Skip to the text

Caput VI. Idem probatur ex consuetudine Ecclesice

Probatur tertio ex praxi Ecclesice: nam in omnibus saeculis in Ecclesia exorta sunt nova dubia, et semper eodem modo terminata sunt, nimirum judicio Pontificis Romani, et Episcoporum qui tunc erant: non recte au- ' tem fieri, quod universa Ecclesia fecit semper et facit, dicere, aut scribere, insolentissimse insaniae est, ut Augustinus ait in epist. 118.

Et nota, nos non tantum dicere, fuisse omnes causas judicatas per Pontificem Romanum et Episcopos, sed per Pontificem et Episcopos qui tunc erant. Nunquam enim propter ullam dubitationem judicandam creati sunt novus Papa et novi Episcopi; id quod dicimus propter Confessionistas, qui in confess. August. art. 28. fatentur, ad Episcopos pertinere discernere veram doctrinam a falsa. Sed cum petimus, cur ergo non acquiescant Concilio Tridentino? Respondent: istos, qui nunc sunt, non esse Episcopos, sed hostes Evangelii. At hoc idem dixerunt Ariani et alii omnes haeretici de Episcopis sui temporis: et tamen hoc non obstante, jam per 1500. annos semper dubia religionis explicata sunt ab Episcopis, qui secundum ordinariam successionem erant in Ecclesiis, quando dubia illa exorta sunt: et qui non acquieverunt, haeretici sunt habiti.

Primo igitur Ecclesiae saeculo, quod extenditur usque ad annum centesimum a Christo nato, orta est quaestio de caeremoniis Legis veteris, an essent servandae a Gentibus ad Christum conversis. Et sicut illa fuit prima quaestio in Ecclesia exorta, ita tunc celebratum est primum Concilium, praesidente Pe¬

tro, et ejus Concilii decreto omnes acquieverunt, Actor. XY.

Secundo seculo, id est, usque ad annum ducentesimum, orta est quaestio de celebratione Paschae, quibusdam volentibus Pascha celebrare cum Judaeis decimoquarto die primi mensis, sive esset dies Dominicus, sive non: alii autem tantum die Dominico. Constat autem propter hoc celebrata esse multa Concilia Episcoporum, et tandem a Yictore Romano Pontifice ita terminatum, ut omnes Ecclesiae Asiae ab eodem excommunicatae fuerint, quod adhuc in errore persisterent. Scribit historiam totam Eusebius lib. Y, histor. cap. 23. et 24. Postea vero, non solum excommumcati, sed etiam haeretici habiti sunt, qui decreto Pontificis non obedierunt. Hinc enim apud Epiphanium haeres. 50. Augustinum haeres. 29. et Tertullianum de praescript. in fine, inter haereticos numerantur Quartodecimani.

Tertio seculo, id est, post annum 200. orta est haeresis Novatianorum, qui negabant, Ecclesiam posse absolvere a peccatis eos, qui post Baptismum lapsi erant.Explicata autem fuit veritas per Concilium Romanum, cui Cornelius Papa praeerat, ut refert Eusebius ex versione Ruffini lib. YI, hist. c. 33. et deinceps Novatiani semper inter haereticos habiti sunt. Eodem seculo orta est quaestio de Anabaptismo: et quidem cum varii varia sentirent, Cornelius Romae Concilio habito decrevit, non esse rebaptizandos, qui ab haereticis baptizati essent, ut Eusebius refert lib. YII, hist. c. 2. et postea etiam Stephanus Papa scripsit, et praecepit, ut non rebaptizarentur, qui ab haereticis secundum formam Ecclesiae baptizati essent. Cujus decreti meminit Cyprianus in epist. ad Pompeium, et B. Augustinus lib. Y. De Baptis, cap. 23. et Yincentius Lirinensisin suo Commonitorio.

Quarto seculo post annum 300. orta est haeresis Arianorum, quae quidem per Concilium Nicaenum generale sublata est. Porro in eo Concilio 318 Episcopi fuerunt, et ii soli judices fuisse leguntur una cum Legatis Romanae Sedis Yito et Vincentio Presbyteris, qui cum Hosio Episcopo Gordubensi, Concilio praeerant nomine Sylvestri Papae, et postea adhuc totum Concilium per epistotolam a Sylvestro confirmationem petiit: Imperator autem aderat quidem, sed nulla

in re judicem egit. Haec omnia patent, tum ex I. Tom. Cohciliorum, tum ex historicis, Eusebio lib. III, De vit. Constant., Ruffmo, Socrate, Sozomeno, Theodoreto lib. I, hist. Eccl.

Eodem seculo haeresis Macedonii contra Spiritum sanctum judicata et condemnata est per Concilium Constantinopolitanum, quod a Damaso confirmatum fuisse testatur Photius in libro De septem Synodis, qui liber excudi solet ad initium primi Tomi Conciliorum.

Quinto seculo haeresis Nestorii condemnata est in Concilio Ephesino I, praeside Cyrillo nomine Coelestini Papae, ut Evagrius testatur lib. I, cap. 4. Et paulo post haeresis Eutychetis in Concilio Chalcedonensi, praesidentibus Legatis Papae Leonis, ut Evagrius testatur lib. II, cap. 4. et hujus etiam Synodi petita est a Pontifice Romano confirmatio, et nec in ista, nec in illa ullam subscriptionem legimus Imperatoris, aut Laicorum quorumlibet, sed tantum Ecclesiasticorum. Yide tomum 1 et 2. Conciliorum, et Breviarium Liberati.

Eodem seculo damnata est haeresis Pelagianorum, quam Lutherani prae caeteris videntur odisse, sed a Pontificibus Romanis damnata est. Sic enim Augustinus ait: « Pelagiana haeresis cum suis auctoribus ab Episcopis Ecclesiae Romanae, prius Innocentio, deinde Zosimo, cooperantibus Conciliorum Africanorumlitteris, convicta atque damnata est. (i ) » Et in Chronico Prosper anno 420. « Concilio », inquit, « apud Carthaginemhabito amplius 217 Episcoporum, ad Papam Zosimum synodalia decreta perlata sunt, quibus probatis, per totum mundum haeresis Pelagiana damnata est. »

Sexto seculo multae haereses damnatae sunt in V Synodo, in qua etiam soli Episcopi fuerunt judices.

Septimo seculo damnati sunt Monothelitae in YI Synodo generali, cui praefuerunt Legati Romani Pontificis, et Imperator quidem interfuit, et subscripsit, sed post omnes Episcopos, et non judicando, vel definiendo, ut Episcopi subscribebant, sed tantum consentiendo.

Octavo seculo damnati sunt Iconomachi in YII Synodo, qui praefuerunt etiam Legati Romani Pontificis, et nulla in eo legitur subscriptio Laicorum. De his Synodis lege

Tomos Conciliorum, et librum Photii de septem Synodis.

Nono seculo controversi ae quaedam Ecclesiasticae definitae sunt in VIII Synodo, cui praefuerunt etiam Legati Romani Pontificis. Imperator aderat, et subscripsit quidem post Legatos Pontificis et Patriarchas, sed ibidem diserte affirmavit, ad se non pertinere judicium rerum divinarum, sed tantum subscribere in signum consensus etc., cujus verba paulo post adferemus.

Decimo seculo quod omnium est obscurissimum, nulla exorta est haeresis, et propterea etiam nullum legimus celebratum Concilium: schisma tamen, et error Graecorum, quae paulo ante coeperant, hoc seculo maxime vigebant, de quorum damnatione mox dicemus.

Undecimo seculo haeresim Berengarii damnavit Leo IX, in Concilio Vercellensi, et Nicolaus II, postea in Concilio Romano, ut Lanfrancus et Guitmundus referunt lib. I, contra Berengar.,

Duodecimo seculo damnata est haeresis Petri Abailardi ab Innocentio II, ut est in epistolis B. Bernardi epist. 194. Item damnatus est error Gilberti Porretani ab Eugenio III, in Concilio Remensi, teste B. Bernardo ser. 80. in Cantica.

Decimotertio seculo damnatus est error Joachimi Abbatis ab Innocentio III, in Concilio generali Lateranensi. Et postea error Graecorum a Gregorio X, in Concilio Lugdunensi generali. Unde exstat cap. Fideli, 'de summa Trinit. et Fide catholica, in sexto.

Decimoquarto seculo damnati sunt errores Begardorum in Concilio Viennensi a demente V. Unde exstat cap. Ad nostrum, in Clementin. de haereticis.

Decimoquinto seculo damnati sunt errores Joannis Wicleff, et Joannis Hus in Concilio Constantiensi, praeside Martino V. Et rursum errores Graecorum in Concilio Florentino sub Eugenio IV.

Denique hoc nostro seculo decimosexto damnati sunt errores Lutheranorum in Concilio Tridentino confirmato a Pio IV. Inveniant jam ipsi unum exemplum antiquitatis, quo probent, aliquem novum errorem vere habitum pro errore in Ecclesia, et tamen non damnatum a Pontifice, sed ab Imperatore, vel alio Principe seculari: aut dicant si possunt, quinam unquam de sententia Conciliorum a Romano Praesule approbato¬

rum judicare ausi fuerint, et non continuo haeretici ab Ecclesia Catholica habiti sint.

Chapter 38 of 53