Caput IV
ullis testibus, sanctionem Illam dc septem Electoribus ab Othone III esse factam, cum is in Germaniam ex Urbe rediisset. Qusero igitur ab Illyrico: qui sunt historici, qui scripserunt, Othonem -III in Germania sanctionem illam edidisse? Ego sane, nullum omnino legi, qui aliquid ejusmodi scripserit: quos autem Illyricus supra citavit, nihil juvare causam ejus, supra demonstravi. Deinde proferat si potest Illyricus exemplar istius decreti, quod ab Othone III factum esse dicit, qui in historia illa centuriata ita omnia collegit, ut nihil plane praeteriisse videatur, cur non etiam decretum illud Othonis IIL de septem Electoribus in eam retulit? Cur igitur nobis objicere non veretur, quod aeque sibi ac suis objici posse videt? Ut igitur uno verbo respondeam, ubi decretum illud Gregorianum lateat, si tamen usquam hoc tempore exstat, nescio; quod tamen aliquando factum esse, facile mihi persuadent insignes illi viri, qui in libris suis narrationem hujus facti inserendam censuerunt. Nam etiamsi exstaret, non aliunde certius cognosceretur esse Gregorii, quam ex traditione, et fide historicorum. v
Postremum, idque gravissimum Illyrie argumentum sumitur ab ipsa naturali ratione. « Sed pugnat, inquit, cum omni ratione hoc figmentum. Nam primum electionis jus veteri more statim in ipsa imperatoria dignitate continebatur, cum imperium fuit adhuc heereditarium, ut Carolus, aliusve aliquis cum semel fuit factus imperator, non tantum ipse pro arbitrio imperavit, sed potuit etiam eam dignitatem communicare alteri, cui voluit, ut Carolus communicavit Ludovico filio, is porro Lothario. Potuit igitur idem imperator ex plenitudine sute potestatis etiam aliis illud jus eligendi tradere, aut constitutionem aliquam, decretumque de ea facere, non expectato Papa) mandato qui tunc ejus juratus subditus fuit cum omnibus Romanistis. Sicut Sergius juravit Lothario fidelitatem cum suis Romanis, et plurimi alii Papa). Deinde creato semel imperatore, et translato imperio in aliquam gentem, ut isti gloriantur se transtulisse in Francos et Germanos; non tantum ipse unus homo habuit illamplenitudinem imperatoria) potestatis, sed etiam principes potestatis illius participes fuerunt. Imperium enim non in uno solo homine, sed in toto eorum corpore, et pra)scrtim in ejus principibus consistit i).
Sed Ime omnia, aliaque permulta, qua) Illyricus repetit, et inculcat usque ad nauseam, nihil aliud efficiunt, nisi jus eligendi imperatorem penes Germanos fuisse ab ipsa translatione imperii, quod nos certe minime negamus. Quin potius Innocentius Pontifex, loco supra citato, ex eo probat, potestatem eligendi imperatorem ad Germanos ab Apostolica Sede pervenisse, quod eadem Apostolica Sedes in persona magnifici Caroli imperium a Gra)cis transtulerit in Germanos. At non recte colliges ex eo quod Apostolica Sedes jus eligendi Germanis in Carolo Magno tribuit illo ipso tempore, quo in eos imperium transtulit, non potuisse Gregorium V postea sanctionem aliquam circa electionem imperatoris, ipso pra)sertim imperatore, Germanisque principibus consentientibus, edere.
Nam etsi Pontifex imperium transtulit, et jus eligendi principem dedit; non transtulit tamen neque dedit illam suam, quam iu omnem Ecclesiam ab ipso Christo habet summam atque plenissimam potestatem. Quare sicut potuit Ecclesiae causa id exigente imperium a Graecis ad Germanos transferre; ita quoque transferre posset, si eadem causa nunc occurreret, a Germanis ad aliam nationem. Pari ratione, sicut jus eligendi principem potuit Summus Pontifex Leo ejus nominis IIL Germanis tribuere, ita quoque potuit Gregorius V ad impedienda schismata, bella et seditiones, quae ex multitudine Electorum nascebantur, ad certum numerum principum Electores ejusmodi revocare; praesertim (ut supra dixi) ipso quoque imperatore assentiente, vel etiam petente ac rogante. Omnino enim verisimile est, imperatorem, quod ipse facere non audebat, ut tot principes ab electionis jure excluderet, a Summo Pontifice id postulasse.
Jam vero quod Sergium Papam Lothario fidelitatem jurasse Illyricus scribit, non alio pertinet, quam ad cumulum augendum ejus mendaciorum. Nam neque Ado, neque Rhegino, neque Otho Frisengensis, neque Abbas Urspergensis, neque Marianus Scotus, neque Sigebertus, neque Martinus Polonus, neque Platina, neque Nauclerus, neque alius ullus (quod sciam) hoc dicit. Ac ne ipse quidem Illyricus in vita Sergii, quam scribit Cent.9. cap. 10. coi. 497. et 498. Sed video unde occasionem mentiendi arripuerit Illyricus. Liber Pontificalis in vita Sergii II et Joannes Nauclerus in Chronico generat. 39. tradunt rogatum fuisse Sergium Pontificem, ut permitteret Romanam nobilitatem jurare fidelitatem Ludovico Lotharii filio, quem idem Sergius regem Italiae declaraverat. Pontificem autem nullo pacto concedere voluisse? ut Romani Ludovico jurarent, idque tantum permisisse, ut Lothario imperatori jusjurandum quod petebatur, praestarent. Quoniam igitur Sergius Papa Romanos proceres imperatori Lothario jurare permisit, id Illyricus pro sua mentiendi auctoritate ita interpretatus est, ac si Pontifex ipse imperatori jusjurandum praestitisset.
Ac ut videas, lector, quam sibi ipse constet Illyricus, adseribam hic pauca de isto ipso Sergio ex loco citato historiae centuriat® ejusdem Illyrici, ibi enim Sergium Papam, ut Monarcham Orbis terrae, et Dominum regum, atque imperatorum describit, quem hoc loco subditum juratum imperatoris facit. Sic igitur ille-Centur. 9. cap. 10. coi. 498. « Majestatem sprevit, nam sese passus est ordinari in Pontificem, non expectato imperatoris assensu: quod erat contra privilegia ejus. Deinde noluit committere, utpopulusRoinanus Ludovico filio Lotharii sacramentum praestaret: licet Drogo Metensis, et alii Archicpiscopi, qui ex Galliis cum Ludovico advenerant, acriter ea de re cum ipso contenderent. Inquit enim ad Episcopos, et legatos: si vultis Domino Lothario imperatori magno, hoc sacramentum ut faciant, solummodo consentio et permitto, nam Ludovico ejus filio ut hoc peragatur, nec ego, nec omnis nobilitas consentit. Regna hujus mundi, et gloriam ejus affectavit; penes se enim voluit esse potestatem, reges et imperatores, quos vellet, inaugurandi. Nam Lotharium coronavit, et Ludovicum ejus filium regem Longobardorum designavit, Ludovici filios, de regno digladiantes, ac pacem per legatos cohortatus est, et regni partitionem approbavit, et Siconulpho Beneventano in terram prostrato pedes suos osculandos pr®- buit ». II®c ille; qui si verba sua inspicere non gravetur, per se ipse facile judicabit, utrum ille juratus subditus, atque, ut supra vidimus, juratum mancipium regum jure appelletur, qui imperatores, quos vult, coronat, qui filios imperatoris reges designat, cui duces humi prostrati pedes osculantur, ad cujus nutum populi sacramentum fidelitatis imperatori pr®stant, quo demum repugnante, iidem populi in verba Ludovici regis pr®- sentis, atque armati, jurare non audent. Sed
jam libri totius Illyriciani conclusionem audiamus.
« Hactenus, inquit, Spiritu Domini, nos in omnem veritatem manuducente, et dolos fraudesque AntichristI, ejusque Symmystarum patefaciente, ostendimus veram translationem, aut etiam communicationem Romani imperii in Germanos factam, qua etiam nunc Dei beneficio fruuntur, et simul contra recepta historicorum clericoruraque figmenta probavi, nec translationem imperii, nec jus Electorum, eis Pap® beneficio contigisse, etc. n
Non possum equidem non vehementer mirari, cur Summum Pontificem Antichristumtam confidenter Illyricus nominet. Novimus enim ex Danielec. ii. et Paulo II Thessal. ii. Antichristum nullum Deum curaturum, seque ipsum supra omne quod dicitur Deus, exaltaturum, et rursus ex Illyrico in hoc ipso libro s®pius audivimus, Romanos Pontifices servos et mancipia imperatorum fuisse; ex Centuria vero 8. et 9. c. 10. jam ante didicimus eosdem Pontifices tot diis sese subjicere solitos, quot sunt in coelo sancti, quot in terris imagines, quot sub terram reliqui®. Quis igitur capiat, eum extollere se super omne quod dicitur Deus, et nullum Deum curare, qui non modo deos innumerabiles publice colat, sed etiam adeo sit humilis atque abjectus, ut se mancipium juratum principum terrenorum esse fateatur? Sed quid opus est in hoc mendacio refellendo diutius laborare, cum totus liber ex mendaciis constet? Sic nimirum loqui, sic disputare oportuit discipulum ejus, qui in veritate non stetit.
Sed quid ego de illa incredibili impudentia, vel sacrilega potius impietate dicam, qua tot mendaciorum auctorem Spiritum sanctum facit: « Hactenus, inquit. Spiritu Domini nos in omnem veritatem manuducente, dolos et fraudes Antichristi ostendimus ». IIoc sane deerat ad cumulum mendaciorum, ut disputationem mendaciis undique scatentem, vel potius totam ex mendaciis fraudibusque contextam, Spiritui sancto tribueret, omnemque veritatem appellaret. Estne aliquid ultra, quo progredi audacia atque impietas possint? Si mentiri scelus est apud Christianos, quid erit, religioni sibi ducere non mentiri? Quid ipsa mendacia in Spiritum sanctum auctorem conferre?
Sed ego non jam Illyricum miror confidentissime mentientem, ac religioni sibi ducentem non mentiri, et demum ipsa sua mendacia Spiritui veritatis adseribentem: nam impius cum in profundum venerit peccatorum, contemnit. Illos miror, qui cum viri prudentes et graves videri velint, sibi tamen ab ejusmodi portentis imponi atque illudi tam facile patiuntur. Quae enim major cogitari a'ut fingi potest vel negligentia, vel csecitas, vel etiam stupiditas, quam iis hominibus fidem habere, quorum tanta est levitas et inconstantia, ut perpetuo secum ipsi pugnent; tanta mentiendi libido, ut in exiguis libellis tantos acervos mendaciorum inserant, ut plura mendacia sint pene quam verba?
Sed si eorum desidia non immerito reprehenditur, qui mendacissimos libros facile sibi obtrudi sinunt; intoleranda deinceps non jam desidia, sed improbitas erit, si detecta et confutata mendacia ab oculis suis atque auribus nou repellant. Quamquam ego meliora de Germanis, ut corpore candidis, sic etiam animo sinceris, et veritatis amantibus sperare debeo. Injuriam enim facerem nobilissimae nationi, si eos crederem mendaciis potius, quam explorata veritate delectari.
Unum illud oro, atque obsecro Germanos omnes, ut secum ipsi cogitent, qui sint, unde genus duxerint, quos majores habuerint; quantum denique intersit inter praeclarissimos illos heroes, Carolum Magnum, Ludovicum Pium, S. Henricum, Lotharios, Othones, Chunrados, qui nihil antiquius habebant, quam ut Apostolicam B. Petri sedem certatim honorarent, atque ornarent; et nescio quos Illyricos homines obscuros, seditiosos, ac turbulentos, qui totis viribus laborant, ut eamdem illam Sedem imposturis, ac fraudibus evertant. Neque enim dubito, quin, ista paulo attentius cogitaverint illorum potius, quam istorum similes videri volent: multoque magis eorum pietatem, gravitatem, constantiam sectandam sibi esse statuent, qui Germanicum nomen toto orbe terrarum celeberrimum sua virtute fecerunt,
quam impios istorum furores, temeritatem, et inconstantiam, qui Germaniam universam sectis, seditionibus, ac tumultibus repleverunt. Illud certe historicorum omnium litteris, ac vocibus testatum extra controversiam est, numquam magis potentia atque opibus floruisse Germaniam, quam cum illi imperarent, qui Sedem Aposto.icam in primis venerabantur.
Ad finem libri sui de translatione imperii adjecit Illyricus longissimam appendicem, in quam primo loco retulit integrum cap. 3. lib. iii. de Concordantia Catholica Nicolai Cusani. Secundo integram epistolam Innocentii III quse incipit, Venerabilem, et habetur inter epist. decretales tit. de Electione. Tertio epistolam Friderici I imperatoris ex Radevico lib. iii. cap. 10 quam etiam supra posuerat in prolegomenis. Quarto historiam quamdam de rebus gestis Paschalis Papse, et Henrici imperatoris, ex Dodechini Abbatis appendice ad Marianum Scotum. Quinto Ludovici IV imperatoris Apologiam. Ex quibus omnibus nihil est quod responsionem desideret, proeter Apologiam Ludovici IV, nam de testimonio Cusani diximus supra cap. 13. et lo. epistola Innocentii causse nostrse maxime favet. De epistola Friderici disseruimus cap. 3. Historia Paschalis et Henrici ad rem praesentem nihil facit. Non enim inter eos quaestio erat de imperii translatione, sed de investituris Episcoporum, et praeterea imperfecta historia est, quam ex Dodcchino refert Illyricus. Perfecta ex Abbate Urspergensi petenda est; ex qua quisque perspicere poterit, contentionem illam longe alium exitum habuisse, quam optasset Illyricus. Coactus enim fuit imperator, terroribus plagisque immissis divinitus, Ecclesiae collum subjicere, atque investituras Episcoporum, pro quibus retinendis tamdiu laboraverat, vel invitus dimittere. Sola igitur restat Ludoviqj IV Apologia; quae quoniam ab Alberto Pighio egregie refutata est, ne actum agere videat, ad ipsius Alberti responsionem lectorem censui remittendum.
Chapter 22 of 22