Skip to the text

Caput I. Successionem explicat Caroli Magni

Sequitur altera controversia apud Illyriricum de translatione imperii a Francis ad Saxones; quam translationem Illyricus non modo, non auctore Romano Pontifice, sed etiam eo invito factam esse contendit. Sed ut res tota facilius perspiciatur, historia successionis imperatorum a Carolo usque ad Othonem paulo altius repetenda erit. Igitur Caixdus Magnus a Leone III Pontifice Romae anno 800. coronatus, successorem habuit Ludovicum filium, quem Stephanus IV, alias YPapa Remis in Gallia coronavit anno 815. teste Othone Frisingensi lib. v. cap. 33. Ludovico Lotharius filius successit, quem Paschalis Papa Romae coronavit anno 822. eodem teste Othone lib. v. c. 34. Lothario successit filius Ludovicus, quem Sergius Papa II Romae coronavit anno 844. teste Adone Viennensi in Chronico 6. aetate. Ludovico Carolus Calvus successit, qui hujus Ludovici patruus erat Lotharii videlicet frater ex patre Ludovico seniore: coronavit autem Carolum Calvum Romae Joannes VIII, anno 874. teste llheginone lib. ii. Chronici. Carolo Ludovicus Balbus filius successit anno 877. teste Rheginone ibidem: coronavit autem eum idem Joannes Papa VIII, teste Onuphrio in additione ad Platinam in vita ejusdem Pontificis Joannis. Ludovico Balbo successit Carolus Crassus Ludovici regis Germaniae filius, qui Ludovicus Caroli Magni ex

Ludovico filio nepos erat. Coronavit eum idem Joannes VIII. Romae anno 878. teste Othone Frisingensi lib. vi. cap. 8. Carolo Crasso Arnulphus successit, quem Papa Formosus coronavit Romae anno 896. teste Rheginone in Chronico. Fuit autem Arnulphus Carolomanni filius, Ludovici regis Germaniae nepos. Arnulpho successit filius Ludovicus, Ludovico Chunradus, Arnulphi exalioChunrado nepos. Atque hic series desiit Caroli Magni, et gentis Francorum, ut ex Abbate Urspergensi in Chronico anni 914. cognosci potest. Chunrado successit Ilenricus I, ex gente Saxonum, cognomento Auceps. Nam etsi is Henricus nepos erat Arnulphi imperatoris ex filia, ut Albertus Krantzius demonstrat lib. ii. Saxoniae cap. 33. tamen ex patre non Francus erat, sed Saxo. Porro nullus horum trium coronam imperialem habuit, ut historici omnes testantur. Henrico autem filius Otho successit, quem Joannes Papa XII Romae, ut infra demonstrabimus, coronavit. '

Quaestio igitur est, coeperitne Saxonum imperium in Henrico, an in Othone, et quidem in Henrico coepisse, Illyricus totis viribus contendit: siquidem inde rectissime deduci putat, invito Romano Pontifice Saxo» nicum imperium constitutum: quoniam is Henricus nec Romam ad Pontificem venit, nec ab eo unctionem, vel coronationem ullam postulavit. Ego vero imperatorem primum ex gente Saxonum Othonem Magnum fuisse, eumque a Romano Pontifice imperium accepisse, nullo negotio demonstrari posse censeo.

Chapter 15 of 22