Skip to the text

Caput II. Othonem I non autem Henricum, aut Chun- radum imperatorem primum ex gente Sa-

xonum fuisse demonstrat.

Primum igitur, Henricum, patrem Othonis, regem tantum, non imperatorem fuisse, testis est ipse idem Henricus, qui. regio nomine contentus, insignia, appellationesque caeteras, necnon unctionem et coronationem sponte recusavit, ut custos imperii potius, quam imperator dici possit. Vitichindus, qui hujus Henrici tempore vixit, lib. i. gestorum Saxonicorura, de hoc ipso Henrico ita loquitur: « Cum ei offerretur unctio cum diademate a Summo Pontifice, qui eo tempore Herigerus erat, non sprevit, nec tamen suscepit, satis, inquiens, mihi est, ut prae meis majoribus rex dicat et designer, divina annuente gratia, ac vestra pietate. Penes meliores vero nobis unctio et diadema sit: tanto honore nos indignos arbitramur ». Ume Vitichindus, quem secutus Abbas Urspergensis in Chronico anni 920. Henricus, inquit, renuit diadema et unctionem, solo nomine regis contentus. Albertus Krantzius lib. in. Saxoni® cap. 2. Henricus, inquit, dux Saxoniae, primus ex ea familia ad Romani regni culmen ascendit, quod ea domus per aliquot confinuata saecula perseveranter servavit, ut in contextu docebimus, cui, si in Italiam praedecessorum more venire dignaretur, diadema cum consecratione ad imperatoriam dignitatem Joannes ejus nominis X Summus Pontifex repromisit. Henricus autem satis sibi videri respondit, quod primus ad regni culmen immeritus pervenisset, diadema imperii majoribus debitum: se nihil ambire supra id quod accepisset, etiam si majora, quam obire posset, sustollentem onera. Habemus igitur in primis Henrici ipsius ingenuum, planeque Germanicum testimonium.

Sed accedant secundo loco sequentium principum, ejusdem nominis testimonia. Nam (ut Onuphrius Panuinus testatur in lib. de Comitiis imperatoriis) S. Henricus Chunradus, et tres alii Henrici, qui post Othonem III imperarunt, in diplomatibus suis ita nomina sua inscribunt, ut nullo loco Chunradum et Henricum, qui ante Othones regnarunt, inter imperatores habuisse videantur, non enim se scribunt Chunradum II et Ilenricos II, III, IV, V, spd Chunradum I ctHenri-

cos I, II, III et IV, quibus etiam numerorum trium Ilenricorum, quae adhuc Spirae exstant, idem Onuphrius testis est. Ut jam non levis temeritas eorum esse videatur, qui contra ipsa imperatorum diplomata, et litteras, in monumentis ante tot annorum centurias incisas, Chunradum I, secundos; necnon Henricum II, III et III, IV et IV, V appellandos esse contendunt. De Ludovicis autem rex adeo manifesta est, ut non possit Illyricus Ludovicum, Arnulphi imperatoris filium, qui corona imperii caruit, inter imperatores numerare, quin sibi ipse repugnet. Nam si isLudovicu9 imperator fuit, necesse est quartus fuerit; tres enim ante ipsum Ludovici processerant, senior, junior, et Balbus? At si quartus est Arnulphi filius, qua ratione Ludovicus Bavarus et se ipse quartum, non quintum, in omnibus suis diplomatibus vocat, et quartus non quintus, ab omnibus auctoribus; et ab ipso Illyrico in hoc lib. de translatione imperii, aliquoties appellatur? Quod si Ludovicus ille e numero imperatorum eximitur quia corona, et unctione Apostolica caruit, licet alioqui de stirpe Caroli, et filius imperatoris fuerit: quanto magis Henricus Saxo ex imperatorum numero eximendus erit, qui nihil horum habuit, et coronam, ac dignitatem imperatoriam recusavit?

Accedant postremo testimonia etiam veterum gravissimorumque historicorum. Lambertus Schafnaburgensis in historia Germanica, Anno, inquit. 1024. Henricus primus rex: II, rex imperator obiit. Ubi vides, lector, lamberti historici gravissimi, et Germani, et qui illo ipso saeculo floruit, judicio, Henricum I, regem tantum; secundum autem, regem imperatorem fuisse. Rhegino et Sigebertus non dissentiunt a Lamberto: siquidem tres illos reges, Ludovicum Arnulphi imperatoris filium, Chunradum et Henricum, qui coronam imperii a Romano Pontifice non habuerunt, numquam imperatores, sed perpetuo reges vocant, cum tamem praecedentes, et sequentes reges, qui a Romano Pontifice coronati fuere, imperatores semper appellent. Otho Frisingensis pluribus in locis sententiam nostram aperte confirmat. Sed antequam verba illius ponam, operae pretium esse duxi, lectorem praemonere quod Otho Frisingensis scribit, et saepe repetit, virtute Othonis I, imperium transisse ad Francos Orientales, non sic esse accipiendum, quasi Otho I, sine Pont. Max. auctoritate imperium obtinuerit; id enim paulo post apertissimis argumentis refutabitur. Id igitur solum Otho Frisingensis significare voluit, in Othone I, translationem factam esse Romani imperii ab Occidentalibus Francis ad Orientales; ejus autem translationis causam fuisse virtutem ejusdem Othonis, qui et a Pontifice Summo promotionem ad eam dignitatem facile promeruit, et armis hostes imperii fortissime domuit. Ille igitur sic loquitur lib. vi. hist. cap. 17. Ex hoc, inquit, quidam post Francorum regnum supputant Teutonicorum. Unde filium Othonem in decretis Pontificum, Leonem Papam, primum regem Teutonicorum vocasse dicunt. Nam iste, de quoagi nus, Henricus, oblatam sibia Summo Pontifice digndatem renuisse perhibetur. Et infra, Otho, inquit, qui imperium a Longobardis usurpatum deduxit ad Teutonicos Orientales Francos, forsan dictus est primus rex Teutonicorum, non quod primus apud Teutonicos regnaverit, sed quod primus post eos qui a Girolo Garolingi, sicut a Meroveo Merovingi, dicti sunt, ex alio, id est, Saxonum sanguine natus, imperium ad Teutonicos Francos revocaverit. Et cap. 22. ubi narravit coronationem Othonis Romae celebratam, ita subjungit: Ex hinc regnum Romanorum post Francos et Longobardos ad Teutonicos, vel ut aliis videtur, iterum ad Francos, unde quodammodo elapsum fuerat, translatum est. Et c. 24: Hic, inquit, est Otho, qui post multas victorias Graecos quoque in Apulia et Calabria superavit, ac imperium Romanorum virtute sua ad Francos Orientales reduxit. Et paulo ante: Vide, inquit, regnum Teutonicum cum regno Francorum affine et quodammodo cognatum principium habere. Ibi primum Carolus (Martellusi sine regis nomine honorem regis gerebat: hic Magnus Otho Saxonum dux (Othonis imperatoris avus) regibus adhuc ex stirpe Garoli manentibus, regni summam administrabat. Illius filius Pipinus non solum re, sed etiam nomine rex coepit esse, et dici, hujus simili modo filius Henricus regis nomine meruit honorari. Illius filius Carolus Magnus non solum regnum, sed etiam imperium capto Desiderio primus obtinuit ex Francis. Istius filius Otho Magnus post multos triumphos, primus ex Teutonicis post Carolos capto Berengario Romanis imperavit. Haec ille.

Neque ab hoc numero veterum historicorum separandus est Luithprandus Diaconus his omnibus antiquior. Siquidem ipse lib. vi. cap. 6. cum Othonem I, ante coro¬

nationem imperialem piissimum regem tantum; deinde autem etiam imperatorem Augustum fuisse dicat; manifeste significat, Henricum Othonis patrem, qui coronatus numquam fuit, imperatorem numquam fuisse. Philippus Bergomensis lib. xi. supplementi Chronicorum, aperte docet, a Ludovicn, Arnulphi filio, usque ad Othonem I, non fuisse in Germania imperatores, sed reges dumtaxat. Deinde lib. xri. addit in Othone I, imperium Germinis iterum restitutum. Lupo'dus quoque in lib. de Juribus imperii cap. 2. et 5. ut ipse Illyricas citat pag. 103. Othonem imperatorem primum ex gente Saxonum facit.

Addamus si placet etiam testimonium Cuspiniani, quoniam eo auctore Illyricus mirifice delectari videtur. Othonem (inquit Joannes Cuspinianus in vita ejusdem Othonis) plerique scriptores prinum Germanorum imperatorem numerant, qui imperium, a justa sobole, agnationeque Garoli Magni ablatum, primus hic Otho justus princeps, vir belli pacisque insignis, recuperavit Pontificis Maximi auctoritate. Habemus igitur testimoniis historicorum, principum, et ipsius Henrici patris Othonis, non Henricum patrem, sed Othone.n filium imperatorem primum ex gente Saxonum fuisse; quod etiam cognomen Magni satis aperte significare videtur. Nam propterea inter omnes imperatores Occidentis, soli Carolus et Otho Magni cognomen invenerunt, quod ille ad Francos, iste ad Saxones, imperii Romani decus attulerit.

Chapter 16 of 22