Caput I. Electores ante Gregorii X Pontificis, et Fri- (lerici II imperatoris tempora designatos
Postrema restat qu restio de septem Electoribus, quam Illyricus fusissime persequitur a pagina 89. usque ad 138. et quoniam tres auctorum sententias de hac ipsa quaestione fuisse video, quarum una Gregorio V Romano Pontifici, altera Gregorio X item Romano Pontifici, postrema Othoni III imperatori institutionem hanc Septemvirorum principum adscribit, ut primam sententiam, quae verissima est, corroboremus, duas posteriores confutare pro viribus aggrediemur.'
Principio igitur Joannes Aventinus primus est (quod sciam), qui communi, et multorum auctorum sententiis tuto itinere prietermisso, novam quamdam semitam aperuit. Is enim lib. v. Annalium Boiorum pag 310. de septeni Electoribus loquens: Ego, inquit, illos demum post fata Friderici II institutos, et a Gregorio X confirmatos esse compertum habeo.
Aventinum secutus est Onuphrius Panuinus in lib. de Comitiis imperatoriis. Tametsi enim ignorare se dicit, quando, et a quo septem Electorum institutio manavit, affirmat tamen, se certo competisse, incidisse eam in illud tempus, quod inter mortem Friderici 11, et creationem Rodulphi imperatoris intercessit. Illud etiam addit probabile videri, illam institutionem Gregorii X, auctoritate in cecumcnico concilio
Lugdunensi factam esse. Quae sententia praesenti causae nostrae nihil officit (quid enim nostra interest V. ne, an X. Gregorius is Pontifex fuerit, qui Electores instituit, modo Pontifex aliquis instituerit)? Verum tamen falsa est, atque adeo perspicue falsa, ut Aventini et Onuphrii temeritas nulla ratione excusari queat. Siquidem Aventinus (ut paulo ante audivimus) compertum sibi esse dicit, post fata Friderici II Septemviros institutos; Onuphrius autem in lib. de Comitiis imperatoriis, haec verba scribere ausus est. Itaque cum nullus nec Germanus, nec Italus, nec cujusvis g ntis auctor, qui tamen ante Friderici obitum vixerit, vel verbum quidem de hac re faciat, profecto necesse est, ut longo tempore post Othonis tempus hoc institutum fuerit.
Videamus igitur, an reperire possimus auctorem, qui ante obitum Friderici II vixerit, et Electorum imperii meminerit. Martinus Polonus poenitentiarius fuit Innocentii Papaj IV, ut Onuphrius testatur in additione ad Platinam, ubi fabulam Joannis VIII faiminae refellit. Vixit igitur idem Martinus, Onuphrio teste, ante obitum Friderici II. Nam cum Innocentius Papa ante Frideiicum obierit, ut idem Martinus scribit in vita ejusdem Innocentii, non potuit certe Martinus Innocentii poenitentiarius esse, nisi ante obitum Friderici vixerit. Neque multum refert quod Onuphrius Fridericum annis quatuor ante Innocentium obiisse scripsit. Nam ne sic quidem potuit Martinus poenitentiarium apud Innocentium agere nisi multos annos aetatis exegerit ante obhum Friderici, nisi poenitentiarius, infantulus, atque adeo quadriennis fuerit. Hic igitur Martinus in vita Othonis III ita scribit: Et licet isti tres Othones per successionem generis regnaverint, tamen postea fuit institutum, ut per officiales imperii, imperator eligeretur, qui sunt septem; videlicet primo tres Cancellarii isti, Maguntinensis Germaniae, Trevirensis Galliae, Coloniensis Italiae: Marchio Brandeburgensis Camerarius est; Palatinus Dapifer; Dux Saxoniae ensem portat; Rex Bohemus pincernam agit. Unde versus:
Magunlinensis. Trevirensis. Coloniensis,
Quilibet imperii fit Cancellarius horum:
Et Palatinus Dapifer; Dux portitor ensis:
Marchio praepositus Camerae; pincerna Bohemus.
Hi statuunt Dominum cunctis per saecula summum.
Habemus igitur auctorem unum, qui di- • sertis verbis Electorum me uinit, cum tamen ante obitum Friderici vixerit. Sed accedat etiam secundus testis. Sanctus Thom. Aquinas non modo ante obitum Friderici II vixit, sed etiam obiit ante Lugdunense Concilium, in quo vult Onuphrius septem Electores imperii a Gregorio X institutos. Nam Fridcricus II obiit (Onuphrio teste) anno Domini 1230. Sanctus autem Thomas in coelum ex hac vita migravit anno Domini 1274. cum ad concilium Lugdunense proficiscere- -tur, et annum vitee ageret quinquagesimum, ut S. Antoninus scribit, 3. par. Summae historialis tit. 23. cap. 7. §. 11. ex quo sequitur, ut S. Thomas annum egerit sextum et vigesimum, quo tempore Fridericus II moriebatur. Haec autem sunt verba S. Thomse, lib. m. de regimine principum, cap. 19. Otho, inquit, imperium tenuit usque ad tertiam generationem, quorum quilibet vocatus est Otho; et ex tunc (ut historiae tradunt) per Gregorium Y genere similiter Teutonicum provisa est electio, ut videlicet per septem principes Alemaniaj fiat, quae usque ad ista tempora perseverat, quod est spatium ducentorum septuaginta annorum, vel circa, et tantum durabit, quantum Romana Ecclesia, quae supremum gradum in principatu tenet, Christi fidelibus expediens judicaverit. Haec S. Thomas. Quod si quis objiciat, hunc librum non videri S. Thomse, cum in eodem lib. m. cap. 20. mentionem faciat Adolphi, et Alberti imperatorum, qui post ejus obitum imperare coeperunt: respondebimus, aut ab aliquo alio insertam fuisse in opere P. Thomae illam narrationem de imperio Adolphi, et Alberti: vel certe si liber S. Thomae non sit, auctorem tamen libri tam
esse antiquum, ut ante obitum Friderici II vivere potuerit, ut ex annorum supputatione colligitur.
Prodeat vero et tertius testis, B. Augustin. Triumphus (ut ex Epitaphio constat, quod exstat incisum in sepulcro ejus Neapoli, in Ecclesia Eremitarum augustinianorum) obiit anno Domini 1328. cum vixisset annos octoginta quinque, quocirca necesse est eum anno Domini 1230. quo Fridericus II obiit, fuisse annorum septem; et anno 1274. quo Lugdunense qonsilium a Gregorio X. coactum est, annorum fuisse unius et triginta, proinde vixisse non modo ante concilium Lugdunense, et Gregorii X Pontificatum, sed etiam antequam Fridericus II moreretur. Hic igitur auctor in Summa de potestate Ecclesise q. 33. art. 2. ita loquitur: Gregorius Y tempore Othonis imperatoris, convocatis et requisitis principibus Alemanise, septem Electores instituit, officiales ipsius curiae imperialis: quatuor laicos, ut regem Bobemice, ducem Saxoniaj, comitem Palatinum, et Marchionem Brandeburgensem: et tres clericos, Arcliiepiscopum Maguntinensem, Trevirensem et Coloniensem. Jam vero si tres isti testes Onuphrio atque Aventino minime satisfaciunt, accedat etiam quartus, Hernicus Cardinalis Hostiensis, qui, teste Trithemio in lib. de scriptoribus, anno 1240. florebat, nimirum anno decimo ante obitum Friderici, et trigesimo quarto ante concilium Lugdunense a Gregorio X celebratum. Is enim explicans Decretalem Innocentii, quse incipit: Venerabilem, septem numerat ac nominat principes, ad quos Electio imperatoris antiquo jure pertineat. Accedat etiam quintus testis, quem Illyricus antagonista noster producit, exstat enim (ut ipse ait) Chronicum manu scriptum, ex quo plurima Albertus Krantzius ad verbum descripsit. Est autem Chronici illius auctor Friderici II aequalis, et ante obitum ejus sine dubitatione vixit, cum ipse testetur coeptum a se scribi Chronicum illud anno Domini 1240. id est, decennio ante mortem Friderici. In eo igitur Chronico sic auctor loquitur: Papa Gregorius (IX.) insolentias imperatoris contra Ecclesiam metuens, principes super electione alterius sollicitavit, sed nihil profecit, quia quidam principum ei rescripserunt, non esse sui juris imperatorem substituere, sed tantum electum a principibus coronare; electio enim ad illos dignoscitur pertinere. Ex practaxa-
tione principum, et consensu, eligunt imperatorem, Trevirensis, Moguntinus et Coloniensis. Palatinus eligit, quia Dapifer est; dux Saxoniae, quia Marscalcus; et Margravius de Brandeburga, quia camerarius; rex Bohemiae, quia pincerna est, non eligit, quia Teutonicus non est. Haec ille.
Neque mirari debet quisquam, quod hic auctor regem Bohemiae a numero Electorum excluserit, cum is tamen septimus elector numerari soleat; nam revera Bohemiae xex non eligit cum caeteris; sed solum quando sex electores inter se ita dividuntur, ut tres uni, et tres alteri suffragentur, tum ille jus habet ex duobus electis alterutrum nominandi. Sic enim loquitur Hostiensis in cap. Venerabilem, de elect.: Septimus est dux Bohemiae, qui modo est rex; sed iste secundum quosdam non est necessarius, nisi quando alii discordarent. Idem cum Hostiense docent glossa in cap. Ad Apostolicae, de sent. et re judic. lib. vi. Albericus in 1. Bene a Zezone, C. de quadrien. praescript. Baldus in Margarita, verbo, Annus; Card. Florentinus in cap. Venerabilem, de elect. §. 1. n. (i. et alii.
Cum igitur tempore Gregorii IX electio imperatoris ad Septemviros pertineret, ut is auctor disertis verbis testatur, qui tum vivebat; quis Aventini, atque Onuphrii temeritatem excusare poterit, qui tam confidenter scribunt, sibi compertum esse, Electores imperii non ante Gregorii X tempora, et Friderici obitum institutos?
His addo tres alios testes, quos etsi non constat vixisse ante obitum Friderici, constat tamen aut tum vixisse, aut certe non diu postea, ut nullo modo ignorare potuerint, quid egerit Gregorius X cujus temporibus ipsi vixerunt. Hi sunt, Lupoldus Bambergensis, AI varus Pelagius, et Joannes Villanus, qui omnes florebant sedente in Apostolica Sede Joanne XXII, id est, anno secundo et quadragesimo post Lugdunense concilium a Gregorio X celebratum. Ac Lupoldus quidem in lib. de juribus imperii c. 2. sic ait: Tempore Othonis III, qui filiis caruit, fuit institutum, ut per certos principes Germanice, scilicet per Officiatos imperii, seu Curia? imperialis, eligeretur imperator. Haec ille, qui etiam paulo post septem illos principes enumerat, atque eosdem versiculos adseribit, quos supra ex Martino Polono retulimus. Alvarus Pelagius lib. i. de planctu Ecclesiae art. 41. de iisdem septem Ele¬
ctoribus loquens: Ista, inquit, electio incepit anno Domini 1603. et perseverabit, quantum Ecclesia Romano permiserit, cujus est regna transferre. Joannes Villanus lib. iv. historia? Florentina? cap. 2. Italicis verbis tradit post obitum Othonis 111 constitutum fuisse, idque Summi Pontificis auctoritate, ut deinceps a septem imperii principibus imperator diceretur, quos etiam ibidem enumerat, eorumque ofticia circa obsequium imperatoris describit. Accedat postremo testimonium ipsorum Electorum, quorum publica? littera? scriptae anno 1279 Roma? exstant authentica?. (IIoc testimonium habes inferius cap. 3. integre adseriptum.) In iis enim litteris fatentur ipsi, jam olim a Sede Apostolica Electores imperii in Germania constitutos. Non est autem credibile, per eam vocem (olim) eos intelligere voluisse tempora Gregorii X aut Concilii Lugdunensis, cum epistola scripta sit tantum quatuor annis post obitum Gregorii, quinque vero post concilium Lugdunense. Neque illud hoc loco praetereundum videtur, eos principes qui epistolam jam dictam scripserunt, aut omnes, aut certe eorum 'aliquos vixisse ante obitum Friderici II cum inter Friderici obitum, et tempus epistolae anni tantum 29. intercesserint, itaque undique Onuphrii, atque Aventini judicium non modo falsitatis manifestae, verum etiam intoleranda? temeritatis arguitur.
Chapter 19 of 22