Caput IV. Adferuntur testimonia ex Testamento veteri pro sententia Catholicorum
Probatur nunc sententia Catholicorum; primo, testimoniis Testamenti veteris. Primum testimonium habetur Exod. XVIII, ibi enim legimus, quod cum coepisset populus Dei redigi ad quamdam formam Ecclesiasticae Reipublicae, sedebat Moses tanquam princeps et caput illius Ecclesiae, et ad omnia dubia circa legem Domini exorta respondebat, nec homines remittebat ad spiritum aliquem revelantem. Ibidem: cum constituisset juxta consilium soceri sui minores Magistratus, qui populum judicarent, semper tamen sibi reservabat dubia circa religionem: nimirum ut intelligeremus, unum esse debere commune tribunal, a quo omnes petant divinae legis interpretationem, et cui omnes simpliciter acquiescant.
Hoc argumentum a quibusdam eludi solet, quod dicant; Mosen fuisse Principem politicum, non Pontificem, aut Sacerdotem, cum Aaron esset Pontifex summus. Et propterea ex hoc loco non posse concludi, judicium de rebus Fidei pertinere ad Pontifices, sed potius aliquo modo pertinere ad Reges. Respondeo: Mosen fuisse Pontificem, et quidem summum, et Aarone majorem, non quidem ordinarium cui succederetur, is enim unus tantum esse poterat, et ille erat Aaron, sed extraordinarium a Deo specialiter constitutum. Sicut in novo Testamento Apostoli omnes, non quidem majores, nec omnino pares, sed tamen aliquo modo aequales Petro erant in Ecclesiastica potestate, ut Cyprianus docet intract. de simplicit. Praelat.: cum hoc tamen discrimine, quod Petrus ordinarius erat Pastor totius Ecclesiae, cui soli succedi debebat, reliqui extraordinarii, quibus non erat in illa potestate succedendum. Quod autem Moses fuerit Sacerdos, testatur David, cum ait in Psal. XCVIII: Moses et Aaron in Sacerdotibus ejus, et So.rnv.el inter eos, qui invocant nomen ejus.
Sed, inquiunt: dicitur Sacerdos Moses, qui erat vir primarius, quomodo lib. II Reg. cap. VIII, legimus filii David Sacerdotes erant. At contra: quia si hoc loco viri primarii dicerentur Sacerdotes, etiam Samuel, qui erat vir primarius, fuisset vocatus Sacerdos. Quod tamen non fecit David, qui sciebat, Samuelem non fuisse Sacerdotem, sed judicem tantum: non enim descendit ex familia Aaron, sed Core consobrini ejus, I Paralip. VI. Vere autem et proprie fuisse Mosen Sacerdotem, patet ex lib. Exod. XXVIII et XXIX, ubi Moses exercet omnia munera sacerdotalia. Siquidem sacrificat, docet, consecrat vestes, et quod majus est, Pontificem et Sacerdotes inungit et initiat. Quocirca Mosen proprie Sacerdotem fuisse, docent omnes fere Veteres; Philo lib. III de vita Mosis extremo; Dionysius cap. 5. Eccl. hierarc. Gregorius Nazianzenus in oratione habita coram Gregorio Nysseno; Augustinus in Psal. XCVIII, Hieronymus lib. I. in Jovinianum, ubi etiam ostendit, Samuelem non fuisse Sacerdotem.
Secundum testimonium habetur Deuter. XVII, ubi lex generalis fertur. Si difficile atque ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter causam et causam, lepram et lepram, et judicum intra portas tuas videris verba variari; surge, et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus, veniesque ad Sacerdotem Levitici generis, et ad judicem, qui fuerit illo tempore, quaeresque ab eis, qui indicabunt tibi judicii veritatem. Et facies quodeumque dixerint, qui praesunt loco, quem elegerit Dominus, et docuerint te juxta legem ejus, sequerisque sententiam eorum, nec declinabis ad dexteram neque ad sinistram. Qui autem super bierit, nolens obedire Sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, ex decreto judicis morietur. Hic etiam valde clare non remittuntur dubitantes ad spiritum suum, sed ad judicem vivum, id est, summum Sacerdotem.
Sed objicit Rrentius: proeceptum esse conditionale, quia additur: Facies quodeumque dixerint., qui praesunt loco, et docuerint te juxta legem ejus. Videtur enim ex hoc loco colligi, non esse standum judicio summi Sacerdotis, nisi proferat testimonium Legis divinae. Respondeo: illud, Et docuerint te etc. non esse nisi in editione vulgata, quam Lutherani non recipiunt, nec sonare conditio-
fl) Psal. XCVIII. 6. — Deut. XVII, 8 et seq.
nem, secl assertionem, sive promissionem: non enim voluit dicere Sta judicio Sacerdo - tis, si docuerit te secundum legem: tunc enim fuissent homines magis dubii et perplexi quam antea: nec opus fuisset ire ad Sacerdotem, si ipsi potuissent ex Lege Domini per se judicare causam suam. Imo tunc non Sacerdos fuisset judex, sed ipsi; quippe qui de sententia Sacerdotis judicaturi erant: non igitur illa conditio est, sed promissio, vult enim Dominus securum reddere populum, qui Sacerdotis judicio acquiescit; quod facit, cum affirmat judicaturum eum secundum Legem suam.
Secundo objicit Brentius: hoc loco non solum ad Sacerdotem, sed ad judicem etiam remitti eos, qui dubitant: judicem autem fuisse politicum Principem. Respondeo: nomine judicis posse hic intelligi Principem Sacerdotum; nam in Hebraeo est Ascende ad Sacerdotes et ad judicem, quasi diceret, ad concilium Sacerdotum, et eorum Principem summum Sacerdotem. Dico secundo: si intelligamus nomine judicis politicum Principem, hic esse distincta officia. Nam Sacerdoti tribuitur sententia definitiva, judici autem executio in contumaces: Qui superbie - rit, inquit, nolens obedire Sacerdotis imperio, ex decreto judicis moriatur.
Tertio objiciunt: hic non agi de dubiis religionis, sed de politicis. Respondeo: falsum esse; nam lex generalis est de omnibus dubiis, quae ex Lege oriebantur. Praeterea occasio hujus legis fuit propter eos, qui serviunt diis alienis, ut patet ex initio capitis, servire autem diis alienis contra religionem est.
Tertium testimonium est Eccles. XII: Verba sapientum sicut stimuli, et quasi clavi in altum defixi, quce per magistrorum consilium data sunt a pastore uno. His amplius, fili mi nerequiras{) A\oc loco Salomon docet, non esse ulterius inquirendum, sed acquiescendum penitus, quando sententia data est a summo Pastore, adjuncto praesertim consilio sapientum. Quod si haec dicuntur de Sacerdote veteris Testamenti; quanto magis dici possunt de Sacerdote Testamenti novi, qui longe majores promissiones a Deo accepit?
Quartum testimonium est Aggaei II: Haec dicit Dominus exercituum, interroga Sacerdo¬
tes legem. Malach. II: Labia Sacerdotis custodient scientiam, et legem requirent ex ore ejus, quia Angelus Domini exercituum est. Ex quibus verbis intelligimus, non esse privatorum hominum judicare de sententia Legis Domini, sed Sacerdotis, qui cum sit Angelus, id est, nuntius Dei, ad eum pertinet ex officio explicare sententiam Dei.
Accedat ultimo illud ex lib. II Paralip. c. XIX, ubi sic loquitur ad Sacerdotes Rex optimus Josaphat: Omnem causam, quce venerit ad vos fratrum vestrorum, qui habitant in urbibus suis, inter cognationem et cognationem, ubicumque qucestio est de lege, de mandato, de caeremoniis, de justificationibus, ostendite eis, ut non peccent, in Dominum. Amarias autem Sacerdos et Pontifex vester, in his, quce ad Deum pertinent, praesidebit: porro Zabadias filius Ismahel, qui est Dux in domo Juda, super ea opera erit, quce ad Regis officium pertinent. Vides hic, quam clare Rex distinguat officium Pontificis ab officio Regis, et soli Pontifici tribuat judicium de dubiis Legis.
Chapter 36 of 53