Caput VIII. Idem probatur testimoniis Patrum
Probatur quinto testimoniis Patrum Graecorum et Latinorum. Irenaeus docet, controversias non posse finiri ex solis Scripturis, quia varie ab haereticis exponuntur, et deinde docet, finiri debere controversias ex doctrina Romanae Ecclesiae: « Ad hanc, » inquit, « Ecclesiam propter potentiorem principalitatem necesse est omnem convenire Ecclesiam, hoc est eos, qui sunt undique fideles, in qua semper ab his qui sunt undique conservata est ea, quae est ab Apostolis traditio. v>
Athanasius in epist. ad solitar. vit. agent., loquens de Imperatore Constantio Ariano, qui aliquod judicium sibi in Conciliis usurpabat: « Quando », inquit, « a condito aevo auditum est? quando judicium Ecclesiae auctoritatem suam ab Imperatore accepit?
aut quando unquam hoc pro judicio agnitum est? Plurimae antea Synodi fuere: multa judicia Ecclesiae habita sunt. Sed neque Patres istiusmodi res Principi persuadere conati sunt, nec Princeps se in rebus Ecclesiasticis curiosum praebuit ». Et infra: « Quis », inquit, « videns eum in decernendo Principem se facere Episcoporum, et praesidere judiciis Ecclesiasticis, non merito dicat, istud illam ipsam abominationem desolationis esse, quae a Daniele praedicta est »? Basilius in epist. 62. ad Athanas. dicit: videri sibi bonum, ut quando Synodus tunc fieri non poterat, scriberent ad Romanum Pontificem, ut ipse auctoritate sua mitteret aliquos in Orientem, qui acta Concilii Ariminensis dissolverent.
Gregorius Nazianzenus in Oratione, qua se excusat, quod diu ab Ecclesiastica functione abstinuerit: « Vos », inquit, « oves nolite pascere pastores, neque super terminos eorum elevamini: satis enim est vobis, si recte pascimini. Nolite judicare judices, nec legem feratis legislatoribus, etc. » Quomodo autem non judicat judices, et pascit pastores, qui de sententia Concilii, vel summi Pontificis judicare praesumit? Et ne putes a Gregorio excipi Praesides, idem in Oratione ad suos cives timore perculsos, et Praesidem irascentem: «Num vocem, » inquit, Praesidem alloquens, « suscipitis liberam? et quod lex Christi vos meae potestati meoque subjecit tribunali? Imperamus enim et ipsi, addo, et imperio majori et perfectiori; suscipe igitur vocem liberiorem, scio te ovem esse gregis mei, etc. » Chrysostomus hom. ult. in Jo. dicit: Petrum toti orbi magistrum a Christo praepositum. Cyrillus in thesauro, ut B. Thomas citat in Opusc. I. cont. error. Graec.: « Ostenditur quod ad dictum Pontificem Romanum pertineat quae Fidei sunt determinare; dicit enim Cyrillus in lib. Thesaur. Ut membra maneamus in capite nostro apostolico Throno Romanorum Pontificum, a quo nostrum est quaerere, quid credere, et quid tenere debemus. » Vide etiam Damascenum in I, et 2. orat, pro imaginibus.
Ex Latinis Tertullianus lib. de praescript. haeret, pulchre deducit id quod volumus. Primo enim docet, non debere cum haereticis disputari ex Scripturis: quia cum possessio, et intelligentia vera Scripturarum sit Ecclesiae Catholicae, prius debet constare, quae sit vera doctrina Ecclesiae, et tunc ex illa intelligendae sunt Scripturae. Quae sit
autem vera doctrina Ecclesiae, non potest tutius quaeri, quam in Ecclesiis Apostolicis, quarum praecipua est Romana. Nam Deus doctrinam veritatis Christo tradidit, Christus Apostolis, Apostoli successoribus suis. Haec ille in summa. Cyprianus lib. I, epist. 3. a Neque enim aliunde haereses obortae sunt, aut nata sunt schismata, quam inde, quod Sacerdoti Dei non obtemperatur, nec unus in Ecclesia ad tempus Sacerdos, et ad tempus judex vice Christi cogitatur etc. » Nam ante definitionem Pontificum licet de dubiis rebus sine vitio haeresis utramvis partem tenere: at post definitionem qui non obtemperant, fiunt haeretici.
Ambrosius epist. 32. ad Imperatorem Valentinianum juniorem, qui ab Arianis depravatus volebat de rebus Fidei judicare: <c At certe, inquit, si vel Scripturarum seriem divinarum, vel vetera tempora retractemus, quis abnuat, in causa Fidei; in causa, inquam, Fidei Episcopos solere de Imperatoribus Christianis, non Imperatores de Episcopis judicare? Eris, Deo favente, etiam senectutis maturitate provectior, et tunc de hoc censebis, qualis ille Episcopus sit, qui laicis jus Sacerdotale substernit. Pater tuus vir maturioris sevi dicebat: Non est meum judicare inter Episcopos: tua nunc dicit Clementia: Ego debeo judicare. » Et infra: « Si conferendum de Fide, Sacerdotum debet esse ista collatio, sicut factum est sub Constantino augustae memoriae Principe, qui nullas leges ante praemisit, sed liberum dedit judicium Sacerdotibus. Factum est etiam sub Constantio augustae memoriae Imperatore, paternae dignitatis haerede. Sed quod bene coepit, aliter consummatum est. Nam Episcopi sinceram primo scripserant Fidem: sed dum volunt quidam de Fide intra Palatium judicare, id egerunt, ut circumscriptionibus illa Episcoporum judicia mutarentur.» Nota Lector haec ultima verba: laici enim in domo Principis, dum volunt de sententia Episcoporum judicare, in errorem incidere meruerunt.
Hieronymus in epist. ad Damas, de nom. hypost. « Decernite, inquit, si placet, obsecro, non timebo tres hypostases dicere, si jubetis. » Et infra: « Obtestor beatitudinem tuam per crucifixum, Mundi salutem, per opwouo-iov Trinitatem, ut mihi epistolis tuis sive tacendarum, sive dicendarum hypostaseon detur auctoritas. » Idem petit epistola sequenti. Et nota, Hieronymum fuisse longe doctiorem Damaso, ut patet ex tot quaestionibus Scripturarum, quas Hieronymus Damaso explicavit: et tamen cum agitur de judicio Fidei, ut aliquid definiatur, Hieronymus totum judicium tribuit Damaso Pontifici. Sulpitius lib. II sac. hist. refert, S.Martinum Maximo Imperatori aliquando dixisse: Novum esse et inauditum nefas, quod causam Ecclesiae judex saeculi judicaret.
Augustinus cont. Crescon. « Quisquis falli metuit hujus obscuritate quaestionis, Ecclesiam de illa consulat, quam sine ulla ambiguitate sancta Scriptura demonstrat. » Et epistol.106 adPaulin., loquens de epistolis Irtnocentii, in quibus diserte positum erat, ad sedem Apostolicam pertinere judicium de rebus Fidei, sic ait: « Ad omnia nobis ille rescripsit, eo modo quo fas erat, atque oportebat Apostolicae sedis Antistitem. » Et lib. cont. epist. fundam, cap. 5. « Ego vero, inquit, Evangelio non crederem, nisi me Ecclesia3 Catholicae commoveret auctoritas. »
Respondet Calvinus: loqui Augustinum de quadam persuasione privata Fidelium, qua nonnulli convertuntur ad Fidem; ut sensus sit: « Ego Evangelio non crederem, id est, ego nunc non essem Christianus, nisi me commovissent suis persuasionibus Christiani. » At frigida est ista solutio: nam in primis de praesenti loquitur Augustinus cum dicit: « Nisi me commoveret auctoritas Ecclesiae. » Deinde paulo infra: « Quibus, inquit, praecipientibus Evangelio credidi, his jubentibus tibi omnino non credam. » Ubi non suasionem, sed imperium tribuit Ecclesiae. Et infra, loquens de libro Actorum Apostolicorum: « Cui libro, inquit, necesse est, me credere, si credo Evangelio, quoniam utramque Scripturam similiter mihi Catholica commendat auctoritas. » Idem in procem, lib.de cloct. Christ. quasi praevidens spiritum istum privatum, qui dedignatur habere praeceptorem. « Caveamus, inquit, tales tentationes superbissimas et periculosissimas, magisque cogitemus centurionem Cornelium: quamvis exauditas orationes ejus, eleemosynasque respectas ei Angelus nuntiaverit, Petro tamen traditum imbuendum. Et certe Spadonem illum, qui Isaiam Prophetam legens non intelligebat, neque ad Angelum Apostolus misit, nec ei per Angelum id quod non intelligebat expositum,
aut divinitus in mente sine hominis ministerio revelatum est etc. »
Prosper in lib. cont. Collat. in fine, non aliter probat, Pelagianos vere esse haBreticos, quam quia damnati fuerant a Romanis Episcopis, Innocentio, Zosimo, Bonifacio, Coelestino. Yincentius Lirinensis in suoGommonit. cap. 2.: a Hinc, inquit, forsitan requirat aliquis, cum sit perfectus Scripturarum canon, quid opus est, ut ei Ecclesiasticae intelligentiae jungatur auctoritas? Quia videlicet Scripturam sacram pro ipsa sui altitudine non uno eodemque sensu omnes accipiunt, sed ejusdem eloquia aliter alius atque alius interpretatur, ut pene quot homines sunt, tot illinc sententiae erui posse videantur. Atque idcirco multum necesse est, propter tantos tam varii erroris anfractus, ut Propheticae et Apostolicae interpretationis linea secundum Ecclesiastici et Catholici sensus normam dirigatur etc. » Normam autem sensus Catholici, ibidem aperte ostendit esse Conciliorum decreta, consensionem Patrum, et similia.
Gregorius lib. YI, epist. 25: « Nobis, inquit, notum est, piissimos dominos disciplinam diligere, ordines servare, canones venerari, et se in causis sacerdotalibus non miscere. » Anselmus in lib. de incarn. Verbi cap. 1. sic Urbanum Romanum Pontificem alloquitur: r< Quoniam, inquit, divina providentia vestram elegit sanctitatem, cui vitam et Fidem Christianam custodiendam, et Ecclesiam suam regendam committeret; ad nullum alium rectius refertur, si quid contra Catholicam Fidem oritur in Ecclesia, ut ejus auctoritate corrigatur etc. »
Bernardus epist. 190. ad Innocent. Papam II: « Oportet ad vestrum referri Apostolatum pericula quaeque, et scandala emergentia in regno Dei, ac praesertim, quae de Fide contingunt. Dignum namque arbitror, ibi potissimum resarciri damna Fidei, ubi non possit Fides sentire defectum. » Et infra: « Tempus est, ut vestrum agnoscatis, Pater amantissime, principatum, probetis zelum, ministerium honoretis. In eo plane Petri impletis vicem, cujus tenetis et sedem, si vestra admonitione corda in Fide fluctuantia confirmatis, si vestra auctoritate conteritis Fidei corruptores. » Et epist. 189. « Dicebam, sufficere scripta ejus ad accusandum eum, nec mea referre, sed Episcoporum, quorum esset ministerii de dogmatibus judicare. »
Chapter 40 of 53