Caput IV
generat. 33. Otho, inquit, a Joanne Papa augustus vocatur, et ordinatur, unctione imperiali, ac benedictione sublimatus. Idem: quoque docent Blondus lib. m. decad. 2. Platina in vita Joannis XII, quem ipse tamen 13. vocat. Philippus Bergotnensis lib. xii. Supplementi; et Jacobus Wymphelingius in Epitome rerum Germanicarum, cap. 18. Sigebertus in Chronico: Anno, inquit, 963. Otho I, a Joanne Papa coronatur. Lambertus Schafnaburgensis in historia Germanica: Otho rex, inquit, perrexit Romam; eumque Joannes Papa gratanter suscipiens, honorifice super Cathedram augustalem posuit, et benedictione atque consecratione sua imperatorem fecit. Otho Frisingensis lib vi. cap. 22. Otho, inquit, gloriosus rex a Papia usque ad Urbem progrediens, honorifice a Summo Pontifice Joanne, ac toto populo susceptus, applaudentibus cunctis, imperatoris et augusti nomen sortitur.
Abbas Urspergensis in Chronico: Ipse, inquit, Romam veniens mirifico apparatu susceptus, et ab eodem Apostolico Joanne imperiali unctione et benedictione sublimatus, imperator et augustas est appellatus.
Marian is Scotus in Chronico; Otho rex, inquit, Romam veniens, imperator efficitur a Joanne Papa.
Rhegino Abbas lib. ii. Chronici, rex, inquit, Otho Romae favoribiliter susceptus, acclamatione totius Rom. populi et Cleri, ab Apostolico Joanno imperator, et augustus vocatur et ordinatur.
Luithprandus Diaconus Ticinensis, qui tempore ipsius Othonis floruit, lib. vi. de rebus per Europam gestis cap. 6. Romam, inquit, veniens (Otho 1,) miro ornatu, miroque apparatu susceptus, ab eodem Summo -Pontifice, et universali Papa, Joanne unctionem suscepit imperii.
Objectiones Illyrici diluit.
Videamus nunc quid pro sententia sua Illyricus adferat, quamquam valde suspicor fore ut mendacia potius, quam argumenta nobis refellenda sint.
Sic igitur incipit pag. 64: « Indicatum est, quomodo imperii possessio, et jJignitas pervenerit a Graecis ad Carolum Francum, aut Germanum ». Et intra: « Porro quomodo a Francis, ad reliquos Germanos pervenerit,
nunc indicandum est. Nam hic quoque Papai adulatores, ut ubique mendaciis omnia conspurcant, ac corrumpunto. Videlicet Illyrico magna religio est mentiri, idcirco confidenter alios mendacii reprehendit. Sed quam vere id faciat, testantur quae supra diximus, et quse continuo Illyricus ipse subjungit. Sic enim pergit: « Dicunt enim illi, quod deficiente virtute stirpis Carolinae, Cardinales scripserint ad Othonem I, eumque creaverint imperatorem. Quod tamen nullis certis documentis probare possunt ». At non hoc dicunt scriptores, qui sunt alicujus nominis apud Catholicos, quos tu falso Papa; adulatores vocas; plerique enim Othonem I, a Romano Pontifice Joanne XII, imperatorem creatum esse tradunt, non a Cardinalibus. Testimonia paulo ante citata sunt. Atque ut verum fatear, nullum omnino auctorem me legisse memini, qui a Cardinalibus imperium Othoni delatum scripserit. Scripserunt quidem Cardinales duo ad Othonem imperatorem quaedam adversus Joannem Pontificem, sed posteaquam idem Otho ab eodem Joanne imperator fuerat appellatus et coronatus, ut Illyricus ipse testatur in historia Magdeburgensi cent. 10. cap. 10. coi. 535. Itaque litterae illae Cardinalium nihil omnino ad rem praesentem faciunt. Pergit Illyricus: « Vera autem historia illius translationis, exstat prolixe apud Nauclerum et Cuspinianum. Ex qua narratione liquido patet, non potestate aut voluntate Papae factam esse. » Id vero quam impudens est mendacium! Cuspinianus enim (ut paulo ante citavimus) in vita Othonis ita loquitur: imperium a justa subole, agnationeque Ca~ roli Magni ablatum, primus hic Otho justus princeps, vir belli pacisque insignis recuperavit, Pontificis Maximi auctoritate.
Quid hic dicis, Illyrice? Liquidone patet ex his verbis imperium translatum ad Germanos sine Pontificis voluntate et potestate, an te potius egregie esse mentitum? Porro Nauclerus, etsi zelo patrite (ut ipse fatetur) conatur asserere Hernicum patrem Othonis imperatorem, vel certe rege n Romanorum fuisse, non tamen sine voluntate Romani Pontificis fuisse docet (ut Illyricus noster mentitur); quin potius sententiam suam Nauclerus ex decretis Pontificum adstruere conatur: nimirum profert cap. Venerabilem, de electione; et Clementinam, Romani Principes, de jurejurando; ubi legimus, imperium Romanum auctoritate Sedis Apostolica:
translatum a Grcecis ad Germanos in persona Caroli Magni; cx quibus decretis Nauclerus colligit, Ilenriciun, et ejus praedecessores Conradum et Ludovicum, imperatores fuisse, quia Romani Pontifices, qui imperium transtulerunt, apud Germanos, non apud Gallos, aut Italos illud esse voluerunt.
Sed haec ejus argumentatio, nec apud Illyricum, nec apud nos ullius momenti est. Neque enim Illyricus admittit, Pontificis auctoritate ad Germanos imperium esse translatum, licet pro sua constantia Nau-, clerum, qui illud docet, passim pro se testem adducat. Nos autem fatemur quidem, vel potius asserimus et defendimus, translationem imperii auctore Pontifice factam esse: non tamen inde recte posse colligi arbitramur, Ludovicum, Conradum et Hernicum, qui corona imperii caruere, imperatores Romanorum fuisse, nisi forte designatos; quemadmodum olim Csesares dicebantur, qui augusti futuri erant, licet nondum essent re ipsa. Si quidem illi ipsi textus, quos Nauclerus citat, aperte docent, Germania) principes potestatem habere eligendi regem, in imperatorem postmodum a Pontifice promovendum. Quare tres illi, qui a Principibus electi ad regnum, non autem a Pontifice ad imperium promoti fuere, reges dumtaxat, non imperatores, secundum ea capitula dici possunt.
Addit postea Nauclerus, Henricum patrem Othonis ideo verum imperatorem habendum, quod a Summo Pontifice imperator habitus videatur, cum exstet apud Gratianum dist. 63. constitutio primi Hernici, et primi Othonis cum Romanis Pontificibus. Sed hoc totum ut adversus Illyricum mirifice pugnat, ita nobis parum omnino nocet. Nam etiamsi in ea constitutione nominetur primo loco Henricus, non tamen necesse est cum Henricum illum esse qui Othonem prmeessit; immo vero probabilissimum est, illum esse, qui Othonem III, secutus est. Is enim vere primus Kenricus imperator fuit, et magnam cum Romanis Pontificibus amicitiam habuit. Cur autem ante Othonem nominetur, causa esse videtur, quod ejus constitutio, notior et recentior esset. Adde quod in ea 'constitutione nulla imperii mentio fit, nec Hernicus ille primus imperator nominatur: quare ad causam nostram non facit, quis ille Henricus fuerit.
Pergit Illyricus: « Nam quod attinet ad illam scriptionem Cardinalium ad Othonem,
ca fuit nihil aliud, quam accusatio Joannis XII, hominis impurissimi, ac petitio, ut deposito eo, alium meliorem Episcopum, aut Papam, in ejus locum sufficeret; quod etiam Otho I, strenue effectum dedit. Nam tunc, et olim per omnem vetustatem erat juris et auctoritatis Caesarea), impuros Papas castigare. Historia habetur prolixe apud Luithprandum Ticimensem, Historicum fide dignissimum. Veritas hujus sententia), et falsitas Papistica), etiam ex eo elucescit, quia si vere de creatione novi imperatoris actum fuisset, eaque (ut isti volunt) juris, ac potestatis Pontificia) fuisset, non Cardinales-aliquot, sed ipsemet Papa de ea scripsisset, eamque peregisset. » An igitur si ex ipso Luithprando demonstravero, nor. Cardinales, sed Papam ad Othonem scripsisse, et eumdem Othonem imperatorem creasse, non continuo fabula illa de Cardinalium litteris, et querimonia evanescet; et luce clarius apparebit, veram esse sententiam nostram, Illyrico teste, et ipsum eumdem Illyricum, qui nos ad Luithprandum remisit, suo se gladio jugulasse? Haec igitur sunt verba Luithprandi lib. vi. de rebus per Europam gestis cap. 6. « Joannes Summus Pontifex, et universalis Papa, Legatos S. R. E. Joannem videlicet Cardinalem Diaconum, et A- ronem Scriniarium serenissimo atque piissimo tunc regi, nunc Augusto Csesari Othoni destinavit, suppliciter litteris, et i'egnum signis orans, quatenus pro Dei amore, sanctorumque Apostolorum Petri et Pauli, quos.delictorum suorum cuperet esse remissores, se sibique commissam sanctam Romanam Ecclesiam, ex illorum (Bercngarii et Alberti) faucibus liberaret, ac saluti et libertati pristina) restitueret ». Ha)c ille; qui etiam paulo post subjungit, quod supra citavimus, Othonem litteris Papee acceptis, mox in Italiam venisse, atque ab eodem Papa imperialem coronam, et augusti nomen et dignitatem accepisse. Neque vero Luithprandus solus (quamquam is etiam solus sufficeret, cum et res gestas sui temporis scripserit, et Illyrico teste historicus fide dignissimus fuerit) sed etiam alii gravissimi scriptores, non Cardinalium, sed Pontificis Maximi litteris Othonem regem ad Urbem vocatum, et ab eodem Pontifice imperatorem creatum scribunt. Abbas Urspergensis in Chronico anni 962. Otho, ifiquit,.rogatu Joannis Papee, et querimonia multorum de Berengario et filio proclamantium, Romam tendit; ibique imperator ab eodem Papa factus Berengariuin capit. Otho Frisiugcnsislib. vi. hist. cap. xxt: Joannes, inquit, Diaconus, et Azo Scriniarius, ab Apostolica Sede missi, ad regem (Othonem) veniunt, tam de tyrannide Berengarii querimoniam facientes, quam ipsum ad defensionem sanctae Romanae Ecclesiae, ac totius Italiae invitantes. Capite vero sequenti describit idem auctor Othonis coronationem a Romano Pontifice factam.
Sed ut videas, lector, non solum impudentiam, sed etiam inconstantiam et levitatem Illyrici, legito historiam ejus ecclesiasticam, cent. 10. cap. 10. coi. 53o. ibi siquidem omnia reperies, quae nos accersitis hinc inde testimoniis confirmare nitimur. « Ipse Joannes, inquit Illyricus, Othonem imperatorem tum suo, tum Romanorum nomine, missis ad eum legatis, ad Berengarii tyrannidem avertendam, in Italiam denuo accersivit ». Et infra: « Imperator externo rerum statu aliquo modo in Italia pacato, Romam adiit, ac praestito prius Romanis juramento, de suo erga Urbem et Ecclesiam indefesso studio, intra moenia receptus est. A Pontifice autem, totoque populo honorifice excipitur, ac paulo post imperii diademate una cum filio, septem vix annorum, accepto, insuper Germaniae Pannoniaeque titulo, publico et solemni ritu, in B. Petri basilica ante altare a Joanne ornatur. )> Haec ille. Ex his igitur testimoniis, et iis quae paulo ante citavimus de coronatione Othonis, manifestissime colligitur, ipso etiam teste Illyrico, inde elucere veritatem sententiae nostrae unde ipse falsitatem ejusdem nostrae sententiae elucere arbitrabatur.
Sed enim aliud quoque mendacium in verbis Illyrici supra citatis inest, quod non est ulla ratione praetereundum. Quod enim Illyricus ait, ab Othone Joannem Pontificem se abdicare coactum; et olim, ac per omnem vetustatem juris, et potestatis imperatoriae fuisse, Pontifices castigare, mendacium est impudentissimum. Siquidem omissis primis illis Pontificibus, sanctissimisque martyribus Petro, Lino, Gleto, Clemente, et ceeteris ferine ad Silvestrum usque, quos ab Ethnicis iniquissime caesos Illyricus etiam confitetur; necnon paucis quibusdam, quos ab ha> reticis principibus fidei causa injuste vexatos constat, quales fuere Liberius, Felix ii. Joannes Sylverius, et Martinus, caeteri omnes usque ad Joannem XII, ab imperatori¬
bus Christianis religiose (ut par erat) observari, summisque honoribus semper affecti sunt. Nec poterit Illyricus ullum scriptorem testem producere, quemadmodum nec producit, aut inlib. de translatione imperii, aut in historia Magdeburgensi, qui contrarium scripserit. Quanta igitur impudentia est, af- Jirmare, per omnem vetustatem juris Caesarei fuisse, castigare Pontifices; cum totius vetustatis exempla contrarium clament? Sed nec Joannem XII Otho deposuit, ut Illyricus jactat: neque enim id sibi arrogare ausus est pius princeps, quod ei vel invito Illyricus obtrudit. Nam ut scribit Luithpranduslib. vi, cap. 6. et 7. et ex Luithprando Illyricus ipse Centur. 10. cap. 9. coi. 434. et seq. Otho imperator cum Joannem Pontificem multorum criminum reum fieri videret, non ausus ipse judicem judicis sui se facere, Synodum Episcoporum Romae coegit, atque eidem Synodo causa) cognitionem permisit. Haec enim sunt verba Othonis in Synodo apud Luithprandum. Quid super hoc sancta Synodus decernat, edicat. Quin etiam in eodem lib. duas epistolas Othonis ad Joannem Luithprandus refert, quibus Otho imperator Joannem Pontificem honorifice admodum appellat, neque illi imperat, sed eum rogat, ut ad Synodum veniat; hoc autem est initium epistolae prioris.
« Summo Pontifici, et universali Papa) Domino Joanni, Otho divina) respectu clementia) imperator Augustus, cum archiepiscopis Liguria), Tuscia), Saxoniae, Franciae', in Domino salutem. Romam ob servitium Dei venientes, dum filios vestros, Romanos scilicet Episcopos, Cardinales, Presbyteros, Diaconos, et universam plebem de vestra absentia pcrcunctaremur, et quid causae esset, quod nos Ecclesiae vestrae, vestrique defensores videre noluisssetis: talia de vobis, tamque obscoena protulerunt, ut si de histrionibus dicerentur, vobis verecundiam ingererent. Quae ne magnitudinem vestram omnia lateant, quaedam vobis sub brevitate describimus. » Et infra: « Oramus itaque Paternitatem vestram obnixe, venire, atque ex his omnibus vos purgare non dissimuletis ».'
Nec illud hoc loco praetermittendum est, ne ipsi quidem Concilio licuisse in Summum Pontificem sententiam dicere; semper enim ha)C vox omnium veterum Synodorum fuit; primam sedem (extra causam haeresis) a nemine judicari posse. Ac licet mirandum non sit, Othonem imperatorem, qui Synodo intererat minus peritum fuisse rerum ecclesiasticarum, ipsi tamen Synodo nullo modo ignosci potest. Siquidem ea Synodus (ut est apud Luithprandum loco notato) non solum sine ullo exemplo antiquitatis Episcopum primae sedis judicare ausa est, sed etiam illius excommunicationem contempsit, eo praetextu, quod malus Episcopus nec ligare possit, nec solvere. Quem esse manifestum errorem, ne Illyricus quidem negaret. Quare non immerito Otho Frisingensis lib. vi. cap. 23. modeste Othonem imperatorem, atque ejus Synodum reprehendit; sed de his satis.
Pergit hinc Illyricus, et fuse admodum, sed praeter rem, ac solum ut librum suum paulo grandiorem faceret, historiam recitat electionis Conradi et Henrici, qui Othonem Magnum proxime praecesserunt, ex Nauclero, Cuspiniano, Vitichindo, Luithprando, Othone Frisingensi, Abbate Urspergensi, et Rheginone. Ac demum non sine insigni mendacio ita concludit: « En audis plurimos, tideque dignissimos, historicos uno ore testari, imperium a Francorum regibus ad reliquos Germanos, non per Papas, aut etiam de consilio aut consensu Paparum, quin potius contra eorum voluntatem, qui id suis Italis asserere conabantur, quos Italicos pseudoimperatorculos octo Onuphrius nominat; sed voluntaria electione, ac cessione Gallicorum regum, et libera electione principum translatum esse». Sed non recte dixi, insigni mendacio hanc Illyrici vel narrationem, vel disputationem esse conclusam: non enim unum tantum, sed quatuor insignia mendacia hac brevi sententia continentur.
Primum enim ex tot historicis nullus affirmat (Cuspiniano et Nauclero omnium recentitsimis exceptisj imperium translatum a Francis ad Germanos in electione Conradi, aut Henrici, de quibus II yricus loquitur. Solum enim scribunt illi, a Francis, atque Saxonibus electos reges Conradum, atque Henricum; de imperii translatione nihil dicunt. Nos autem contra demonstravimus, neutrum illorum imperatorem Romanorum fuisse, nisi forte designatum tantum, ut Cuspinianus et Nauclerus dicere videntur. Cujus rei lectoris cujuslibet, modo sani, appello judicium.
Deinde nullus eorum scriptorum, quos Illyricus testes producit, <*bntra voluntatem
Summi Pontificis imperium ad Saxones translatum scribit. Nam cum de Conrado et Henrico (regibus) scriptores notati narrant, nullam Summi Pontificis mentionem faciunt, uno excepto Nauclero: cum autem ad Othonem imperatorem veniunt, omnes uno ore testantur, eum a Summo Pontifice Joan. XII imperatorem creatum et coronatum.
Quod autem Nauclerus dicit, Romanos Pontifices temporibus Conradi et Henrici, Longobardos, sive Italicos principes quosdam ad imperium admisisse, non significat invito Pontifice Conradum et Henricum reges electos, et Cassares designatos; sed id tantum significat, cum reges Germaniae ad coronam imperii, et Italiae possessionem capiendam venire, aut non possent, aut non vellent, duces Longobardorum sibi regnum Italiae vindicasse, et coronam imperii a Summis Pontificibus extorsisse. Verumtamen promptum etiam tum fuisse pontificem ad Germanos principes coronandos, si ii ad Urbem accedere voluissent, dubium esse non potest; cum ex Rheginone constet, a Papa Formoso, anno 894. Lambertum Longobardum Italiae regem, et imperatorem dictum: et deinde tamen anno 896. Arnulphum Germaniae regem Romam venientem, summo favore exceptum, atque ab eodem Pontifice imperii corona donatum.
Jam vero quod addit Illyricus imperatores Italicos, qui, regnantibus in Germania Ludovico, Conrado et Henrico, in Italia imperarunt, ab Onuphrio pseudoimperatorculos nominari, ipsi Onuphrio manifeste repugnat. Siquidem Onuphrius in libris de principibus Romanis honorifice admodum loquitur de imperiis Vidonis, Lamberti, Ludovici et Berengarii, quos et imperatores atque augustos passim vocat, et a Romanis Pontificibus coronatos fuisse demonstrat. In lib. vero de Fastis, et Triumphis R imanis, Berengarii et Albertim regum Italiae meminit: Vidonis, Lamberti, et Ludovici non meminit, neque usquam in eo lib. ullos pseudoimperatorculos vocat. In libro autem de Comitiis imperatoriis graviter invehitur in eos, qui (ut Illyricus facit) omnes Germaniae reges, imperatores Romanorum appellandos censent, etiamsi imperii coronam a Romano Pontifice non acceperint.
« Non possum, inquit, non vehementer mirari, et reprehendere aliquot recentiorum Germanicarum rerum scriptorum audaciam (ne dicam temeri(atem) qui undique cla-
mant, Italos omnes, et praesertim Romanos male agere, rem indignam facere, quod non omnes Germaniae reges, imperatores appellant, neque omnium ipsorum ratio habeatur in eis numerorum notis, quibus distinguuntur inter se ii principes, qui idem nomen habent. Nam volunt omnes Germauiee reges, quamvis a Romanis Pontificibus inaugurati non fuerint, imperatores et augustos appellari ». Haec ille; qui eodem in loco ex ipsorum imperatorum diplomatibus ostendit, Conradum et Henricum, qui Othonem Magnum praecesserunt, inter imperatores habitos non fuisse. Quid, quod Illyricus si sibi constare velit, Longobardos illos imperatores nulla ratione contemnere, aut pseudoimperatores appellare potest? Eo siquidem belli jure illi imperium Italiae sibi vindicarunt, uc Germaniae regibus eripuerunt, quo ipse docet, a Carolo Magno Longobardis et Graecis quondam ereptum, atque ad Francorum regnum adjunctum fuisse. Huc accedit quod Otho Magnus, jam imperator factus, in privilegio quod episcopo Patavii Goslino dedit, quodque exstat apud Carolum Sigonium lib. vn. de regno Italiae, Berengarium imperatorem, ac praedecessorem
suum appellat. Cujus Othonis judicium merito apud omnes, maxime apud Illyricum, magnum momentum habere debet.
Postremum, idque clarissimum in Illyrici narratione mendacium est, imperium Romanum translatum esse a Francis ad Saxo nes voluntaria electione, ac cessione Gallicorum regum. Id enim in primis nullus omnino auctor ex iis, quos citavit Illyricus, prodidit: deinde contrarium ex historicis omnibus manifeste colligitur, cum satis constet inter eos qui Italiae regnum occuparunt, ac de imperio toto co tempore cum Berengariis, Vidone, et Lamberto contenderunt, fuisse Rodulplium Burgundionem Gallia) regem post Carolum Simplicem; necnon Ludovicum regem provinciae; item Gallum atque Hugonem regem Arelatensium, et Lotharium ejus filium. Quocirca, ut mentitur apertissime Illyricus, ita verum est quod scribit Nauclerus gener. 31. post Arnulphum imperatorem magnam fuisse inter Italos, Longobardos, Germanos, seu Francos Orientales, et Francos Occidentales, seu Gallos, de possessione imperii concertationem.
Chapter 18 of 22