Skip to the text

Caput II. Objectiones Onuphrii refellit

Sed occurrit Onuphrius, ac duobus gravissimis argumentis cum sententiam nostram refellit, tum suam corroborat. In primis illud adducit: quod si verum esset, quod nos defendimus, Gregorii V atque Othonis III tempore, Electores imperii constitutos, incredibilis negligentia? accusandi essent plurimi scriptores, qui rem tantam silentio involverunt; nihil enim de hac re Vitichindus, nihil Luithprandus, nihil Lambcrtus, nihil Ilhegino, nihil Marianus, nihil Otho Frisingensis, nihil Abbas Urspergensis, nihil Sigebertus, nihil alii veteres scripserunt. Deinde percurrit electiones imperatorem ab Othone III usque ad Fridericum II, ac demonstrat eos electos fuisse non a septem dumtaxat principibus, sed ab omnibus quotquot ex Germania et Italia interesse voluissent, cujus demonstrationis hic brevem subjiciam summam. Henricum JI regem, sed imperatorem primum, qui Othoni III. proxime successit, electum ab omnibus totius regni primoribus scribit Otho Frisingensis, lib. vi. c. 27. Chunradum item regem secundum, et primum imperatorem, communi omnium procerum consensu electum scribit idem Otho Frisingensis lib. vi. cap. 28. nec non Abbas Urspergensis in Chronico anni 1025. ubi inter alios Electores numerat Episcopum Bambergensem. Henricum IV regem, tertium imperatorem electum ab E- piscopis, ac principibus Germanice, scribit Abbas Urspergensis in Chronico anni 1053. Henricum V regem imperatorem quartum electum ab universis totius imperii Romani principibus, tum ecclesiasticis, tum laicis, qui duo et quinquaginta numerabantur. Scribit Abbas Urspergensis in Chronico anni 1106. ubi etiam addit, solum abfuisse Sa-. xonice ducem, nec tamen ullam rationem ejus absentiae habitam esse dicit. Lotharium

II electum ab archiepiscopis duobus, episcopis octo, abbatibus permultis, et eminentioribus aulae regalis primatibus, scribit continuator Sigeberti in Chronico anni 1126. quo tempore auctor ille florebat. Chunradum

III regem, secundum imperatorem, electum a multis principibus, non vocato duce Saxonise, et duce Noricorum, vacante etiam sede Moguntina, scribit Otho Frisingensis lib. vii. cap. 22. Fridericum I ab omnibus totius Germaniae principibus electum, scribit Otho Frisingensis lib. n. de rebus gestis Friderici cap. 1. Philippum a Suevis, et Saxonibus, et Bavaris, et Bohemis, et principibus, Urspergensis in Chronico. Othonem IV. a Coloniensibus et ArgentiAensibus, aliisque nonnullis electum, scribit idem Abbas in eodem loco. Fridericum II adhuc puerulum ab Alemaniae principibus pene omnibus vivente patre electum; ac deinde rursus in schismate adversus Othonem IV. a rege Bohemise, duce Austriae, duce Bavariae, lanthgravio Thuringiae, aliisque plurimis principibus electum, scribit idem auctor ibidem.

Haec sane argumenta, negare non possum quin gravia sint, et nullo modo a viris prudentibus contemnenda: quamquam ad eam controversiam, quain nos praecipue explicandam suscepimus, nihil fere pertineant. Nos enim (ut supra diximus) non multum laboramus, utrum Gregorius V an X, an

aliquis alius jus eligendi principem certis Electoribus dederit, modo qui id fecit, Romanus Pontifex fuerit: quod quidem paulo post adversus Illyricum clarissime demonstrabimus. Tametsi autem ad causam nostram parum faciat definire, utra verior sit opinio, eane, quae Gregorium V auctorem facit ejus decreti; an illa, quae alteri cuidam Pontifici rem totam tribuit: quia tamen prior opinio verior est, nitemur eam paucis explicare.

Igitur ex iis quse dicta sunt, unum exploratum ac certum haberi debet; alterum in quaestionem vocari potest. Exploratum, ac certum haberi debet, sanctionem illam de Electoribus non tempore Friderici II, sed annis plus ducentis ante imperium Friderici, factam esse. Nam cum soli Aventinus atque Onuphrius, qui hoc nostro saeculo scripserunt, eam sanctionem editam esse dicant post obitum Friderici II, contra veroS. Thomas, B. Augustinus Triumphus, Martinus Polonus, Henricus Hostiensis, auctor innominatus Henrici aequalis, Lupoldus Rambergensis, Alvarus Pelagius, Joannes Villanus, ipsi denique Electores principes, qui vel Friderico II. vivente, vel paulo post ejus obitum scripserunt, constanter affirment, eamdem illam sanctionem non esse editam suo tempore, sed ante annos plus ducentos, nec ullus omnino inveniatur auctorantiquus, qui eam sanctionem post obitum Friderici II editam significaverit, quis non videt Onuphrium et Aventinum maluisse temere divinare, quam rem certam, et exploratam ab idoneis testibus accipere?

Quod in quaestionem vocari potest, illud est, unde factum sit, ut tot imperatores post Othonem III ab Electoribus multo pluribus, quam septem electi fuisse invenientur. Adquam sane quaestionem duplex responsio adhiberi potest. Prima responsio est, plures omnino quam septem a.d electionem convenire solitos, sed qui non tam eligerent, quam a Septemviris electum agnoscerent, eiquepraesentia suafaverent. Nam hoc etiam tempore multo plures conveniunt ad electionem, quam septem, et omnium habetur ratio; licet soli Septemviri proprie jus habeant eligendi.

Quod autem in argumento Onuphrii dicitur in Henrici V et Chunradi III. electione ducem Saxoniae non adfuisse, verum est quidem; sed non potest inde colligi non fuisse ducem Saxoniae unum ex numero

Septemvirorum Electorum. Abbas enim Urspergensis disertis verbis scribit, in electione Henrici V ducem Saxonise non adfuisse, quod senectute impediretur. Ex quo intelligimus, eum adesse debuisse; et vel per legatos, aut epistolam adfuisse; vel certe juri suo cessisse. In electione autem Ghunradi III. scribit Otho Frisingensis loco notato, ducem Saxonise, qui exspectatus non fuerat, eam electionem pro illegitima, atque irrita habuisse: quamvis postea pro bono pacis assensum praebuerit, et electionem factam suo etiam calculo confirmaverit.

Altera responsio esse posset, sanctionem illam a Gregorio V Pontifice, Othone III. imperatore consentiente, factam esse; sed non continuo • mnes partes ejus decreti in mores induci potuisse. Quatuor enim ejus decreti videntur esse partes: Una, ut non haereditate, sed electione ad imperium veniatur. Altera, ut soli principes, non etiam populus eligat. Tertia, ut ii principes, Germani sint, ad quos nimirum initio translatum imperium fuerat. Postrema, ut non omnes principes Germani, sed sex dumtaxat aut septem imperatorem eligant. Et quidem pars prima jam antea in usu esse, coeperat, sed tunc primum sanctione stabilita esse videtur. Nam in familia Caroli Magni imperium haereditarium fuerat usque ad Ludovicum Arnulphi imperatoris fil um, deinceps electio locum habuit. Verumtamen certum decretum, ut electione dumtaxat, non propagatione naturali ad imperium veniatur, nullum legitur exstitisse' ante Othonis III. tempora. Meminit hujus rei Otho Frisingensis lib. ii. de rebus gestis Friderici I. cap. 2. Id juris, inquit, Romani imperii apex, videlicet non per sanguinis propaginem, sed per principum electionem reges creare, sibi tamquam ex singulari vendicat praerogativa. Meminit ejusdem Innocentius III. Pontifex in epist. supra notata ad ducem Thuringiae, ubi monet principes, ut caveant, ne jus suum eligendi regem Romanorum amittant, si saepius filios parentibus in imperio succedere patiantur.

Altera item decreti illius pars continuo a morte Othonis III. usu recepta est. Nam usque ad illud tempus, non soli principes, sed universus populus ad electionem convenire solitus emt. Chunradum enim, qui Ludovico Arnulphi imperatoris filio successit, omnis populus Francorum et Saxonum elegit, teste itichindo lib. i. rerum Saxonicarum, et

Luithprando lib. ii. cap. 7. rerum in Europa gestarum. Henricum successorem Ghunradi ab omni populo Francorum et Saxonum regem creatum, scribit idem Yitichindus in eodem lib. Othonem Magnum, Henrici regis filium, ab universo populo electum, Vitichindus lib. ii. ejusdem operis testatur. Othonem II. regem appellatum ab omni po.- puto, omnibusque proceribus scribit Continuator Rheginonis in Chronico anni 961. Othonem' III. regem creatum a Germanis, qui tum frequentes Romse aderant, ubi paulo ante Otho 11. obierat, testatur Piati na in vita Benedicti VII. Deinceps autem (quod sciam) electioni populus numquam interfuit, sed valuit decretum, ut soli principes regem eligerent.

Tertia porro pars, ut soli Germani, non etiam Itali interessent, diu postea vim suam obtinuit; et quoniam hoc loco Illyricus more suo mendacia admiscet, paucis ea refutanda sunt. Sic igitur ille pag. 130: «Illud, inquit, non possum bona conscientia reticere, nequaquam probandum esse, quod Onuphrius iste indicans, quinam ab initio, ante constitutos septem Electores, Imperatores elegerint, primo loco inter illos vetustiores Electores nominat Pontilicem, seu ejus legatos, secundo Comitem Taurinensem, et Marchionem Montisferrati; quibus in genere addit. Et alii quidam Itali: postea demum illis adjungit omnes principes Germaniae. Hanc suam enumerationem cum profiteatur se veterum historicorum testimoniis probare vel le, proferatque multorum dicta; nec unus quidem ex illis, vel Pontificem, aut Pontificis legatos, vel aliquem Italicum principem imperatorum electioni interfuisse testatur: sed tantum Germanicos principes, omnes uno ore testantur elegisse Imperatorem». Ego vero numquam credidissem, Illyricum tam fuisse mendaciorum amicum, ut etiam diceret, se non potuisse bona conscientia ea reticere, qua; sunt mendacia manifesta. Quid enim hoc aliud significat, nisi non potuisse eum bona conscientia non mentiri? Audi enim veteres historicos inter electores imperatoris modo Romanum Pontificem, modo ejus legatos, modo Italicos principes numerantes. Abbas Urspergensis in Chronico anni 1033: Filium, inquit, suum Henricum, Romani Pontificis, cunctorumque Pontificum, et principum regni electione regem constituit. Continuator Sigeberti in Chronico anni 1126: Mense Augusto, inquit, legati

Apostolicae Sedis, et Archiepiscopi cum E- piscopis et Optimatibus imperii ex condicto convenientes Moguntiae, consi Itant sibi et toti Romano imperio de substituendo rege. Lotharius dux Saxonum, vir sapiens, et industrius, et ecclesiastico juri devotus, praepotens divitiis et victoriis, omnium consensu eligitur. Otho Frisingensis lib. n. de rebus gestis Friderici I. cap. 1: Anno, inquit, ab Urbe condita 1800, ab Incarnatione vero Domini 1132, decedente ab hac luce, vernali tempore, id est, sexta feria. proxima, ut dictum est, post caput jejunii, in civitate Bambergensi piissimo rege Chunrado III. Nonas Martii, id est, tertia feria post Oculi mei, in oppido Franconefurt, de tam immensa Transalpini regni latitudine universum (mirum dictu) principum robur, non sine quibusdam ex Italia baronibus, tamquam in unum corpus coadunari potuit, ubi cum de eligendo -principe primates consultarent (nam id juris Romani imperii apex, videlicet non per sanguinis propaginem descendere sed, per principum electionem reges creare, sibi tamquam ex singulari vendicat praerogativa), tandem ab omnibus Fridericus Suevorum dux Friderici ducis filius, petitur, cunctorumque favore in regem sublimatur. Haec ille. Idem Otho Frisingensis lib. vn. hist. cap. 22: Chunradum, inquit, imperatoris Henrici sororium, praesente Theoduino Episcopo Cardinali, ac S. R. E. Legato, Summi Pontificis, ac totius Romani populi, urbiumque Italiae assensum promittente, nonagesimum tertium ab Augusto regem creant. Haec ille.

Habemus igitur Romanum Pontificem per se, vel per legatos, necnon Italicos principes cum Germanis aliquando electioni infuisse. Postea tamen, ut diximus, paulatim solis Germanis principibus id juris relictum est, ut regem Romanorum eligerent; Romanus autem Pontifex electione confirmata, eumdem ad imperium promoveret: ut Innocentius III apertissime confitetur in epistola ad ducem Thuringiae, unde exstat cap. Venerabilem, de elect.

Postremam decreti illius partem, quae numerum Electorum ad septenarium redigit, post electionem Friderici II, usu recipi coeptam esse constat ex omnibus historicis, qui post illa tempora scripserunt. Credibile vero est, constitutionem istam, quatenus excludebat omnes principes ab (.lectione, septem dumtaxat exceptis, ideo non fuisse initio

admissam, quia odiosa erat, et nec principes facile se patiebantur excludi, nec imperator audebat tot principes sibi infestos reddere: sed tamen occasione schismatum, quae temporibus Friderici 11. in imperio quotidie exoriebantur, tandem aliquando omnium consensu esse receptam.

Chapter 20 of 22