igitur rectissime Augustinus illa opera infidelium, quae ad malum ab eis referebantur; et quoniam talia erant fere omnia, quae ab illis fiebant (ut ipse idem dicit in libro de spiritu et littera, cap. 27.) ideo simpliciter omnia opera infidelium peccata fuisse dicit, tribuens omnibus, quod maximae parti conveniebat; et merito reprehendit Julianum, qui posse infideles viribus naturae praecepta omnia moralia servare, et sine peccato vivere, temere asserebat.
Posterior solutio erit,' si dicamus, per peccatum, intelligi ab Augustino non solum id, quod est proprie peccatum, et cui debetur poena, sed illud etiam, quod caret omni illa perfectione, quam habere potuisset, quodque sterile et initule est ad veram beatitudinem consequendam. Ita enim se ipse explicat loco citato, lib. iv. in Julianum, cap. 3. (( Scito, inquit, nos illum bonum hominem dicere, illam voluntatem bonam, illud opus bonum, per quod solum homo potest ad alternum Dei donum, regnumque perduci. » Haic ille, qui cum ita definiverit bonum, significavit etiam contra malum se appellare, et peccatum illud omne, quod ad regnum coelorum non perducit, etiamsi alioqui non sit tale malum, quod poenam mereatur.
Nonum argumentum sumitur ex illis Augustini testimoniis, quse docent, virtutes morales esse etiam dona Dei; sive in fidelibus, sive in infidelibus inveniantur. Id enim docet Augustinus de virtute continentia; in epist, 89. qusest. 2. et 105. et 130. in quo loco postremo continentiam infidelis hominis, dixit esse donum Dei. Idem docet de patientia, in libro de patientia, a cap. IS. usque ad finem. Denique lib. iv. in Julianum, cap. 3, idem affirmat de omnibus virtutibus infidelium.
Respondeo, virtutes morales dicuntur merito dona Dei, quia non acquiruntur/ nisi per actus frequentes: non possunt autem frequentari ejusmodi actus, nisi resistendo passionibus, easque framando et coercendo, quod supra diximus, sine adjutorio et protectione Dei fieri non posse. Sed non sequitur, si virtutes sint dona Dei, non posse hominem suis viribus aliquod bonum opus fa¬
cere quando nulla tentatione pulsatur, quod sit bonum moraliter, hoc est, non sit peccatum proprie dictum.
Atque ex his, qua; dicta sunt, explicari possunt testimonia omnium aliorum Patrum, si qua inveniantur in speciem contraria doctrinae jam traditae. Yel enim intelligi debent de bonis operibus, quae ad salutem pertinent, ut illud Concilii Arausicani, canon. 20.
« Multa bona fiunt in homine, quae non facit homo, nulla autem bona facit homo, quse non praestet Deus, ut faciat homo. » Et illud Ambrosii lib. n. in Lucam: « Yides quod ubique studiis humanis virtus divina cooperatur, ut nemo possit aedificare sine Domino, nemo incipere sine Domino. » Et illud Cypriani lib. ii. epist. 2. « Dei est omne quod possumus. » Et illud, quod definitum fuit contra Pelagianos, teste Augustino in epist. 106, gratiam ad singulos actus dari.
Yel debent exponi de opere, quod reipsa ad malum finem refertur, aut certe quod est peccatum largo modo, quia non habet omnem perfectionem quam habere posset. Sic intelligimus illud Prosperi lib. i. de vocatione cap. 7. « Sine cultu veri Dei, etiam quod virtus esse videtur, peccatum est. » Et illud Gregorii lib. n. Moralium cap. 15. « Si non prius in corde nostro fides gignitur, reliqua quoque esse bona non possunt, licet esse videantur. » Et illud Hieronymi in cap. in. ad Galat. » Sine Christo omnis virtus in vitio est. »
Vel denique accipi debent de operibus, non ratione difficultatis, quee sit in ipso actu, sed ratione tentationum, quse vel adsunt, vel adessent, nisi Dei protectio, et singularis providentia vigilaret. Hoc enim modo dictum esse intelligimus a ZoziiUo, ut refert Coelestinus in epist. ad Gallos, in omni actu et motu adjutorem et protectorem invocandum esse Deum. Et a Concilio Arausicano canon 9.
« Divini muneris est, cum pedes nostros ab injustitia detinemus. » Et canone 22. nihil nos habere a nobis, nisi mendacium et peccatum,
Quamvis hoc possit etiam intelligi de auxilio generali, quod a Pelagio pariter negabatur, ut sensus sit, a nobis habemus mendacium et peccatum; veritatem et bona, opera non habemus, nisi concurrente Deo, per auxilium generale, vel speciale, prout operum ipsorum qualitas et varietas postulat. Supersunt argumenta ex ratione.
Solvuntur argumenta ex ratione.
Primum argumentum ex ratione ducitur ab orationibus piorum. Pii siquidem omnes in omnibus operibus, etiam moralibus, Deum implorant adjutorem, et opere perfecto illi gratias agunt. Sed si boc argumentum aliquid efficeret, efficeret quoque, non posse opera mechanica fieri sine speciali auxilio Dei; nam et in illis perficiendis, pii opifices, Deum invocant, et opere absoluto, illi gratias agunt. Ista igitur non probant, non posse fieri solis viribus naturas aliquod opus bonum mechanicum, vel morale, quasi vires naturas, etiam corruptas, non sint pares illis operibus, nisi excitentur, aut juventur auxilio supernaturali; sed probant, recte inyocari Deum, ut protectione sua impediat hostem communem generis humani, qui nos infestare non cessat; et rursum, ut inde cursu operis providentia sua nostram vitam et vires conservet; impedimenta, quae extrinsecus accidere possent, avertat; denique semper et ubique nos dirigat, ne humana ignorantia et errore labamur, in tanta actionum varietate. Cogitationes enim hominum timidae et incertae providentiae nostrae.
Secundum argumentum est Philippi Melanchthonis, is enim in Apologia tit. de justificatione, admittit opera quaedam infidelium, ornari a Deo temporalibus praemiis; tamen dicit, non esse laudanda cum contumelia Christi, quod illi faciunt, scilicet, qui dicunt, ea non esse peccata coram Deo. At nos non ea laudamus cum contumelia Christi, cum dicamus, nihil prodesse ad vitam et salutem^ quae est in Christo Jesu: ipse vero ea damnat, cum contumelia creatoris. Annon fit injuria Deo, si dicatur, ornai’e praemiis peccata? et non dicitur cum contumelia conditoris, peccata esse, quae ex bono naturae ab illo conditae fiunt?
Tertium argumentum est Calvini in Antidoto canone 7. sess. 6. Concilii, ubi sic loquitur: « Peccator et infidelis mortuus est, et resuscitatur per Evangelium; ergo quamdiu sic manet, non potest aliquid vitale agere. » At peccator et infidelis mortuus est morte gratiae, non moi'te naturae. Liberum enim arbitrium, quod ad vitam naturae pertinet, non extinctum sed extenuatum esse
docet Concilium Arausicanum canon 8. Itaque non potest homo peccator et infidelis agere aliquid vitale, quod ad vitam gratiae pertineat; potest tamen agere aliquid vitale ex iis, quae pertinent ad vitam naturae, qualia sunt opera moralia, quae ex naturalibus principiis, ratione videlicet et voluntate dependent.
Quartum argumentum. Homo per peccatum factus est perversus et distortus, ac similis tibiae curvae. Sed curva tibia non potest ambulando non claudicare; igitur nec potest homo peccator operando non peccare. Respondeo: homo per peccatum sine dubio perversus ac distortus efficitur, sed non necessario ex illa curvitate, quae nihil est aliud, quam cupiditas, operatur. Potest enim quiescente cupiditate operari ex propensione naturali, quae recta est. Quare similitudo de curva tibia nihil probat, nisi semper hominem peccare, quando ex cupiditate aliquid facit.
Quintum argumentum. Si ad bonum opus morale non requireretur, nisi auxilium Dei generale, sequeretur, Deum non magis concurrere ad opera bona, quam ad mala. Hoc autem esse absurdum, docet S. Augustinus in libro de gratia Christi, cap. 25. Respondeo: Deum magis concurrere ad bonum opus, quam ad malum, potest duobus modis intellihi. Uno modo quod majus auxilium conferat. Alio modo, quod eodem auxilio magis attingat effectum. Priore modo non est absurdum, Deum non magis concurrere ad bonum opus morale, quam ad malum, cum aliquando non sit unum magis difficile quam alterum, imo etiam possit fieri, ut opus malum sit longe difficilius, et plura requirat, quam bonum, et ideo magis egeat auxilio Dei generali, quod numquam negatur, nisi Deus miraculum facere velit. Posteriore modo semper Deus magis concurrit ad bonum, quam ad malum. Nam in bono facit Deus et quod est et quod bonum est, in malo facit quod est, sed non quod malum est. Et rursus, Deus concurrit ad bonum moraliter, quia praecipit illud, vel consulit, ad malum non concurrit ulla ratione moraliter.
At (inquies) Pelagius non negaret, Deum magis concurrere ad opus bonum, quam ad malum, hoc modo posteriore. Diceret enim, Deum per virtutem operativam, quam nobis dedit, facere in opere bono, quod est, et quod bonum est; in malo non facere, quod malum est, sed solum quod est, quia opus malum, ut malum non procedit a virtute, ut agente, quam habemus a Deo, sed a defectu ejusdem virtutis, qui defectus non est a Deo. Respondeo, sanctum Augustinum loco notato, non loqui de bono tantum morali, sed de eo, quod est meritorium gratias vel gloriae, de hoc enim bono vere est absurdum, Deum non majori auxilio concurrere ad opus bonum, quam ad peccata. Et hoc absurdum ab errore Pelagii apertissime sequebatur.
Sextum argumentum. Daemones habent intelligentiam et voluntatem, non minus integram, quod attinet ad naturalia, quam homines, et praeterea carent concupiscentia carnali; et tamen nullum opus bonum morale facere possunt, ut omnes fatentur: igitur nec homines possunt, nisi divinitus adjuventur. Respondeo: daemones sunt obfirmati in actuali odio Dei, ctrerum ipsius, ac praesertim humani generis, id enim pertinet ad statum damnationis, sicut confirmatio in actuali amore Dei et proximi pertinet ad statum felicitatis; et ideo non est mirum, si quicquid faciunt, malum est, quoniam ad malum illum figem omnia referunt. Homines autem in hac vita, etiamsi infideles, et perditissimi, non semper actu Deum et proximum oderunt, neque ex hoc odio semper operantur.
Septimum argumentum. Si posset homo bonum morale facere viribus solius naturae, certe remansissent in natura humana, post Adae peccatum, semina aliqua virtutum, ut Cassianus docuit. Atqui hoc reprehendit sanctus Prosper in libro contra Collatorem cap. 28. Respondeo: semina virtutum, si proprie accipiantur, nihil sunt aliud, nisi lumen intellectus practici, et inclinatio voluntatis ad bonum prosequendum, et malum fugiendum, ut sanctus Thomas docet in. I. 2. quaest. 63. Et hoc modo semina virtutum remanserunt post peccatum, nec possunt aboleri, nisi homo desinat esse homo. Et haec semina admittunt Basilius, homil. 9. in Exameron, et in regulis fuse explicatis, cap. 2. Athanasius in vita sancti Antonii, ipsius beati Antonii exhortationem ad virtutem referens, Hieronymus in cap. 1. ad Galat. Damascenuslib. iii. cap. 14. et alii. Refert etiam Ruardus Tapper, in explicatione articul. 10. hanc sententiam ex Augustino: «In naturali judicatorio adsunt quaedam regulae, et semina virtutum, quse dicunt Syndcrosim. »
Cassianus tamen pro semine virtutum, accepit semina verse pietatis, id est, bonas co¬
gitationes et pia desideria, quibus homo praeparatur ad gratiam. Sic enim ait, cap. 9. Collationis de protectione Dei: « Jam hic, inquit, quasi per inscrutabilem diversitatem introducitur definitio, qua doceatur multos ad gratiam venire sine gratia, et hunc affectum petendi, quaerendi, atque pulsandi habere quosdam de vigilantia liberae voluntatis. )> Et infra: « Dubitari ergo non potest, inesse naturaliter omni animae virtutum semina etc. » Hanc sententiam merito refellit Prosper his verbis: « Qui ergo dicit, sine ullo opere gratiae, naturaliter omni animae semina inesse virtutum, quid laborat ostendere, nisi de istis seminibus quaedam germina praecedentium Dei gratiam pullulare meritorum? »
Proponitur controversia de libero arbitrio in
moralibus, et Tilmanni ineptix, ac mendacia
referuntur.
Sequitur ultima quaestio de bono morali, quae est omnium potissima inter quaestiones de libero arbitrio. Igitur controversia est inter Catholicos omnes ab una parte, et haereticos hujus temporis omnes ab altera (neque enim in hac re vel apud nostros, vel apud adversarios ulla est opinionum varietas) sit ne homo in statu naturae lapsae liberi arbitrii, in bono morali eligendo, et malo evitando, sive, quod idem est, in praeceptis morum observandis aut praevaricandis.
Et quidem Catholici (ut diximus) omnes tum veteres, tum recentiores, tamquam dogma fidei Catholicae praedicant partem affirmantem. Haeretici contra, tum ex veteribus plurimi, tum recentiores omnes, obstinate defendunt partem negantem. Loca tum Catholicorum, tum haereticorum annotavimus initio primi libri. Nunc antequam ad argumenta seria veniamus, placet breviter adseribere aliquot mendacia, vel ineptias Tilmanni Ileshusii, ut lector ex hoc uno, qui non parvi nominis episcopus apud adversarios est, judicium faciat de caeteris.
Tilmannus igitur in libro de sexcentis erroribus Pontificiorum, titul. de servo arbitrio, inter alios, decem et novem errores*dc libero, vel (ut ipse loquitur) servo arbitrio, Romanae Ecclesiae attribuit, qui sunt omnes vel manifesta mendacia, vel sententiae veterum, quas ne ipsi quidem Lutherani negare solent. Tam acri judicio scilicet Papistarum errores Heshusius colligit.
Primus error: « Liberum arbitrium est facultas rationis et voluntatis, qua bonum eligitur gratia assistente, vel malum eadem desistente. » Item: « Est facultas applicandi sese ad gratiam. » Et citatur Petrus Lombardus lib. n. distinet. 24. At prior definitio desumpta est ex Augustino in Enchiridio, cap. 95. proinde fateri debet Tilmannus, sanctum Augustinum fuisse Papistam. Posterior est merum somnium Heshusii.
Secundus error: « Liberum „ arbitrium, quoad res spirituales, non est prorsus extinctum, sed tantum fractum et attenuatum. » At hoc ipsum accepit Concilium Tridentinum ex Concilio Arausicano, canon 8. Itaque Patres illius Concilii, quod ante annos mille celebratum est, contra Pelagianos, Papistse omnes, teste Tilmanno, fuerunt.
Tertius error: « Homo ex puris natura-. libus potest diligere Deum super omnia. » At hoc scripserunt Scholastici quidem pauci, sed non debet Ecclesiae Catholicae tribui opinio paucorum, quam in eadem Ecclesia plures et graviores refellunt.
Quartus: « Potest homo suis viribus implere praecepta Theologicarum virtutum, secundum substantiam operis, ut credere, sperare, diligere. »
Et citatur Ruardus. At Ruardus in explicatione articuli de libero arbitrio, refert hoc ex aliorum sententia, sed non probat. Nec debent Ecclesiae tribui singulorum somnia. Certe Concilium Tridentinum, cujus vox Ecclesiae Catholicae vox est, disertis verbis tradit in sexta sessione, canone tertio, neminem posse sine Dei auxilio credere, sperare, aut diligere sicut oportet.
Quintus: « Gentes potuerunt ex Philosophia eam notitiam comparare, quae satis est ad salutem consequendam. »
Et citatur Andradius lib. m. Atqui Andradius non scribit ex sola Philosophia gentes id potuisse, et non semel in eodem loco repetit, necessarium fuisse gentibus ad salutem lumen divinae gratiae. Viderit igitur Heshusius, quam bona fide auctores citet, et utrum hoc non sit lectoribus imponere vel mentiri. )>.
Sextus: « Par libertas a necessitate est in Deo, in Angelis et hominibus. » Item: « Li¬
bertas a necessitate inseparabilis est a natura intellectiva. » At hic si error est, GregoriiNysseni, Anselmi, Bernardi, et omnium sanctorum Patrum est, quos libro superiore citavimus. Quare non parum Tilmanno debemus, quod tam antiquos, et tam doctos ac sanctos Patres Papistas fecerit.
Septimus: « Sine auxilio gratiae potest homo facere opera Deo grata ». Et citatur Andradius lib. iii. At non dicit hoc Andradius, sed tantum posse hominem facere aliqua opera, quae non sint peccata, id est, bona moraliter, non quae Deo sint grata, id est, gratiae vel gloriae meritoria.
Octavus: « Synderesis est inclinatio ad bonum ». At qui hoc negat, nescit quid loquatur; nam quomodo, quaeso, potest non inclinare ad bonum, lumen humanae menti a bono conditore insitum?
Nonus: « Synderesis non extinguitur in daemonibus ». At hoc docet sanctus Augustinus lib. ii. confess. cap. 4. « Lex, inquit, scripta est in cordibus, quam ne ipsa quidem delet iniquitas ». Tametsi enim non sunt omnino idem synderesis, et lex naiturae, cum synderesis sit ipsum lumen intellectus per modum habitus in nobis manens, lex naturae sint prima quaedam principia practica, quae lumine illo cognoscuntur, tamen certum est, esse inseparabilia synderesim, legemque naturae. Itaque sanctus Hieronymus, in primum caput Ezechielis scribit, synderesim in ipso etiam Gain post peccatum commissum deleri non potuisse. Sed omissis Patribus, nonne Isaias hoc dicit cap. ultim. Ignis eorum non extinguetur, et vermis non morietur.
Quod item repetit aliquoties Dominus, Marci ix. Vermem autem, qui in damnatis non moritur, synderesim esse, sive scintillam conscientiae, docet Hieronymus, et alii in commentario Isaiae. Itaque jam non Patres tantum, sed etiam Christum et Isaiam Tilmannus inter errantes Papistas numerare potuerit.
Decimus: « Naturalia manserunt integra post peccatum ». At hoc perspicue docet Dionysius Areopagita, lib. de divinis nominibus cap. 4. Neque repugnat ei, quod alii dicunt, naturam humanam, per peccatum esse corruptam. Corrupta siquidem est natura per amissionem donorum supernaturalium, non per destructionem alicujus poten¬
Chapter 47 of 63