Caput III. Electores imperii non ab Oihone III imperatore, sed a Gregorio V Pontifice Maximo institutos ostendit
Sed jam Aventino, atque Onuphrio dimissis, ad Illyricum veniamus. Institutos igitur septem Electores antiquis temporibus non negat Illyricus; id unum negat, eam constitutionem Summi Pontificis auctoritate factam esse, remquetotam imperatori adscribit. Nos contra summam rei Pontifici Maximo tribuimus, etsi consensum quoque imperatoris adhibitum non negamus. Quia vero quaestio historica est, atque a testium idoneorum fide et multitudine pendet, proferamus nos primum testes nostros, cleinde quid Illyricus adferat videamus.
Primus igitur testis sit Innocentius III, quem Illyricus pag. 120. testem esse dicit omni exceptione majorem. Is enim disertis verbis testatur, a Sede Apostolica ad certos Germaniae principes potestatem eligendi regis Romanorum pervenisse: « Verum (inquit in epist. ad ducem Thuringiae, unde exstat cap. Venerabilem, de elect.) illis principibus jus et potestatem eligendi regem, in imperatorem postmodum promovendum, recognoscimus ut debemus, ad quos de jure, et antiqua consuetudine noscitur pertinere: praesertim cum ad eos jus et potestas hujusmodi ab Apostolica Sede pervenerit, quae Romanum imperium in persona magnifici Caroli a Graecis transtulit in Germanos». Haec ille; qui etsi non meminit Gregorii V, tamen id affirmat quod potissimum hoc loco probare contendimus. Innocentium sequuntur ex Italicis, et Gallicis scriptoribus Henricus Hostiensis, S. Thomas Aquinas, B. Augustinus Triumphus* Alvarus Pelagius, et Joannes Villanus, supra citati: necnon Philippus Bergomensis lib. xu. supplem. Ghronicor. Blondus Flavius lib. m. Decadis 2. Baptista Platina in vita Gregorii V. Raphael Volaterranus lib. xxii. Anthropologiae: Polydorus Virgilius lib. iv. de Inventoribus
rerum, cap. 7. alias 10. Item Joannes Andreas in cap. Ad Apostolicae, de sent. et re judic. lib. vi. et in cap. Venerabilem, de elect. Card. Florent, in idem cap. Venerabilem, §. i. coi. 3. in vi. quiest. num. 7. Albericus in 1. Bene a Zenone, num. 3. de de quadrien. praescript. Baldus in sua Margarita, verbo, Annus. S. Antoninus par. 3. tit. 22. cap. 5. §. 13. Andreas Alciatus (quem virum doctissimum, atque historiarum peritissimum vocat Illyricus pag. 37.) in Commentario legis, Bona civitatis, ff. de verbor. signis. et in lib. de singulari certamine c. 32. Multi praeterea cum jureconsulti, tum historici, quos longum esset recensere.
Ex Germanis habemus in primis Jordanum quemdam, quem ipse Illyricus citat pag. 90. cujus haec sunt verba in lib. de Translat. imperii: « Factum est, quod Sereniss. Carolus Magnus imperator de consensu, et mandato Romani Pontificis ordinationem sibi divinitus inspiratam instituit, et praecepit ut imperium Romanorum apud electionem canonicam Principum Germanorum in perpetuum remaneret ». Ilaec ille. Certe autem si Carolus imperator jussu Romani Pontificis electores imperatoris instituit, ejus institutionis auctor primus, ac praecipuus Summus Pontifex fuit. Siquidem in re quavis, major est auctoritas ejus qui jubet, quam ejus qui alterius jussum exequitur.
Neque hoc Joi’dant testimonium pugnat cum eo, quod alii fere omnes scribunt, tempore Othonis III, qui ducentis annis Carolo Magno posterior fuit, eam sanctionem editam. Nam Carolus Magnus instituit quidem, ut electio penes principes esset; sed neque dignitatem electorum ad certos principes restrinxit, neque voluit ut electio locum haberet, nisi deficiente successione legitima filiorum. Constat enim, ut supra diximus, imperium haereditarium fuisse Caroli Magni filiis et nepotibus; temporibus autem tertii Othonis, Gregorius V Pontifex, haereditaria successione exclusa, solam electionem certorum principum in imperio locum habere voluit.
Jacobus Wymphelingius, auctor item Germanus, in Epitome rerum Germanicarum cap. 20. sic ait: Gregorius cognita imperii imbecillitate, varietateque fortunae, utque is, qui caeteris virtute praestaret, praeesset etiam dignitate, sanctionem tulit, haud ab¬
nuente Othone, de imperatore deligendo, anno Christi 1002. quam usque ad nostra tempora servatam videmus, videlicet solis Germanis licere principem eligere, qui Caesar, et Romanorum rex appellatus, tum demum imperator et augustus haberetur, si eum Romanus Pontifex inunxisset.
Albertus Krantzius et ipse Germanus lib. iv. Saxoniae cap. 23: Gregorius, inquit, ad undecimum, quo abfuerat, mensem restitutus, acerrimam de accepta a Romanis injuria ultionem sumpsit. Paulo enim postea quam redierat, eam fecit de imperatoris electione sanctionem, quam hucusque per annos jam quingentos servatam videmus, solis licere Germanis, qui inde Electores sunt dicti, principem deligere, qui Caesar tunc, et Romanorum rex dictus, si a Romano Pontifice coronabitur, imperator augustus appelletur.
Joannes Nauclerus natione Germanus, in ii. volumine Chronographiae, generat. 34. ita scribit: Salvari potest, quod ex monumentis Aquilegensis Ecclesiae traditum invenitur, sanctionem de imperatore a Germanis deligendo, Silvestri temporibus factam esse. Nam etsi Gregorius sanctionem instituerit, ille tamen Silvester electionem primam juxta sanctionem factam approbavit. Et infra: Anno salutis secundo supra millesimum, Othone III, mortuo, Germani Electores concesso juri per sanctionem Gregorii V et Othonis III, primum innitentes, Henricum ducem Bavarke, comitem Bambergensem, Claudium postea dictum, Caesarem declarant. Haec ille.
His adde Joannem Carionem lib. m. Chronici, et Joannem Guspinianumin vita Othonis III. et ipsum Illyricum cum collegis suis Magdeburgensibus Centuriatoribus: omnes enim isti disertis verbis docent, aut Gregorium Pontificem, aut certe Othonem, ope et auctoritate Gregorii sanctionem illam de Electoribus edidisse. Ac ut Illyricus intelligat quanti faciamus gravissimam ejus, collegarumque ipsius auctoritatem, testimonium jam antea in 1. cap. adseriptum, hoc etiam loco in ejus gratiam iterum adseribemus. Sic igitur habet centur. 10. cap. 10. coi. 346. « Gregorius suam patriam insigni aliqua dignitate ornaturus, sanxit, ut penes solos Germanos jus esset eligendi regem, qui post diadema a Romano Pontifice acceptum, imperator et augustus appellaretur ». Haec ille.
Accedant postremo duo gravissima testi-
monia, unum concilii generalis, alterum ipsorum imperii Electorum. Exstat enim in Clementina, Romani principes, de Jurejur., decretum concilii Viennensis ge.eralis, in quo haec habentur verba: « Ecclesia Romana a Graecis imperium transtulit in Germanos, et ab eadem ad certos eorum principes jus et potestas eligendi regem, in imperatorem postmodum promovendum, pervenit ». Exstat item Electorum imperii publicum instrumentum ad Nicolaum III. Pontificem missum, quod, ad majorem rei fidem, totum hoc loco subjiciemus, descriptum ex autographo, quod Romae in arce Sancti Angeli conservatur.
« Nos principes imperii universis praesentem paginam inspecturis. Complectens ab olim sibi Romana Mater Ecclesia quadam quasi germana charitate Germaniam, illam eo terreno dignitatis nomine decoravit, quod est super omne nomen, temporaliter tantum praesidentium super terram, plantans in ea principes tamquam arbores praeelectas, et rigans illas gratia singulari, illud eis dedit incrementum mirandae potentiae, ut ipsius Ecclesiae auctoritate suffulti, velut germen electum per ipsorum electionem, illum, qui fraena Romani teneret imperii, germinarent. Hic est illud luminare minus in firmamento militantis Ecclesiae, per luminare majus, Christi.Vicarium, illustratum. Hic est, qui materialem gladium ad ipsius nutum excutit et convertit, ut ejus praesidio pastorum Pastor adjutus, oves sibi creditas spirituali gladio protegendo communiat, temporali rcfraenet, et corrigat, ad vindictam malefactorum, laudem vero credentium et bonorum. Ut igitur omnis materia dissensionis et scandali, seu etiam rancoris occasio inter ipsam Ecclesiam et imperium auferatur, et ii duo gladii in domo Domini constituit, debito foedere copulati, se ipsos exerceant, in utilem reformationem regiminis universi, et nos in actu voluntatis et operis inveniamur filii devotionis et pacis, qui tam Ecclesiam, quam imperium confovere tenemur: Quicquid per Dominum nostrum R. Dei gratia Romanorum regem semper augustum sanctissimo Patri et Domino nostro D. Nicolao Papae III ejusque successoribus, et ipsi Romanae Ecclesiae recognitum, confirmatum, ratificatum, innovatum, de novo donatum, declaratum,
sive concessum, juratum et actum seu factum est per privilegia, vel quaecumque alia scripta quorumcumque tenorum super recognitionibus, ratificationibus, approbationibus, innovationibus, confirmationibus, donationibus, concessionibus, et factis, seu gestis tam aliorum imperatorum, et regum Romanorum praedecessorum regis ejusdem, quam ipsius regis, et specialiter super fidelitate obedientia, honorificentia, et reverentia per Romanos imperatores et reges Romanis Pontificibus, et ipsi Ecclesiae impendendis, ac possessionibus, honoribus, et juribus ejusdem Ecclesiae. Et nominatim super tota terra quae est a Radicofano, usque Ceperanum, Marchia Anconitana, Ducatu Spoletano, terra Comitissae Matildis, civitate Ravennae et Emilia, Bobio, Cesena, Foropopuli, Forlivio, Faventia, Imola, Bononia, Ferraria, Comaclo, Adriams, atque Gabello, Arimino, Urbino, Monteferetri, Territorio Balnen., Comitatu Brettenorii, Exarchatu Ravennae, Pentapoli, Massa trabaria cum adjacentibus terris, et omnibus aliis ad praedictam Ecclesiam pertinentibus, cum omnibus finibus, territoriis, atque insulis in terra marique ad provincias, civitates, territoria, et loca praedicta quoquomodo spectantibus, necnon super civitate Romana, et regno Siciliae, cum omnibus ad ipsam spectantibus tam citra Farum, quam ultra, Corisca quoque, atque Sardinia, et caeteris terris, ac juribus ad ipsam Ecclesiam pertinentibus: Nos nostri nomine principatus in omnibus et per omnia approbamus, et ratificamus, ac iisdem omnibus, et singulis, et quibuscumque aliis super eisdem per eumdem regem quoquomodo factis, et in posterum faciendis, voluntatem nostram, assensum, atque consensum unanimiter et concorditer exhibemus. Et promittimus, quod contra praemissa, vel aliquod praemissorum, nullo unquam tempore veniemus; sed ea omnia et singula pro posse nostro procurabimus inviolabiliter observari, et ut haec nostra voluntas, approbatio, ratificatio, assensus, consensus, atque promissio a nobis eisdem Romanis Pontificibus, et Ecclesiae in perpetuum observentur, hoc praesens scriptum inde fieri fecimus, nostrorumque sigillorum munimine roboratum. Actum et datum Anno Domini MCCLXXIX. Indictione VII. regnante Domino nostro praedicto D. R. Romanorum rege glorioso regni ejus anno sexto.
Hos igitur nos testes habemus, Pontifices,
concilia, principes, theologos, jureconsultos, historicos, eosque veteres, et recentiores; Germanicos et Italicos.
Objectiones Illyrici dissolvit, ac mendaciaplu-
rima auctoris ejusdem detegit, et redarguit.
Nunc vero quid pro se adferat Illyricus videamus; sic igitur praefatur pag. 89. « Restat ut dicatur de Electoribus, ef jure e^ctionis novi imperatoris, decedente priore. Nam hic quoque, ut ubique alibi, Pontificiorum parasitorum mendacia grassantur. Dicunt enim, quod imperante Othone III, Gregorius Y. Germanus, male a Romanis tractatus, suaque sede pulsus decretum tulerit, quod septem Germani principes, loco Romani populi, senatusque imperatorem in perpetuam posteritatem eligere deberent. Quod eorum figmentum mox evidenter, Deo dante, redarguemus ». Haec est Illyrici praefatio: quae si vera sit, necesse jam erit, ut idem Illyricus fateatur, non modo paucos quosdam scriptores Italicos, sed etiam multos Germanos, et ipsos Electores, atque adeo Illyricum, et collegas ejus fingere, ac mentiri, ut Romani Pontificis gratiam aucupentur. Sed videamus quam evidenter Pontificiorum parasitarum (ut ipse vocat) figmentum redarguat.
Primo loco testem producit Jordanum, qui in lib. de translatione imperii scribit a Carolo Magno Electores institutos. At idem Jordanus addif^ id fecisse Carolum de consensu et mandato Romani Pontificis, ut supra ex verbis ejus ostendimus. Neque nos terret Illyrici annotatio illa: « Supposititium plane videtur esse illud verbum, demandato Papae; nam tunc Papae fuerunt subditi jurati principum Romanorum, atque adeo Caroli ipsius; non autem eorum domini, qui aliud eis mandare possent, aut auderent ». Haec, inquam, annotatio nos neque terret, neque movet. Siquidem Pontifices Romanos imperatorum subditos juratos aliquando fuisse dixit aliquoties jam Illyricus, sed numquam probavit. Nos vero contra demonstravimus ex Chronico Mariani Scoti, Ludovicum imperatorem, Caroli Magni filium, jubente Papa Gregorio (sic enim loquitur Marianus) conjugem recepisse: et ex Aimoino lib. v. de rebus Gallorum cap. 24. mandato Adriani Papse recessisse Carolum Calvum ab infestatione Ludovici junioris, imperato¬
ris Romanorum: denique (ut omittam alia innumerabilia exempla supra citata) ex Radevico canonico Frisingensi lib. ii. de rebus gestis Frederici I. cap. 70. Fridericum impeperatorem Pontificis pedes osculatum, eique ex equo descendenti strepam tenuisse.
Secundo loco producit testem Nauclerum: « Porro Nauclerus, inquit, generatione 34. ordinationem Electorum tribuit Othoni III, hisce verbis: Hoc in tempore Electores imperii instituti leguntur: de quo aliqui scribunt, quod Otho III, cum haeredes ex se descendentes non haberet, constituit ex consilio principum Germaniae, ut imperatore mortuo, in oppido Francofurt perpetuo fieret electio, Electoresque constituit tres Archiepiscopos etc. ». At Illyricus non satis germana fide sequentia verba praetermisit, quae ita habent: itaque aiunt Gregorium V, cognita imperii imbecillitate, varietateque fortunae; utque is, qui caeteris virtute praestaret, praeesset etiam dignitate; sanctionem tulisse de imperatore deligendo etc. Vide etiam quae supra civitamus ex Nauclero, et plane perspicies quam bona fide auctores citet Illyricus.
Tertium testem esse vult, nescio quam additionem ad epistolas decretales: « Quin, inquit, et decretalium exemplaria quaedam recens Lugduni impressa, habent additionem super cap. Venerabilem, quae constitutionem septem Electorum Othoni III, tribuit, cui sane aliqua fides a Papistis tribuenda est ». Ista vero additio nihil omnino nos movet, tum quod sit Caroli Molinaei, hominis haeretici, et qui Romanum Pontificem non minus quam Illyricus oderat; tum quod sit glossa destruens textum, cum in ipso cap. Venerabilem, apertissimis verbis legatur, potestatem eligendi regem Romanorum, ad Principes Germaniae ab Apostolica Sede pervenisse.
Quartum testem producit Theodoricum, a Niem: «Eodem modo, inquit, et Theodoricus Niemus, qui primum fuit multorum Paparum secrelarius, postea Episcopus Verdensis, eidem Othoni Caesari, et principibus imperii constitutionem septem electorum adseribit ». Hic vero non solum fidem, sed etiam prudentiam in Illyrico desiderare cogor: Siquidem Theodoricus a Niem in suo nemore, ut ipse etiam Illyricus post quatuor pagellas prolixe citat, nihil ejusmodi scribit, quin etiam (quod attinet ad Othonem 111.) clarissimis verbis Illyrici mendacium coarguit.
Ait enim Electores primum institutos post obitum Henrici sancti, qui Othoni III successerat in imperio. Quo pacto autem Othoni III, tribuere potuit Niemus, id quod ipse scribit factum post obitum successoris ejus?
Quinto loco Atbertum Krantzium testem profert: Quod, inquit, et Albertus Krantzius in sua Metropoli facit disertis verbis, sicut ei in aliis suis historiis.
Nunc plane, Illyrice, sapere coepisti, qui diserta illa verba Krantzii non adscripsisti. Sed adscribemus nos, ut candorem pectoris tui omnes agnoscant. Sic igitur Krantzius lib. iii. Metropolis cap. 40. « Ita periit sine prole (Otho III) praevaluitque electio, quam idem imperator cum Gregorio Y. propinquo suo fecisset, quseque durat in hodiernum, ut non legitima successione quseratur imperator (quomodo a memoria Magni Caroli videbatur iuolitum) sed electione septem primitivorum principum assumatur ». Haec sunt illa diserta verba Krantzii, ubi vides Gregorium pontificem nominari, cum de constitutione Electorum agitur. Sed magis adhuc diserta sunt verba ejusdem Krantzii in lib. iv. Saxonis; cap. 23. a nobis supra citata. In iis enim verbis illud ipsum legitur, quod Illyricus inpraefatione hujus disputationis parasitarum Pontificiorum mendacium, et figmentum appellavit.
Sexto loco Nicolaum Cusanum testem producit, cujus integrum caput 4. libri iii. de Concordantia Catholica suo libello inseruit. Sed is auctor ab Illyrico multum dissentit. Etsi enim docet non a solo Pontifice electores imperii institutos, sed a communi consensu imperii universi; docet tamen Summi Pontificis consensum, ad eam institutionem legitime faciendam primo loco necessario requisitam: non secus atque in concilio universali auctoritas, et consensus praesidis requiratur: « Concurrebat, inquit, ad hoc consensus ipsius Gregorii V, tamquam unius Pontificis Romani, qui juxta gradum suum in consentiendo in communem Imperatorem interesse habet, recte, sicut in conciliis universalibus concurrit in primo gradu auctoritas ipsius per consensum cum aliis omnibus ipsum concilium celebrantibus; vigor nihilominus definitionis non ah ipso primo omnium Pontifice, sed ex communi omnium, et ipsius, et aliorum consensu dependet». Et infra: « ita quod puto in veritate consensum Romani Pontificis a principio intervenisse, dum isti Electores constituerentur. Unde
ipsi communi fungentes legatione omnium, qui Imperio subsunt, etiam totius sacerdotii, et Romani Pontificis, eligunt ». Htec ille. Nihil igitur aliud Cusanus docet, nisi Summum Pontificem non per se solum, sed adhibito etiam aliorum consilio, et consensu, eam sanctionem edidisse.
Verumtamen in eo ab isto auctore dissentire cogimur, quod ipse auctoritatem praecipuam ejus institutionis ad consensum omnium eorum referat, qui ad imperium pertinent. Quod quidem nullo teste probat, nec probare potest. Nullus enim historicus refert talem aliquem popularem conventum, qualem Cusanus fingit, ad instituendos imperii Electores celebratum esse. Neque mirum videri debet, si Cusanus, vir alioqui doctissimus et diligentissimus, in ejusmodi rebus, qua; ab historiarum cognitione pendent, hallucinatus sit, siquidem ipsius aetate adeo magna erat ubique penuria veterum historicorum, ut ipse capite superiore ejusdem libri aliquoties referat, se apud nullum veterem auctorem legisse, imperium Romanum translatum fuisse a Graecis ad Carolum Magnum; et inde etiam colligat, neque Carolum Magnum, neque caeteros principes successores ejus, usque ad Magnum Othonem, vere ac proprie fuisse imperatores Romanorum. At hos manifestos esse errores, atque ex librorum inopia natos, ne Illyricus quidem negabit.
Accedit postremo, libros illos de Concordantia Catholica scriptos esse a Nicolao Gusano adhuc juvene, et in gratiam concilii Basileensis, atque eorum, qui tum nihil aliud magis optabant, quam aliquid dici, vel scribi, quo Romani Pontificis auctoritas minueretur; ex quo etiam fonte manaverunt illa verba: Yigor nihilominus definitionis, non ab ipso primo omnium Pontifice etc.
Itaque idem ipse postea maturior, multis de rebus aliter sensit et scripsit. Nam cum in secundo lib. de Concordantia Catholica passim evehat in sublime dbncilii Basileensis auctoritatem, postea tamen in epistola prima quae est ad Rodericum, ejusdem concilii acta his verbis reprehendit: Visi sunt, inquit, illi obcaecatissimi viri in spiritu furoris fuisse, quando supra sacrum principem Ecclesiae nescio qualem judiciariam sibi vindicabant potestatem, et horridum nefas attentarunt, in sacrum principem suum saevientes, seipsos ab eodem, et universa per orbem Catholioa Ecclesia perniciosissime secantes. Hsec ille; qui sine ulla dubitatione (si occasio se obtulisset) de hac etiam quaestione nostra longe aliter postea scripsisset. Atque haec paulo fusius de Cusano disserere placuit, ob ejus viri eruditionem. Nam alioqui facile potuissem unum auctorem, eumque recentissimum, contemnere; cum tot haberem veteres theologos, jureconsultos, historicos, ipsum denique Summum Pontificem, ac principes Electores, quos uni illi objicerem.
Pergit deinde Illyricus, atque ait: « Murtinus Polonus Paparum familiaris, disseretis de constitutione Electorum, non tribuit eam Papae, facturus procul dubio si vere potuisset; sic et Antoninus, Episcopus Florentinius; sic et Leopoldus de Bamberga, saipe dicens de constitutione septem Electorum, nusquam tamen id Papis, aut Romanae Ecclesiae adscribit, cujus alioqui studiosissimus fuit». Recte facit Illyricus ut ad testes mutos provocet. Nam, ut est solertis ingenii, facile praevidebat fore, ut loquentes testes ex ipsis ipsorum testimoniis nullo negotio refellerentur. At quid, quaeso, valent tres muti testes, adversus tam multos loquentes, fideque dignissimos, quos nos protulimus? Sane in quovis tribunali multo plus ponderis habent duo tresve homines, qui affirment, quam viginti qui neque asserant, neque negent. Quanto igitur magis pluris faciendi sunt viginti, et eo amplius, qui disertis verbis testantur, electores a Pontifice constitutos • quam tres, qui id neque negant, neque affirmant, sed ut rem notam, et pervulgatam praetereunt?
Pergit igitur Illyricus, his omissis, ad argumenta quaedam longius petita, atque ex eo probare conatur, a Gregorio V nullam editam sanctionem de Electoribus imperii, quod ejus antecessor Benedictus Othone II Romae vita functo Germanos oraverit, ut bonum principem eligerent. « Scribit, inquit, etiam Platina, Benedictum Pontificem ibi tunc apud omnes institisse, et orasse, ut in tanta rerum difficultate, totque periculis, maxime idoneum deligerent: Quo ille diserte confessus est, ipsorum esse, non suum, eligere imperatorem. Si verum esset quod Paparum adulatores contendunt, Papas Carolo dedisse imperium. Papas Othoni imperium tradidisse, Papas denique post Othonem III. jus eligendi Caesaris Germanis tradidisse, an non ibi mortuo secundo Othone suum illud tam plenarium jus eligendi, et creandi im-
poratores, vel maxime Papa demonstrasset, cum tanta esset de ea re controversia, cum- • que Roma) in sede Papali negotium ageretur? »
At quid est hoc aliud, Illyrice, nisi acrem verberare? Quis enim catholicorum scriptorum dicit, ad Pontificem pertinere, imperatores eligere? Elegit ille quondam Carolum Magnum; sed cum in ejus persona (ut Innocentius loquitur) ad Germanos imperium transtulisset, jus etiam electionis illis concessit; sibi vero id retinuit, ut electum, si is idoneus videretur, confirmaret, inungeret, coronaret. Quod jus Pontificium confirmanda) electionis, principes Electores agnoscere debere, et in sua praesentia agnosvisse, testatur Innocentius Pontifex in cap. Venerabilem, aliquoties jam citato. Itaque idem Platina, qui scribit a Benedicto Pontifice exoratos Electores, ut idoneum principem designarent, scribit etiam (quod Illyricus non satis germana fide reticuit) ab eodem Pontifice Othonis III electionem' confirmatam, et eo modo schisma sublatum, quod in imperio oriri jam coeperat, cum alii Othonem alii Henricum, alii Crescentium imperatorem delegissent. Quo sane facto summa apparuit in Summo Pontifice potestas; quemadmodum etiam ante illa tempora, cum Carolus Calvus, et Ludovicus rex Germania) de imperio disceptarent, ille obtinuit causam, quem Summus Pontifex coronavit, ut nos supra cap. 5. ex probatis historiis demonstravimus, et post tempora Benedicti cum Lotharius et Conradus (ut verbis utar Innocentii in cap. Venerabilem) in discordia fuissent electi, Romanus Pontifex Lotharium coronavit, et imperium obtinuit coronatus, eodem Conrado tunc demum ad ejus gratiam redeunte.
Sed veniamus ad aliud Illyrici argumentum: «At, inquit, quod Pontificii adulatores clamant, Gregorium V eam potestatem Germanis tradidisse, et ista ratione (ut nunc sunt) constituisse, nullo certo testimonio probari potest, et insuper rationi repugnat ».
Et infra: « Denique proferant, si possunt, exemplar istius decreti, quod a Papa Gregorio V factum esse aiunt. »
Non laborabimus (credo) in hac diluenda objectione, si Illyricus sibi constare velit. Nam (ut omittam testes illos tam multos, et tam probatos, quos antea in medium adduxi) in eadem pagina, objicit nobis testium idoneorum penuriam, pronunciat ipse sine
Chapter 21 of 22