Skip to the text

Caput VII. Idem probatur testimoniis Pontificum et Imperatorum

Accedant quarto loco testimonia veterum Pontificum, et veterum Imperatorum, id est, auctorum utriusque Juris. Damasus in epist. 3. ad Stephanum, Innocentius I, in epist. ad Goncil. Carthaginen. etMilevit., quae sunt apud Augustinum 91. et 93. Leo I, in epist. 84. ad Anastas. et 89. ad Episcopos Viennensis provinciae, Gelasius in epist. adEpisc. Dardan. Gregorius lib. IV. epist. 52. ad Episc. Galliae (ut etiam posteriores) docent, causas graviores, et praesertim Fidei, ad judicium Sedis Apostolicae pertinere: et ad hoc citat Julius in epist. 2, decretum Nicaeni Concilii.

Jam Imperatores idem senserunt. Tempore Aureliani Imperatoris, cum esset quaestio inter Catholicos, et Paulum Samosatenum haereticum de domo Ecclesim, Imperator licet gentilis respondit, et jussit illi dari Ecclesiam, cui scriberent Italiae Sacerdotes, et Episcopus Romanus; nimirum edoctus a suis, Episcopum Romanum esse judicem supremum Christianarum causarum. Ita scribit Eusebius lib. VII, hist. cap. 26.

Constantinus, teste Eusebio lib. III, Devit. Constant, cap. 12. in Concilio Nicaeno non prius assedit, quam Episcopi ut sederet annuissent. Quo signo^ satis indicavit, se non esse praesidentem Concilii. Deinde finito Concilio scripsit epistolam omnibus Ecclesiis, quam Eusebius ibidem totam ponit, in cujus fine sic ait: « Quae cum ita se habeant, libentibus animis hoc decretum Concilii, tanquam donum Dei, et mandatum revera coelitus demissum amplectamini. Nam quidquid in sanctis Episcoporum Conciliis decernitur, id universum divinae voluntati debet attribui. »

De eodem sic loquitur B. Ambrosius epist. 32. Constantinus, inquit, « nullas leges ante praemisit, sed liberum dedit judicium Sacerdotibus. » De quo etiam Augustinus in epist.

  1. c. 7. testatur, quod cum Donatistse vellent ab ipso judicari causam suam, ipse eos remisit ad suum judicem proprium, id est, Melchiadeni Papam, et cum illi appellassent a sententia Pontificis ad ipsum Imperatorem: « Dedit ille », inquit Augustinus, «aliud Arelatense judicium », (aliorum scilicet Episcoporum) « non quia jam necesse erat, sed eorum perversitatibus cedens ». Neque enim ausus est Christianus Imperator sic eorum tumultuosas et fallaces querelas suscipere, ut de judicio Episcoporum qui Romae se'derant, ipse judicaret.

Gratianus Imperator sic loquitur in epist. ad Episcop. Aquileien., quae lecta est in Concilio Aquileiensi: « Neque controversiae dubiae sententiae rectius poterant experiri » (expediri fortasse) « quam si obortae altercationis interpretes ipsos constituissemus Antistites, ut videlicet a quibus proficiscuntur institutae doctrinae, ab eisdem discordis eruditionis repugnantia solveretur ». Quae verba Ambrosius in Concilio illo sic interpretatus est: « Ecce: » inquit, « quod Christianus constituit Imperator. Noluit injuriam facere Sacerdotibus, ipsos interpretes constituit Episcopos. »

Theodosius junior in epist. ad Synod. Ephesin., quam etiam citat Nicolaus I. in epist. ad Michaelem: « Deputatus », inquit, « est Candidianus, magnificus comes strenuorum domesticorum, transire usque ad sanctissimam vestram Synodum, ac in nullo quidem quae facienda sunt de piis dogmatibus quaestiones communicare: illicitum namque est, eum qui non sit ex ordine sanctissimorum Episcoporum, Ecclesiasticis immisceri tractatibus. »

Martianus Imperator, I. Nemo C. de summa Trinitate et Fide catholica: « Injuriam », inquit, « facit judicio Reverendissimae Symodi, qui semel judicata revolvere et disputare contendat. »

Valentinianus senior, ut scribit Sozomenus libro VI histor. cap. 7. rogatus, ut permitteret Synodum congregari ad quaedam Fidei dogmata explicanda, sic respondit: « Mihi », inquit, « qui sum in sorte plebi§, fas non est talia curiosius perscrutari. Sacerdotes, quibus ista curae sunt, inter seipsos quocumque voluerint loco conveniant. »

Basilius Imperator in VIII Synodo act. X, sic loquitur: « De vobis autem», inquit.

« laicis, tam qui in dignitatibus quam qui absolute conversamini, quid amplius dicam non habeo, quam quia nullo modo vobis licet de Ecclesiasticis causis sermonem movere: neque penitus resistere integritati Ecclesiae, et universali Synodo adversari. Hoc enim investigare et quaerere, Patriarcharum, Pontificum et Sacerdotum est, qui regiminis officium sortiti sunt, qui sanctificandi, quisolvendi, et ligandi potestatem habent, qui Ecclesiasticas adepti sunt claves; non nostrum qui pasci debemus, qui sanctificari, qui ligari, vel a ligamento solvi egemus ». Ibidem dicit idem Imperator, Imperatores alios praedecessores suos, Constantinum, Theodosium, Martianum, et alios nunquam in Synodis subscripsisse, nisi post omnes Episcopos.

Denique de Theodorico Rege Gothorum, etsi Ariano, in IV Synodo Romana sub Symmacho Papa sic legimus: « Ad haec Serenissimus Rex taliter, Deo aspirante, respondit: In synodali esse arbitrio in tanto negotio sequenda praescribere, nec aliquid ad se praeter reverentiam de Ecclesiasticis negotiis pertinere. »

Chapter 39 of 53