Skip to the text

Caput XXXI

Idem probatur ex nominibus, quce Romano Pontifici tribui solent.

Argumentum postremum sumitur ex nominibus Episcopi Romani, quae sunt quindecim, Papa, Pater Patrum, Christianorum Pontifex, summus Sacerdos, Princeps sacerdotum, Vicarius Christi, Caput corporis Ecclesiae, Fundamentum aedificii Ecclesiae, Pastor ovilis Domini, Pateret Doctor omnium Fidelium, Rector domus Dei, Custos vineae Dei, Sponsus Ecclesiae, Apostolicae Sedis Praesul, Episcopus universalis. Ex quibus omnibus et singulis aperte colligitur ejus primatus.

Primum ergo et communissimum, atque antiquissimum Episcopi Romani nomen est Papa. Nam B. Ignatius in epist. ad Mariam Zarbensem scribens: « Cum esses, inquit, Romae apud Papam Linum etc. » Est autem Papa seu Papas apud Graecos vox, qua blandientes vel balbutientes pueruli parentes suos appellare solebant, ut apparet ex Philemone Comico apud Athenaeum lib. VIII, ubi legimus: yv-ips numrci cp CkxxTs, et Homer. Odyss. lib. VI, ubi filia dicit patri, irdcmrot: apud Latinos veteres similiter patrem vel avum, id est, patrem patris significabat. Juvenalis Satyra VI:

Mordeat ante aliquis quidquid porrexerit illa

Quaepeperit, timidus praegustet pocula Pappas,

Item Ausonius ad Nepotem suum:

Pappos, aviasque trementes.

Anteferunt patribus seri nova cura nepotes.

Hinc ergo Ecclesiastici patrem spiritualem blando illo vocabulo Papam appellare coeperunt.

Quamvis autem nomen hoc tribuatur a veteribus interdum cuilibet Episcopo; nam Hieronymus in omnibus epistolis ad Augustinum, eum Papam appellat, sicut etiam nunc quilibet Sacerdos dicitur pater: nihilominus tamen, tribus modis ex hoc nomine colligitur Episcopi Romani primatus. Primo, quia per antonomasiam, cum absolute pronuntiatur Papa, ipse solus intelligitur, ut patet ex Cone. Chalced. act. 16. ubi legimus.:

« Beatissimus et Apostolicus vir Papa hoc nobis praecipit. » Nec additur Leo, aut Romanus, aut urbis Romse, aut aliquid aliud. Secundo, quia solus ipse totius Ecclesiae dicitur Papa, ut patet ex eodem Cone. Chalced. act. 16. ubi Leo vocatur universalis Ecclesiae Papa: et ex Liberati Breviar. cap. 22. ubi legimus, nullum esse Papam super Ecclesiam Mundi totius, nisi Romanum Pontificem. Tertio, ex eo quod Episcopus Romanus a toto Mundo et a generalibus Conciliis vocatur pater sive Papa: ipse vero neminem vocat Papam vel patrem, sed omnes filios vel fratres, ut patet ex epist. ad Cone. II, apud Theodoretum lib. V, c. 10. et ex epist. Cone. Chalced. ad Leonem.

Secundum nomen est Pater Patrum; quod tribuitur Damaso Pontifici a Stephano Archiepiscopo Carthaginiensi, in epist. ad ipsum Damasum, quam scripsit nomine trium Conciliorum Africae; « Beatissimo Domino et Apostolico culmine sublimato, S. Patri Patrum, Damaso Papae etc. » Nec ulli alteri unquam hoc nomen communicatum legimus.

Tertium est, Pontifex Christianorum, apud Eusebium in Chron. anni 44.

Quartum est, Summus Pontifex, quod in ead. epist. Stephani legimus, sic enim sequitur; « Et summo omnium Praesulum Pontifici. » Quo etiam titulo utitur Gregorius lib. I, cap. 4. Dialog. B. Anselmus in prsefat. lib. de Incarn. Verbi ad Urbanum Papam: et B. Bernardus in omnibus epistolis ad Romanos Pontifices. Hieronymus in prsefat. Evang. ad Damas.: «Tu, inquit, qui summus Sacerdos es.»Et in VI Synodo act. 18. in serm. acclamat, totum Concilium vocat Agathonem sanctissimum Patrem nostrum et summum Papam.

Quintum est, Princeps Sacerdotum, de hoc legimus in epist. Valentiani ad Theodos.

quse habetur ante Concilium Chalcedonense in tom. I. Conciliorum: <c Beatissimus Rom. urbis Episcopus, cui principatum sacerdotii super omnes antiquitas contulit etc. » Et apud Prosperum lib. II de vocatione Gentium, c. 6. « Roma propter sacerdotii principatum, amplior facta est arce religionis, quam solio potestatis. »

At objicit Calvinus lib. IV Instit cap. 7, §. 3. Concilium Carthaginiense III, can. 26. ubi vetatur, ne quis Princeps sacerdotum, aut summus Sacerdos dicatur, sed solum primae Sedis Episcopus. Respondeo: Concilium statuisse solum de Episcopis Africae, inter quos multi erant Primates aequales, ne ullus eorum summus Sacerdos, aut Princeps aliorum diceretur: nec enim Concilium hoc provinciale Romanum Pontificem, aut aliarum provinciarum Episcopos obligare poterat. Itaque Gregorius, Anselmus, Bernardus, et ipsa VI Synodus, non obstante isto Canone, Romanum Episcopum summum Pontificem vocaverunt.

Sextum est, Vicarius Christi, quo titulo utitur S. Bernardus lib. II de Consider. et Concilium Lugdunense sub Gregorio X. ut habetur in Sexto; tit. de Elect. cap. Ubi periculum.

Septimum est, Caput Ecclesia, quo utitur Concilium Chalcedonense in epistol. ad Leonem: « Quibus tu velut membris Caput praeras, » etact. 1. ejusdem Concilii dicitur Ecclesia Romana Caput omnium Ecclesiarum.

At objicit Calvinus lib. IV Instit. cap. 7, §. 21. S. Gregorium, qui lib. IV, c. 28. ad Joan. Episc. Constantinop.: «Petrus, inquit, primum membrorum sancta et universalis Ecclesia est. Paulus, Andreas, Jacobus, quid aliud quam singularium plebium sunt capita? omnes tamen sub uno capite membra Ecclesia sunt.» Ubi Gregorius reprehendit Joannem, qui se Caput totius Ecclesia facere volebat, et utitur hoc argumento. Quia nec Petrus, nec ullus alius Apostolus Caput fuit totius Ecclesia, sed solum Capita fuerunt singularium Ecclesiarum, et membra Ecclesia universalis.

Respondeo: aliquem esse Caput totius Ecclesia, dupliciter intelligi potest. Uno modo, ut ita sit Caput, ut ipse solus sit Caput, et Princeps, et cateri omnes inferiores non sint Capita, nec Principes, sed solum ejus» Vicarii. Altero modo, ut ipse quidem sit Caput, sed generale, ita ut non

tollat inferiora particularia et vera Capita: quomodo causa universales non tollunt particulares: et quomodo in exercitu Imperator non tollit particulares Duces legionum, et cohortium.

Et quidem primo modo, solus Christus est Caput omnium Ecclesiarum: siquidem comparati ad Christum, omnes sunt Vicarii et administri: nec ullus dici potest collega ejus, vel Coepiscopus: et Petrus hoc modo non est Caput, nisi Romana Ecclesia particularis; solum enim hujus Ecclesia est particularis et solus Episcopus, et Caput: caterarum autem particularia Capita sunt ipsarum Episcopi, qui sunt veri Principes, et Petri, non Vicarii, sed collega et Coepiscopi, et de hac significatione agit hoc loco B. Gregorius. Altero modo Petrus fuit, et nunc est Romanus Pontifex vere Caput omnium Ecclesiarum, ut ipse idem Gregorius his verbis docet lib. XI, epist. 42.: « Apostolica sedis reverentia nullius prasumptione turbetur: tunc enim membrorum status integer perseverat, si caput fidei nulla pulset injuria. » Et epist. 54.: « Sedes Apostolica omnium Ecclesiarum caput est. » Idem quoque habet in explicat. IV. Psalmi pcenitentialis.

Octavum est, Fundamentum; Hieronymus in epist. 1. ad Damas, de nom. hypost. « Super hanc petram adificatam Ecclesiam scio. » Ubi Damasum petram Ecclesia vocat.

Nonum est, Pastor Ovilis Dominici, Ambrosius epist. 81. ad Siricium Papam: «Recognovimus litteris sanctitatis tua, boni pastoris excubias, quam fideliter tibi commissam januam serves, et pia sollicitudine Christi ovile custodias. »

Decimum est, Rector Domus Dei: Ambrosius in I. Timoth. III: « Domus Dei est Ecclesia, cujus hodie Rector est Damasus. »

Undecimum est, Custos Vinea: Concilium Chalced. in ep. ad Leonem: « Insuper contra ipsum, ci: i vinea custodia a Salvatore commissa est, id est, contra tuam Apostolicam sanctitatem, extendit insaniam. »

Duodecimum est, Pater et Doctor omnium Christianorum. Ita habemus in Cone. Florent. sess. ult. qua ratione etiam Romana Ecclesia vocatur mater et magistra omnium Ecclesiarum, ut habemus in Cone. Lateran. sub Innocentio III, c. 5.

Decimumtertium est, Sponsus Ecclesiae.

Sic appellatur Papa in Cone. Lugdun. generali, ut habetur c. Ubi periculum, de Elect. in Sexto.

Sed objiciunt aliqui B. Bernardum, qui in ep. 237. monet Eugenium Papam, ne se Ecclesiae sponsum existimet, sed sponsi amicum, et quod absurdum videtur, ut Vicarius Regis Reginae sponsus dicatur.

Respondeo: sicut Papa dicitur Caput, Rector, Pastor Ecclesiae loco Christi; ita etiam dicitur Sponsus loco Christi, sive ut Christi Vicarius et Minister. Nam verus etprincipalis Sponsus Christus est, ut dicitur Joan.III, ipse enim Ecclesiam spiritu suo fcecundat, et ejus solius semine (quod est verbum Dei) nascuntur filii: Pontifices autem dicuntur sponsi, quia cooperantur extrinsecus in generatione filiorum, tanquam Ministri Verbi et Sacramentorum, et filios non sibi, sed Christo generant. Bernardus ergo solum admonere intendit Pontificem, ne se principalem sponsum arbitretur: et quamquam absurdum est in carnali generatione, Regem juvari a Vicario, et unam dici multorum sponsam, tamen in spirituali non est absurdum.

Decimumquartum est, Apostolicse Sedis Praesul. Est autem observandum, interdum ab Antiquis vocari Sedes Apostolicas, non solum Romanam, sed etiam Antiochenam, Hierosolymitanam, Ephesinam, et alias, quas Apostoli fundaverunt, et in quibus tanquam Episcopi sederunt, ut patet ex Tertulliano lib. de prsescript. ex Augustino ep. 162 et aliis.

Sed in tribus excellit Romanus Pontifex quantum ad hoc nomen. Primo, quia cum dicitur absolute Sedes Apostolica, et non additur Antiochena, vel Ephesina, vel Romana etc. semper intelligitur Romana, quae per antonomasiam dicitur Apostolica; ut patet ex Augustino epist. 106.: « Missae sunt, inquit Augustinus, de hac re ex duobus Conciliis Carthaginiensi et Milevitano relationes ad Apostolicam Sedem. » Non addit Romanam, et tamen eam vult intelligi, siquidem relationes illas ad Innocentium Papam missas fuisse, constat ex epist. 90. et 92. ejusdem Augustini: similia exempla passim occurrunt.

Secundo, quia Romanus Pontifex, non solam dicitur Sedem Apostolicam tenere, ut Antiochenus, etEphesinus, sed etiam principatum Apostolicse Sedis, ut patet ex Augustino ep. 162.

Tertio, quia Romanus Pontifex, non tan¬

tum dicitur Praesul Apostolicse Sedis, ut Antiochenus et quidam alii, sed etiam munus ejus dicitur Apostolatus, ut patet ex Cone. Chalced. act. 1. ubi legimus, Vicarios Leonis dixisse: « Praecipere dignatus est ejus Apostolatus, ut Dioscorus non sedeat in Concilio. » Item Honorius Imperator, in epist. ad Bonis.:« Primum petimus, inquit, ut quotidianis orationibus Apostolatus tuus studium, ac votum suum circa salutem, atque imperium nostrum dignetur intendere. » Item epist. EpisCk Galliae., quae est inter ep. Leonis 51.: «Det, inquit, Apostolatus vester nostrae veniam tarditati. » Denique in epist. Bernardi 190. ad Innocent. legimus: «Oportet ad vestrum referri Apostolatum pericula quaeque et scandala, emergentia in regno Dei etc. » Quod nomen de nullo alio legimus, quam de Romano Pontifice.

Ex quo deducitur; Antiochenum et Ephesinum, et similes, fuisse quidem Episcopos Apostolicarum Sedium, id est, earum in quibus Apostoli sederant: sed non successisse Apostolis in Apostolatu ullo modo; alioquin etiam ipsorum dignitas diceretur Apostolatus. At Romanum Pontificem esse Episcopum Apostolicee Sedis, et succedere aliquo modo in Apostolatu, id est, in cura totius Orbis terrae, quae erat pars quaedam Apostolatus, et propterea Apostolatum vocari ipsius gradum. Ex quo soluta manet objectio quaedam Nili, qui in suo lib. de Prim. Papae ex eo probare nititur, Romanum Pontificem non habere primatum in alios Episcopos, quod Antiochenus etiam, et Ephesinus, ct Hierosolymitanus Episcopi thronos Apostolicos habere legantur.

Decimumquintum est, Episcopus Universalis. In Cone. Chalced. act. 3. leguntur tres epistolae diversorum Graecorum ad Leonem Papam, quae omnes ita incipiunt: « Sanctissimo et beatissimo universali Archiepiscopo et Patriarchae magnae Romae Leoni. » Ex quibus verbis tria mendacia haereticorum refelluntur. Unum est Lutheri lib. de potest. Papae, ubi cum dixisset, Gregorium recusasse nomen Universalis, subjungit: « Quid, inquit, de nomine Summi et Sanctissimi dixisset? » Itaque significat Lutherus, tempore Gregorii nondum fuisse auditum nomen Sanctissimi et Summi: in quo incredibilis imperitia, aut malitia Lutheri detegitur; nam sanctissimum Papam Romanum omnes veteres appellant, et locus jam citatus aperte obstruit os Lutheri.

Quid, quod in act. 2. ejus. Cone. Chalced. Aetius Episcopus Nicopolis S. Leonem Dominum nostrum, et sanctissimum Papam vocat? Quo titulo, nullus alius haereticis nostri temporis magis displicet; cum tamen is non displicuerit olim universo Concilio, et Senatui, ac Judicibus, quibus audientibus Aetius dixit: « Quoniam nunc Domini nostri, et sanctissimi Papae lecta est epistola etc. » Nomine Summi utitur Gregorius ipse, ut supra notavimus, in lib. I Dialog. c. 4. et universum Concilium Chalcedonense in ep. ad Leonem summitas tua Leoni Pontifici dicit.

Alterum est Magdeburgensium, qui Cent. YI, c. 7, colum. 439. dicunt, Romanum Pontificem creatum fuisse Patriarcham a Justino Imperatore anno 520. At si ita est, quomodo in Concilio Chalcedonensi, quod celebratum est anno 454, frequentissime vocatur Leo universalis Patriarcha?

Tertium est Calvini, qui 1. IY Instit. c. 7, §. 4. refert verba B. Gregorii, qui lib. IY, ep. 32. et alibi asserit, oblatum praedecessoribus suis in Concilio Chalcedonensi nomen Universalis: et mox subjungit: « Hoc nullam habet veri speciem: nec enim tale quidpiam in actis ejus Concilii legitur. » At sane impudens est hoc mendacium: etsi enim Concilium nihil de hac re decrevit; tamen satis constat, nomen hoc tribui Romano Pontifici non displicuisse Concilio; cum act. 3. saepissime hoc nomine appelletur Leo Pontifex, et nemo in Concilio talem appellationem reprehenderit.

Sed objicit idem Calvinus contra hoc nomen verba Gregorii, qui lib.^IY, epist. 32. * et aliis in locis multis saepissime repetit, nomen Episcopi universalis esse profanum, sacrilegum, Antichristi praenuntium; et ideo neminem ex suis praedecessoribus illo unquam uti voluisse. Objiciunt etiam Illyricus in lib. de hist. Cone. YI Carthagin. et Lutherus lib. de pot. Papae, Canonem Concilii Africani citatum a Gratiano dist. 99. can. Primae sedis, ubi legimus: «Universalis autem, nec Romanus Pontifex appelletur. »

Respondeo: duobus modis posse intelligi nomen universalis Episcopi. Uno modo, ut ille qui dicitur Universalis intelligatur esse solus Episcopus omnium urbium Christianarum, ita ut caeterinon sint Episcopi, sed Vicarii tantum illius, qui dicitur Episcopus universalis: et hoc modo nomen hoc, est vere profanum, sacrilegum, et Antichristianum;

et hac significatione loquitur Gregorius, ut patet ex ratione, quam reddit: Sic enim ait lib. IV, epist. 34. ad Constant.: « Triste valde est, ut patienter feratur, quatenus despectis omnibus, praedictus frater, et Coepiscopus meus solus conetur appellari Episcopus. » Et lib. IV, epist. 36. ad Eulog.: « Si unus Patriarcha universalis dicitur, Patriarcharum nomen caeteris derogatur. » Et lib. VII, epist. 69. ad Euseb.: «Si unus universalis est restat ut vos Episcopi non sitis. » Altero modo, dici potest Episcopus universalis, qui habet curam totius Ecclesiae, sed generalem; ita ut non excludat particulares Episcopos. Et hoc modo, nomen hoc posse tribui B.omano Pontifici ex mente Gregorii, probatur.

Primo, quia fatetur Gregorius lib. IV, ep. 32. et aliis seq. tributum nomen universalis Episcopi Romano Pontifici a Concilio Chalcedonensi, quod sanctum et Catholicum fuisse idem Gregorius passim docet; existimavit igitur B. Gregorius in aliquo sensu hoc no* men Romano Pontifici convenire. Secundo, quia idem Gregorius lib. IV, epist. 32. asserit, Petro totius Ecclesiae curam esse commissam a Domino, quod est idem ac si diceret, Petrum Episcopum universalem esse a Ghristo constitutum.

Tertio, quia etsi Romani Pontifices, ut Greerorius recte dicit, non se vocaverunt unquam universales Episcopos; tamen saepe se vocaverunt Episcopos Ecclesiae universalis, ut patet ex epist. 2. Sixti I, ex i. Victoris I, ex 2. Pontiani, ex 2. Stephanii, ex 54, 62 et 65. Leonis I. Quae testimonia sine dubio Gregorius legerat, nec ignorabat idem esse quoad sensum, Episcopum Ecclesiae universalis et Episcopum universalem.

Sed dices. Si hoc nomen bonum sensum habere potest: quare Gregorius absolute pronuntiat, esse superbum, sacrilegum, profanum, et absolute vetat usum illius?

Respondeo: duabus de causis: primo, ad cautelam; sicut etiam nomen, Christotocos, bonum sensum habet; et tamen Patres vetuerunt usum illius nominis, ne videlicet sub illo nomine lateret haeresis Nestorii, qui Mariam, Christi matrem, sed non Dei matrem appellabat. Secundo, quia quaestio tunc erat: an Joanni Constantinopolitano Episcopo hoc nomen concedi posset, non autem an concedi posset Romano Pontifici: quoniam igitur Joanni illi in nullo sensu conveniebat nomen universalis, et tamen illud sibi usurpabat; ideo simpliciter et absolute Gregorius pronuntiat, hoc nomen esse profanum, et sacrilegum, nimirum quatenus tribuitur Episcopo Constantinopolifcano: et nihilominus etiam ipse illud recusavit, quamvis sibi in aliquo sensu conveniret, ad melius et facilius comprimendam superbiam Episcopi Constantinopolitani. Ex his manet solutum argumentum Calvini.

Ad alterum Lutheri et Illyrici dico: eos non advertisse, verba illa non esse Concilii Africani, sed Gratiani, qui postquam retulerat Canonem Concilii Africani, quo prohibetur Episcopus primae Sedis dici Princeps sacerdotum, addit de suo: « Universalis autem nec Romanus Pontifex dicitur. » Quae verba quia Gratiani sunt, non habent auctoritatem: et praeterea intelligi possunt eo modo, quo verba B. Gregorii.

Est autem hoc loco observatione dignum, quanta fuerit et sit etiam hoc tempore Graecorum pertinacia et superbia, et quam severe a Deo punita fuerit. Nam cum sedem Epi¬

scopi Constantinopolitani, quae per annos amplius 300 inter sedes primas nullum locum habuerat, non solum ad Patriarcharum evehere, et sedi Alexandrinae atque Antiochenae praeferre, sed etiam Romanae aequare, et universalem facere valuerint, nec potuerint ad sanitatem reduci censuris Pelagii II. et aliorum Pontificum, (siepius enim pro hac causa excommunicati fuerunt, ut scribit Leo IX in epist. ad Mich.) nec etiam humilitate B. Gregorii, qui, ut scribit Joannes Diaconus in ejus vita lib. II, cap. 1. hac de causa se non Archiepiscopum, nec Patriarcham, sed Episcopum ac servum servorum Dei scribere coepit, nec edicto Phocae Imperatoris, de quo supra diximus. Tandem, judicante Deo de coelo, traditi sunt Graeci cum suo universali Patriarcha in manus Turearum, quod eis eventurum praedixerat S. Brigitta lib. VII, cap. 9. Revelat, necnon Nicolaus Papa V, ut refert Gennadius Scholarius in lib. pro Cone. Flor. cap. 7, §. 12.

Ut decreto Florentino vim auferat infallibilitatem probandi, Bavaricus sacerdos Doellinger contendit post supra citata verba lib. II, cap. xm: loco particulae quemadmodum etiam, legendum esse: « Quemadmodum et in gestis cecumenicorum Conciliorum et in sacris canonibus continetur. » Ita ut sanctae Sedis primatus a Concilio definitus fuisset eo modo quo pridem a ca3teris Conciliis et in canonibus definitus fuerat, quod restrictionem implicat. Sed Teutonico doctori duo sunt respondenda: 1° Cum particula et, ut cum particula etiam, idem est sensus, eo quod non potest concipi plena po¬

testas quae restringatur; 2° Particula etiam est verbum authenticum, ut legi potest in bibliotheca Florentii, quae Laurentina dicitur, ubi servatur verus Concilii Codex, sic et in exemplaribus veris quae servantur in bibliothecis Romae, Oxford et alibi. Lectio cum particula et est ergo mendosa, falsa est proin Doellingeri criminatio et ex conatu contra infallibilitatem eruitur in infallibitatis favorem argumentum. — Quod secundum punctum de vera Concilii Florentini lectione, recenter elucidatum est, et peroptime, a Canonico Cecconi, cui laus hic persolvatur.

Ut infallibilitatis definitionem impediant, contendunt Neo-Gallioani Papae primatum falsis Decretalibus fundari et proin contra Theologos, notanter adversus Melchiorem Cano, Bellarminum, et, nescio qua ratione, adversus Jesuitas, debacchantur. Hsec affirmat et agitat specialiter abbas Gratry, in secunda ad Y. Dechamps, Archiepisc. Melchliniens. epistola. Argumentum sumit ex eo quod apud Bellarminum citati Pontifices, ex Pseudo-Isidoro depromuntur; consequenter falsa sunt eorum testimonia, et detecta fraude, cadit Bellarmini argumentatio. Verum est quidem plura summorum Pontificum tes¬

timonia esse falsa quoad textum, sed non omnia; non desunt enim quinti, sexti et septimi saeculi Papae, ut S. Innocentius I, S. Leo Magnus, S. Gelasius, S. Gregorius Magnus, quorum textus puri sunt et omnino invicibiles; aliunde Pontifices secundi, tertii et quarti saeculi, non tam infallibilitatem astruunt quam jurisdictionis primatum et licet apocryphi quoad litteram, sunt veri quoad sensum, in eo quod nihil affirmant nisi quod, ex altera parte, solidis probationibus demonstratur. Hic ergo, si quid est caduci, non est tam Melchioris Cano et Bellarmini thesis, quam abbatis Gratry inventio.

Insuper Bellarminus, pro sua prudentia, falsas Decretales non invocat sine cautela.

Ad demonstrationis abundantiam etJesuitarum defensionem, hunc de falsis Decretalibus Elenchum ex professore juris canonici in Collegio Romano producimus:

Au neuvieme siecie de l’ere vulgaire, fut publid un recueil attribue mal a propos a saint Isidore de Sdville, et qui fournit encore aujourd’hui une abondante matiere a de grandes discussions: le recueil des Fausses Decretales du pseudo-Isidore. Toutce qui se rapporte a cette controverse et a ses differentes phases jusqu’au milieu du dix-huitieme siecie, a ete developpe avec beaucoup de soin par les freres Ballerini, dans cette dissertatation tantvantee suries Collectioris des Canons, que nous citerons plus bas avec celles des autres auteursplus anciens ouplusmodernes qui ont ecrit sur ce sujet.

Pour mettre devant les yeux le resultat de tant de recherches, nous resumerons l’6tat de la question actuelle dans les propositions suivantes:

I. Les Fausses Decretales ne furent faites ni a Rome ni moins encore par les Pontifes romains, ou sous leurs auspices et leur autoritd.

II. Quant au temps ou fut compose ce recueil, ce fut vers le milieu du neuvieme siecie, et meme un peu plus tard probablement, sans qu’on puisse determiner au juste Fannie.

III. Pour la question d6 lieu, deux opinions ont prevalu sur les autres, quoique celles-ci ne solent point a mepriser: l’une prdtend que le recueil a ete fait en Allemagne, 1’autre en France.

IY. Apres examen de toutes les opinions proposees par les divers auteurs, on peut ldgitimement conclure qu’ilest impossiblede rien dire de certain sur 1’auteur.

Y. Si l’on confidere, dans son ensemble, le fond meme de la collection pseudo-Isidorienne, on y trouve beaucoup de preces authentiques et originales, empruntees au recueil espagnol et a d’autres sources pures, parfois interpolees cependant, et beaucoup de preces fabriquees par la fraude d’un im-

posteur inconnu, notamment les Decretales depuis saint Clement jusqu’a saint Melchiade.

VI. Elles sont fabriquees en ce sensqu’elles ne furent pas dcrites dans le temps et par ceux auxquels on les attribue, mais composees avec des fragments tires des Conciles, des decretales des Papes, des Saints Peres et des autres monuments ecclesiastiques des quatrieme, cinquieme et sixieme siecles principalement. D’ailleurs, elles ne renfermentrien en elles-memes, a part quelques exceptions insignifiantes, qui s’ecarte ou differe de la discipline ecclesiastique en vigueur dans ce temps-la.

YII. II est entierement faux que 1’antique discipline ait ete modifiee par elles, et surtout que les droits de primaute du Pontife romain en aient regu des accroissements; il n’en est pas besoin d’autre preuve quecelleci; c’est que les Fausses Decretales furent universellement admises, et que ce fut bien plus tard seulement quJon commenga a les mettre en doute.

VIII. Quoique plusieurs doutent, non sans raison, que saint Nicolas ait meme connu les Fausses Decretales, faisons cette concession; iis n’en sont pas moins nuis et sophistiques les arguments de certains hommes qui ont pretendu que le Souverain Pontife s"etait appuye sur les Fausses Decretales pour revendiquer les droits du Siege apostoliques dans les controverses qui s’elevaient alors, ou, ce qui est encore plus faux, qu’il s’est appuye sur elles pour conquerir des prerogatives qui n’auraient pas ete d’accord avec la discipline en vigueur dans l’E- glise.

IX. Quoique les erudits n’aient pas le meme avis sur le but et 1’esprit du collecteur, la plupart conviennent que sondessein n’a pas ete uniquement ni principalement pour augmenter 1’autorite du Souverain Pontife.

X. Si donc les protestants, les jansenistes, les febroniens et les regalistes sont absurdes d’objecter aux catholiques et au Saint-Siege les Fausses Decretales, il n’est pas moins clair qu'ils sontveritablement trop audacieux et temeraires, les catholiques qui se fondent sur les Fausses Decretales pour accuser l’E- glise d’avoir change la discipline ecclesiastique en ce qui regarde les jugements des Eveques, car en cette matiere il n’est rien dit dans les Fausses Decretales qui ne soit pleinement confirm6 par toute Phistoire ecclesiastique procedente, par les monuments authentiques et par les celebres canons de Sardique.

XI. Toutefois, l’on ne peut dire que la controverse critique, meme sur les sources de la collection pseudo-Isidorienne, soit entierement elucidOe, et sur ce point, il teste un champ tres vaste aux investigations des savants.

XII. Au teste, s’il peut subsister matiere a quelque controverse historique et critique, et si, relativement a la discipline ecclesiastique, on peut soulever une sorte de difficulte, comme il a etO dit, c’est une absurdite ridicula de s’0puiser a tirer un argument des Fausses Decretales pour combattre une doctrine universelle de 1’Eglise, specialementen ce qui regarde 1’infaillibilite du Pontife romain pariant, comme on dit, ex cathedra; car, encore que cette doctrine, tres certaine et tres proche de la foi, se fonde sur de tout autres arguments, il n’est pas moins vrai que, d’apres les principes theologiques et l’argument de prescription, le sentiment unanime

de 1’Eglise sur ce point de doctrine au neuvieme siecle se retourne contre nos maladroits adversaires.

On trouvera tout ce que nous avons dit sur la controverse historico-critique, en cette matiere, dans les ouvrages suivants: Zaccaria (Antifebr. Y. II, p. 339 et suiv., 1770: Antifebronius vindicatus, Y. IY, p. 38 et suiv.). — Ballerini (Opp. S. Leonis V. III,

р. ccxiv et suivantes De antiquis tum editis tum ineditis canonum collectionibus, p. m,

с. vi). — Denzinger (Eclog. et Epicrisis eorum qua3 a recentioribus criticis de pseudoisidorianis Decretalibus statuta sunt). — Philips (Du Droit ecclesiastique dans ses sources, traduit de 1’allemand par Grouzet; Paris 1852). — Schultz (Manuel de Droit Canon (allemand), p. 22 (1868), et la Doctrine des sources du Droit Canon, p. 289- 303 (1860). — Aicher (CompendT juris eccles., 3e edition (1870), et ibi Walt er. Enfin Paul Hinschius (Decretales preudo-isidorianae et Capitula Angilramni ); Leipzig, 1863).

Chapter 50 of 63