Pars 2
nocte: et si peccando iram Domini commeruerint: illam per opera poenitentiae, serio placare, vel etiam in confessione prmvenire procurent. Atque his finis sit vitae, et virtutum Sancti Mosis principis primi, et clarissimi in populo Dei, vixit annos centum, et viginti: Non caligavit oculus ejus, neque dentes sunt emoti. Obiit in monte Nebo: sepelivit eum Deus, ut non inveniretur, neque sciretur sepulcrum ejus.
Josue Dux secundus Hebraeorum, a sancto Josepho, uno ex duodecim filiis Israel, descendit: fuitque de tribu Ephraim, septimus a Josepho, ut legimus in libro Numeri. Minister fuit Mosis longo tempore, et cum eo loco ascendit in montem Sinai, et fuit, in eo quadraginta diebus, postea Moses praevidens, Josue fore sibi successorem, non sine magno mysterio mutavit illi nomem: vocabatur enim antea Osea, et voluit vocari Josue, quod est idem nomen cura Jesu; Graeci enim Jesum illum vocant, et ipse etiam Ecclesiasticus, scriptor sacer de eo sic loquitur, Fortis in bello Jesus Nave, successor Mosis. Et quidem Sanctus Hieronymus in commentario ad caput primum Oseae prophetae scribit, Oscam significare salvatorem; Josue significare salvatorem Domini, addita videlicet prima littera nominis Domini, quae est lod, apud Hebraeos. Non rejicio sententia Sancti Hieronymi, sed existimo posse etiam dici, additam fuisse litteram, lod, ut fieret nomen veri Salvatoris; nomen enim Oseae, significat salvatorem, accipiendo litteram, He, pro littera lod, sed nomen Josue, sive Jesus, propriissime salvatorem designat. Quoniam igitur Josue futurus erat figura manifestissima Domini nostri Jesu Christi, qui introducit nos in veram terram promissionis, ad quam Moses nos introducere non potuit: ideo cum mitteretur Josue ad explorandam terram promissionis, et quodammodo inchoaret officium suum introducendi populum in terram illam; tunc primum coepit appellari Jo¬
sue, id est, salvator. Porro Josue successit Mosi in regimine politico, non per electionem Mosis, sed per electionem ipsius Dei: sic enim legimus in libro Numeri, quando Deus praedixerat Mosi, quod brevi esset moriturus respondisse Mosem, Provideat Deus hominem, qui sit super multitudinem hanc, ne sit populus Domini sicut oves sine pastore. Tum Dominus ait ad Mosem, tolle Josue filium Nun, virum, in quo est spiritus, et pone manum tuam super eum, qui stabit coram Eleazaro Sacerdote, et omni multitudine, et dabis ei praecepta cunctis videntibus, et partem gloriae tuae, ut audiat eum omnis synagoga filiorum Israel. Pro hoc si quid agendum erit, Eleazar Sacerdos consulet Dominum. Ad verbum ejus egredietur, et ingredietur, et omnes filii Israel cum eo. Fecit Moses sicut praeceperat Dominus; cumque tulisset Josue, statuit eum coram Eleazaro Sacerdote et omni frequentia populi, et impositis capiti ejus manibus, cuncta replicavit, quae mandaverat Dominus.
Ex hac narratione Scripturae divinae non pauca discere possumus. Primum, in hac electione Josue, divisam fuisse in populo Dei potestatem temporalem a spirituale, sive politicam ab Ecclesiastica: Moses enim utramque potestatem a Deo ipso acceperat; sed ab hoc tempore spiritualis data est Eleazaro Pontifici, et temporalis data est Josue duci: atque bmc est causa, cur Deus Mosi dixerit, ut.daret Josue duci partem gloriae sum, id est, unam potestatem, non utramque. Discimus praeterea, benedictionem, et quasi consecrationem Principum temporalium, per manus Sacerdotum, esse antiquissimam, addo etiam utilissimam. Nam in libro Deuteronomii sic scribitur, Josue filius Nun repletus est spiritu sapientiae, quia Moses posuit super eum manus suas. Discimus postremo, potestatem spiritualem esse prsestantiorem temporali; siquidem ubique videmus Eleazarum Sacerdotem anteponi Jcsue duci. Iu libro numeri, Praecepit ergo Moses Eleazaro Sacerdoti, et Josue. Item, Terram vobis divident Eleazar Sacerdos, et Josue. Et in libro Josue, Hoc est quod possederunt filii Israel in terra. Chanaam quam dederunt eis Eleazar, Sacerdos, et Josue filius Nun. Denique in libro Numeri apertissime Moses dicit. Ad verbum ejus (Eleazari) egredietur et ingredietur ipse (Josue) et omnes filii Israel.
Venio nunc ad virtutes, et privilegia Sancti Josue. Primum, fuit Josue Duci innocentia communis cum Patriarcha Josepho, a quo ipse descendit: et in hac parte superavit etiam Moses ipsum. Moses eaim reprehensus fuit a Domino, quod offenderit, et non sanctificaverit ipsum Dominum ad aquas contradictionis; et ideo punitus fuit, ea poena, ut non intraret in terram promissionis, quam tanto tempore desideraverat, et tanto labore quaesiverat. At de Josue nihil omnino legitur, quod reprehensum fuerit in Scripturis sacris: et tamen, ut supra diximus, Scripturae non solent omittere lapsus eorum, quorum res gestas narrant. Ea igitur innocentia decebat eum, qui Jesu Christi typum gerebat, Qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus.
Altera virtus, eaque fere singularis, fuit in nostro Josue castitas virginalis, in qua superavit castitatem Patriarchae Joseph, et domini sui Mosis. Isti enim, quamvis alioqui viri castissimi, uxorem unam duxerunt, et filios procrearunt. Fuisse autem nostrum Josue, ut verum typum Jesu Christi Domini nostri, virginem castissimum; ex eo potest intelligi, quod in Scripturis nulla fiat mentio filiorum ejus: cum tamen in Scriptura veteris Testamenti accuratissime describantur generationes omnium tribuum filiorum Israel. Itaque Sanctus Ignatius in epistola ad Philadelphienses dum hortatur virgines, ponit exempla eorum, qui in utroque Testamento virginitatem coluerunt, dicens: «Virgines, solum Christum prae oculis habere, et ejus Patrem in animabus vestris illuminatae a Spiritu sancto. Memor sum sanctitatis ve¬
strae, sicut Eliae, sicut Jesu Nave, sicut Melchisedech, sicut Helisaei, sicut Hieremiaej sicut Joannis Baptistae, sicut dilectissimi discipuli, sicut Timothei, sicut Titi, sicut Evedii, sicut Clementis, et aliorum, qui in castitate de vita exierunt». Itaque ex sententia Sancti Ignatii, primus, qui ex filiis Abrahae trophaeum sanctae virginitatis erexit, fuit Sanctus Josue. Nam Melchisedech non fuit ex filiis Abrahae, ut notum est ex libro Geneseos. Porro Sanctum Ignatium secutus est Sanctus Hieronymus libro primo adversus Jovinianum, ubi posteaquam multis verbis probaverat, Josue virginem fuisse, concludit dicens: «Moyses moriens plangitur a filiis Israel: Jesus autem quasi victurus non plangitur, nuptiae enim finiuntur in morte: virginitas post mortem incipit coronari. » Addamus et tertium testem, ut in ore duorum, vel trium testium stet omne verbum. Sanctus Joamnes Chrysostomus in sermone de Martyribus, proprias sanctis veteribus laudes assignans, nostro Josue, laudem castitatis attribuit, dicens: « Ab origine mundi innocens Abel occiditur. Henoch Deo placens transfertur, justus Noe invenitur, Abraham fidelis probatur, Moses mansuetus dignoscitur. Jesus castus, David lenis. Helias acceptus, Daniel sanctus tres pueri victores redduntur. »
Jam vero ut ad virtutes theologicas veniamus, fides in Deum, nescio an in ullo major unquam enituerit. Fides in miraculorum patratione maxime cernitur, Apostolo dicente, Si habuero omnem fidem, ita ut montes transferam, charitatem autem non habuero, nihil sum. Porro in miraculorum patratione praeter caeteros sanctos Testamenti veteris, Moses maxime claruit; quippe qui mare divisit, ex petra aquas eduxit, manna de coelo descendere fecit, et alia id genus multa patravit: Josue noster divisit Jordanem, de coelo lapides super hostes populi sui descendere fecit: sed quod est omnium maximum, solem, et lunam in coelo imperio suo a cursu cohibuit. Moses jussus virga petram percutere, et ea percussione aquam elicere tam copiosam, ut homines, et jumenta bibere possent, nonnihil in fide haesitavit: Josue noster magnitudinem fidei sine ulla haesitatione imperavit soli, et luna), dicens, Sol contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Aialon: sleteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Stetit itaque sol in medio coeli, et non festinavit occumbere spatio unius diei. Non fuit antea, nec postea tam longa dies, obediente Deo voci hominis, et pugnante pro Israel. Hic plane enituit fides maxima, et eminentissima Sancti Josue, qui fine haesitatione credidit, sibi Deum adfuturum, et effecturum, ut solem et lunam sisteret: nam ideo non timide et submissa voce, sed audacter, atque altissime clamavit: Sol ne movearis, et tu, luna, pariter siste cursum tuum. Certus videlicet, omnino futurum, qucd ipse Dei amicissimus fieri juberet. Nam quod subjungitur, obediente Deo voci hominis; non significat, Deum proprie paruisse voci hominis; sed per metaphoram dici, obedivisSe, quia fecit, ut sol et luna obedirent voci hominis, servi, et amici sui fidelissimi. Itaque praevenit Jesus Nave promissionem illam Jesu Christi, cujus ille figuram gerebat: Amen dico vobis, si habueritis fidem, et non haesitaveritis, et dixeritis monti huic, tollere, et jacta te in mare, fiet. Et omnia quaecumque petieritis in oratione credentes, accipietis.
Nec minor fuit in Josue spes in Deum, quam fides. Siquidem in ipso primo capite libri Josue, Deus ipse non semel, sed secundo, ac tertio dixit ad Josue: Confortare, et esto robustus, noli metuere, et noli timere, quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quaecumque perrexeris. Haec enim verba Dei non solum significantia, sed etiam efficientia sine dubitatione fuerunt. Itaque abstulerunt ai eo omnem pavorem, et timorem, et induerunt eum fiducia incredibili, et fortitudine admirabili, ut facile victor evaserit adversus reges plurimos, et expugnaverit omnes urbes eorum.
Quid jam de charitate ipsius erga Deum, et proximum dicam? jusserat Josue, ut cum caperetur prima civitas, quae dicebatur Jericho, omne aurum et argentum, quod in ea repertum fuisset, conservaretur in thesauros Dei; reliqua omnia destruerentur in honorem Dei; et nemo quidquam attingere auderet. Sed cum quidam vir, nomine Charmi, clam abstulisset aliquid auri, et argenti, et nescio quaj alia Deo dicata: hic Josue exarsit in zelum honoris Dei, quamvis alioqui mitissimus esset, et magna diligentia invento reo, ipsum lapidari jussit, et omnia bona ejus, id est tabernaculum, oves, boves, asinos, et omnem substantiam flammis cremanda tradidit. Apparuit quoque zelus religionis et charitatisin Deum, in fine vitae ejus, ubi incredibili ardore hortatus est populum ad Tom. VIII.
persistendum in vera religione unius veri Dei; et ita infixit in cordibus audientium zelum religionis, ut Scriptura dicat: Servivit Israel Domino cunctis diebus Josue, et seniorum, qui longo vixerunt tempore post Josue.
De amoris ejus, et charitate in proximos, duae res testimonium adduci possunt: unam quod nulla unquam ei contentio fuit cum Eleazaro summo Pontifice, usque cum ullo ex principibus populi, sed incredibili concordia cum illis omnibus semper vixit. Altera, quod cum ventum est ad divisionem oppidorum, et agrorum, ac vinearum, atque adeo rerum omnium, vi et armis acquisitarum; ille non elegit primus, ut par erat, optima quaeque: sed posteaquam omnibus tribubus filiorum Israel regiones assignatae fuerant: tunc ipse petiit a populo locum aliquem, ubi habitare posset. Sic enim loquitur Scriptura: Sum complesset sorte dividere terram singulis per tribus suas, dederunt filii Israel possessionem Josue filio Nun in medio sui, juxta praeceptum Domini, urbem quam postulavit, Thamnalhsara, in monte Ephraim: et aedificavit civitatem, habitavitque in ea. Fuisse autem locum illum horridum, et asperum, testatur Sanctus Hieronymus in vita Sanctae Paulae matronae Romanae, quam dicit admiratam fuisse, quando circuivit terram promissionis, quod Josue distributor possessionum, sibi montana, atque aspera delegisset. Sed non est hoc admirandum, cum Josue non esset de hoc mundo, sed vir sanctissimus, et aemulator virtutum Mosis magistri sui; qui non quaerebat quae sua erant, sed quae aliorum: nec solum Mosem imitari volebat, sed multo magis Jesum Christum, quem spiritu venturum noverat, et se illius figuram gerere, Deo revelante, non ignorabat. Itaque, non postea Philosophus scripsit, hoc esse discrimen inter regem et tyrannum, quod rex non suam sed populi utilitatem quaerit, tyrannus contra suam, non populi: multo antea noster~Jo^ sue reipsa, et factis demonstravit; exemplo suo reges informans, et tyrannos detestans.
Omitto quae dici poterant de prudentia, et fortitudine in bellis gerendis, quemadmodum videlicet exercitus suos semper in officio continuerit, a sceleribus compescuerit, in timore Domini erudierit: et quibus artibus hostes averterit, vel prostraverit; ac denique tam multas provincias brevi domue-
rit: et habitatoribus interemptis, vel fuga- sunt. Vixit Josue annos centum et decem; et tis filiis Israel habitandas, possidendasque genti Hebraeorum cum imperio felicissime tradiderit. Haec enim ex libro Josue peti pos- praefuit annis viginti sex.
Sanctus David speculum lucidissimum esse poterit Christianis regibus omnibus. Nam divitiis non caruit, ut Moses et Josue: neque vitiis etiam caruit, ut Josue, et Joseph. Sed cum auri, et argenti copia abundaret, usum le< itimum divitiarum ostendit; et cum ex ht mana fragilitate peccata non levia perpetrasset; sic tamen emendare culpas illas, studuit, ut non minus post lapsum, quam ante lapsum, amicus Dei singularis dici, atque haberi potuerit. Ac ut in tanti regis rebus gestis, et virtutibus explicandis, ordine procedamus; enarrabimus primum secundas res, quae illi acciderunt in pueritia, et adolescentia: deinde persecutiones, et angustias, quas passus est, usque ad annum aetatis suae tricesimum: tum res ejus gestas, dum regnaret per annos quadraginta. Denique addemus virtutes eximias, et plurimas, quibus illud obtinuit, ut post obitum a Spiritu sancto ita celebraretur, ut possit verissime dici, ab ipso Deo in sanctorum numerum relatus.
Igitur primum Davidis privilegium illud fuit, quod adhuc puerulus, jussu Dei a Samuele propheta, fuerit inunctus in regem. Nam cum Saul rex primus Hebraeorum, non recte fungeretur munere suo; neque mandata Dei, sibi per Samuelem prophetam indicata, fideli ter adimpleret: jussit Deus Samueli, ut unum ex liliis lsai oleo sancto inungeret, qua unctione significaretur, illum fore Saulis successorem. Profectus itaque Samuel ad lsai Bethlehemitem, de tribu Juda; et productis in medium septem ejus filiis, spiritus Domini indicavit Samueli, ad ultimum qui erat David, puer parvulus, rufus, et facie decorus, regnum Israeliticum post mortem Saulis deventurum, atque in liujusrei signum, illum unxit oleo sancto; ex qua unctione repletus est David Spiritu sancto, et indutus robur corporis, et animi prorsus admirabile: nam adhuc adolescens, et pene
puer, oves patris suis custodiens, leonem, et ursum inermis interfecit, et paulo post, singulari certamine cum gigante Goliath armato, ipse puer inermis depugnavit, et vicit. Sed praestat audire verba ejus ad Saiilem regem. Non concidat, inquit, cor cuj usquam in eo (Goliath); ego servus tuus vadam, et pugnabo adversus Philistaeam. Et ait Saul ad David: Non vales resistei'e Philistaeo isti, nec pugnare adversus eum, quia puer es: hic autem vir bellator est ab adolescentia sua. Dixitque David ad Saul: Pascebat servus patris sui gregem, et veniebat leo, vel ursus, et tollebant arietem de medio gregis: et persequebar eos, et percutiebam, eruebamque de ore eorum: et illi consurgebant adversum me, et apprehendebam mentum eorum, et suffocabam, inter fici 'ebamque eos. Nam et leonem, et ursum interfeci ego servus tuus. Erit ergo et Philistaeus hic incircumcisus quasi unus ex eis. Ut sanctus puer non videretur de suo robore gloriari, et non de auxilio Dei, in quo praecipue sperabat, adjunxit: Nunc vadam, et auferam opprobrium populi: quoniam quis est iste Philistaeus incircumcisus, qui ausus est maledicere exercitui Dei viventis? et ait David, Dominus qui eripuit me de manu leonis, et de manu ursi, ipse me liberabit de manu Philistxi hujus. Atque ita ut locutus est, sic res se habuit; nam procedens David ad singulare certamen cum Philistaeo, Deo adjuvante, vicit puer inermis virum armatum, et proprio hostis gladio caput ejus praecidit: neque solum de gigante triumphavit David, adhuc adolescentulus, sed causa fuit, ut totis castris Philistinorum trepidaretur: etlsraelitae resumptis animis, ac viribus fugientes persequerentur, et magna strage affectos, e finibus suis ejicerent. Hoc fuit initium operum heroicorum Davidis, quod totum debetur magnaj fidei, et fiduciae innocentis, et religiosi adolescentis in Deum.
Sed hoc tam egregium facinus occasio-
nem dedit gravissimae persecutioni, quam Deus permisit, ut virtus patientiae ipsius Davidis, et pietatis in Deum, et charitatis in proximos, etiam inimicos et ingratos, perspicue cerneretur, et omnes nos intelligeremus, fuisse Davidem secundum cor Dei. Saul enim audiens mulieres canentes, cum David reverteretur a singulari illo certamine, caput Philistaei portans in manibus: Saul percussit mille, et David decem millia, invidentiae stimulis agitari coepit; et eo usque processit illa mentis aegritudo, ut eum bis lancea tentaverit interficere. Deinde amovit illum a se, et constituit tribunum super mille milites, sperans illum in praelio ab hostibus aliquando interimendum. Sed quo magis Davidem Saul oderat, eo magis Deus eum diligebat, et hostibus formidolosum, et toti populo Isaerlitico gratum et amabilem reddebat. Denique Saul non ferens amplius praesentiam Davidis locutus est ad Jonatham filium suum, et ad omnes servos suos, ut occiderent Davidem. Nimis autem longum esset hic referre, quam frequenter et palam, et per insidias tentaverit Saul Davidem occidere. Denique etiam integrum exercitum militum ad eum capiendum, et interficiendum misit: ipse quoque armatis copiis silvas et montes circumdedit, in quibus latere Davidem acceperat, ut eum de vita tollere posset. Sed videamus, quid contra David fecerit: an insidiatus unquam fuerit Saiili, an ullum in eum incitaverit, an de fama, vel honore ejus detraxerit: nihil ejus modi legitur in sacris litteris; sed hoc solum, quod tugerit, quod latuerit, quod insidias ejus declinaverit. Sed quod pene fidem superat, illud est, quod cum posset eum sine periculo suo interficere, et regnum ejus invadere, et hoc non semel, sed bis, et amicis cohortantibus, et occasionibus optimis se offerentibus, semper recusavit. Quam paucos reperiemus, etiam Evangelio coruscante, qui parcant hosti smvissimo, si possint eum sine periculo suo interficere? Sed quid dicam, si possint non solum vitam suam conservare; sed etiam amplissimum Regnum acquirere? Hoc David fecit, ad hoc culmen virtutis pervenit David: ideo de eo canitur: Memento Domine David, et omnis mansuetudinis ejus. Et non sine magna ratione Filius Dei, filius etiam Davidis appellari voluit: nimirum mansueti Patris mitissimus Filius, et patientis Patris patientissimus Filius, (ha cum malediceretur, non comminabatur.
Sed veniamus nunc ad tempus, in quo persecutionibus consummatis, pervenit ad regnum, et videamus quam juste, et quam sapienter regnum administraverit. Saul, qui cum primum electus fuit ad regnum, optimus erat omnium, et tam humilis in oculis suis, ut oportuerit eum quasi compellere, nt regnum acciperet, quippe qui absconderat se, ne rex fieri cogeretur: tamen paulo post oblitus mandatorum Dei, et in sensum reprobum datus, non solum Davidem, fidelissimum sibi militem, ob invidiam sed etiam Sacerdotes Domini, quod suspicaretur amicos esse Davidis, plane mite.s et innoxios, coram se interfici jussit; et perierunt illa die Sacerdotes octoginta quinque ac ea crudelitate non contentus, civitatem Sacerdocum, quae dicebatur Nobe, Percussit, ut Scriptura loquitur in ore gladii; viros et mulieres, et parvulos et lactentes, bovemque et asinum, et ovem in ore gladii. En ad quantam barbariem, et feritatem perduxit invidia, et carentia timoris Domini, eum regem, qui privatus cum esset, erat omnium optimus. Sed neque his contentus, religione divina contempta, consuluit phitonissam. His igitur omnibus sceleribus provocatus Dominus, tradidit Saiilem cum exercitu suo in potestatem Philistinoaum, et una die ceciderunt interfecti Saul cum tribus filiis ejus, et ingens populi multitudo.
Defuncto igitur impio rege, translatum est regnum ad pium, et amicum Dei Davidem, cum jam esset annorum triginta. Initium autem regnandi duxit David a lacrymis et jejunio, et planctu magno, ob mortem Saulis inimici sui; et animadvertit gladio in eum, qui dixerat, a se interfectum fuisse Saiilem dicens ei: Quomodo non timuisti mittere manum tuam, ut occideres Christum Domini? Quid igitur mirum est, quod David diceretur, vir secundum cor Dei, qui inimicum suum saevissimum viventem, mortuumque ita dilexit, ac si amicissimus ei fuisset? sic enim et Deus Benignus est super ingratos, et malos: et secundum Apostolum, Commendat charitatem suam in nobis, quia cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est.
Porro quam juste David, misericorditer, prudenterque regnaverit, explicat ipse in Psalmo centesimo. Neque miretur aliquis, quod ipsemet laudes suas decantet: neque enim ipse, sed Spiritus Domini per os ejus loquebatur, sic enim ipse loquitur in secundo libro Regum: Spiritus Domini locutus est per me, et sermo ejus per linguam meam. Et in Actis Apostolorum tota Ecclesia dicit: Domine, qui Spiritu sancto per os patris nostri David, pueri tui, dixisti, Quare fremuerunt gentes. Itaque David laudes suas, non ut laudes suas, sed ut beneficia gratiae Dei Spiritu sancto inspirante, vere scripsit, cum ait: Misericordiam et judicium cantabo tibi •> Domine; hoc est: Ad laudem, Deus, et ad instructionem principum, quod tu elegeris, cantabo misericordiam, et justitiam, ad quas revocari possunt omnes virtutes, quae sunt principibus omnibus ad bene regendos populos necessariae. Cantabo autem tibi, quia dona tua sunt, in quocumque principe inveniantur: tua enim gratia principes boni misericordes sunt, sed non injusti, sed non crudeles. Psallam, et intelligam in via immaculata, quando venies ad me, id est: Canam non sola voce, sed etiam per instrumentum musicum, quando veneris ad me, Spiritu sancto tuo, inspirans mihi viam immaculatam, quae consistit in misericordia, et justitia. Universae enim viae Domini, misericordiae et veritas; quae eadem cum justitia est. Perambulabam in innocentia coi'dis mei, in medio domus meae. Hic jam incipit David explicare laudabil.es mores suos, ut caeteri imitentur, tum successores, tum subditi. Ad hoc enim principes in sublimi loco sedent, ut tamquam lucernae in candelabro positae, omnibus luceant. Ac primum declarat, qualis fuerit in oculis Dei, qui videt etiam in abscondito: deinde qualis fuerit publice in oculis hominum. Perambulabam, inquit, in innocentia cordis mei: id est, perambulabam viam hujus praesentis vitae, conservans in primis cordis innocentiam, nihil cogitans, et nihil appetens, contra legis divinae mandata: ne forte cor meum vitiosis cogitationibus, vel desideriis inquinarem. Atque id faciebam etiam In medio domus meae, in penetralibus videlicet, ubi nemo erat qui me reprehendere posset. Multi enim in foro, et in plateis modeste, ac moderate se gerunt, sed in penetralibus domus fraena libidinibus laxant. Quanta igitur, et quam severa disciplina Davidis erat, qui etiam in penetralibus domus suae, et in ipso corde, ubi solus Deus videt, innocentiam custodiebat? et credibile est ab ipso didicisse filium ejus Salomonem qui scripsit, Omni custodia serva cor tuum, quoniam ab ipso vita procedit. Neque contentus David
innocentia interiore, addit:Non proponebam ante oculos meos rem injustam: facientes praevaricationes odivi. Haec enim pertinent ad innocentiam oculorum, et manuum. Avertebat enim magna diligentia oculos David ab omni spectaculo vitioso, a ludis illicitis, a choreis impudicis, ab omni aspectu rerum, quae mentem inquinare possent: sed praecipue avertebat oculos ab omni injustitia, a muneribus, quae excaecant oculos sapientium, contractibus usurariis, ab omni negotiatione injusta: nec solum ipse leges divinas praevaricari nolebat; sed omnes subditos suos, quos praevaricatores noverat, odio habebat, et si quo modo poterat, eos a praevaricatione compescebat. Addit postea: Non adhaesit mihi cor pravum, declinantem a me malignum non cognoscebam. Tanta videlicet erat in populo sanctitatis opinio de rege Davide, ut improbi ad eum accedere non auderent. Magna laus principis, cui deceptores, assentatores, lenones, atque alii scelerati homines appropinquare non audent. Non adhaesit mihi, inquit, homo pravi cordis, et nequam; noverant enim omnes, a me non diligi facinorosos: Declinantem a me malignum non cognoscebam. Sic enim erat omnibus notum me non delectari societate improborum, ut per se declinarent improbi a consortio meo, etiam me nesciente. Detrahentem secreto proximo suo, hunc persequebar. Alia virtus plane regis hic aperitur, in qua mirifice lucent misericordia et judicium. Saepe enim in aulis principum regnat livor, et invidentia; inde multi exsurgunt detractores, vel adulatores, qui detrahendo ejiciunt competitores, et adulando occupant eorum loca. Sed David rex sapiens, et justus, detrahentes secreto proximis suis; non solum non audiebat, sed persequebatur, et ex aula ejiciebat. Addit: Superbo oculo, et insatiabili corde, cum hoc non edebam. Non enim solos detractores, sed etiam superbos, et cupidos David detestabatur: nihil enim tristius ac - cidere populis potest, quam si ministri regum superbi, aut avari sint. Abutuntur, qui ejusmodi sunt, publica potestate ad explendas cupiditates proprias, non sine magno detrimento populorum. David igitur ad mensam suam non admittebat, tamquam domesticos, et familiares, homines elatos, atque superbos, neque homines cupidos, qui opibus expleri nequeunt. Oculi mei ad fideles terrae, ut sedeant mecum: ambulans in via immaculata, hic mihi ministrabat. Expiosis a convictu, et familiaritate, vel ministerio suo detractoribus, superbis, et avaris; eligebat, et admittebat solos fideles, et probos. Saepe enim accidit, ut principes sic delectentur fidelitate ministrorum, quos utiles experiuntur vectigalibus et gazis suis; ut facile tolerent multa alia illorum vitia. Non sic David rex sanctus, sed conjtmctam volebat esse ministris suis fidelitatem cum probitate, et probitatem cum fidelitate. Nolebat enim amicos habere, quos inimicos Domini sui esse non ignorabat: et qui sic diligenter conservarent regias opes, ut simul flagitiis suis perderent animas proprias; et malo exemplo perderent animas populorum. Ideo subjungit: Oculi mei ad fideles terree, quaerendos videlicet, et eligendos: sed simul eos, qui ambulant in via immaculata, id est, qui fidelitatem cum probitate conjungunt: hos ad ministrandum mihi semper deligebam. Denique addit: In matutino interficiebam omnes peccatores terrae, ut disperderem de civitate Domini omnes operantes iniquitatem. Concludit Psalmum demonstrans zelum suum in purganda civitate Dei: in qua purgatione faciebat misericordiam, et judicium: misericordiam erga bonos cives, liberans eos ab oppressionibus impiorum; et judicium erga malos, debitis poenis eos afficiens. Dicit autem in matutino, se hoc judicium exercuisse, id est, in ipso principio erumpentium malorum, antequam radices figant. Nam ubi mala crescendo invaluerunt, vix magno labore eradicari possunt. Dicit autem se disperdere voluisse omnes peccatores terne, omnes, inquam, qui mortem merebantur, et quibus vita concedi non poterat sine periculo innocentium. Quando enim e contrario non possunt omnes peccatores disperdi, nisi cum eis multi pereant innocentes; tunc parcendum est etiam impiis, ne simul cum illis pereant juxta parabolam zizaniorum, in qua Dominus ait: Sinite utraque crescere, ne forte eradicantes zizania, eradicetis simul et triticum.
Neque solee virtutes regiee, misericordia, et justitia inDavide nostro mirifice refulserunt: sed etiam pietas, et charitas in Deum tanta, quanta vix in probatissimis Sacerdotibus, et perfectis monachis, Evangelio coruscante, inveniri poterit. Et tamen hic magnus vir non in templo Domini, ut Samuel, neque in desertis locis habitabat, ut Sanctus Joannes Baptista, et nostri Paulus, et Antonius; sed aulam regiam tenebat, opibus abundabat,
uxores et filios multos habebat, exercitum armatum ducebat, urbes oppugnabat, ut caperet, et captas evertebat: et tamen sic erat addictus colloquiis divinis, et orationi, ut septies in die laudes diceret Domino, et media nocte surgeret ad confitendum Domino: et cantica illa spiritualia tam multa, et tam pia scriberet, quae fontes lacrymarum producunt: quaeque jam per omnes Ecclesias suavissime concinuntur: ut factus jam sit David magister omnium Ecclesiarum, et monasteriorum.
Quid jam dicam de amore ejus in Deum, et de contemptu mundi hujus? Ita prorsus amor divinus cor ejus occupaverat, ut diceret: T ibi dixit cor meum, exquisivit te facies mea, faciem tuam, Domine, requiram. Item, Quam magna multitudo dulcedinis tuae, Domine, quam abscondisti timentibus te? Item. Gustate, et videte, quoniam suavis est Dominus. Item: Sitivit anima mea ad Deum fortem, vivum, quando veniam, et apparebo ante faciem Dei? Item: Renuit consolari anima mea: memor fui Dei, et delectatus sum. Item: Quid mihi est in coelo, et a te quid volui super terram? Deus cordis mei, et pars mea Deus in aeternum. Item: Laetifica animam servi tui, quoniam ad te, Domine, animam levavi; quoniam tu, Domine, suavis et mitis, et multae misericordiae omnibus invocantibus te. Item: Ego vero delectabor in Domino.
Addidit quoque David ad amorem erga Dum, pietatem et religionem erga ea, quae Dei sunt, et praeparavit, quae ad templum magnificentissimum aedificandum necessaria esse videbantur, thesauros immensos. Sic enim legimus in libro priore Paralipomenon cap. xxn. Ecce ego, inquit, in paupertate mea praeparavi impensas domus Domini auri talenta centum millia; et argenti mille millia talentorum.aeris vero, et ferri non est pondus: vin citur enim numerus magnitudine: ligna, et lapides praeparavi ad universa impendia. Ecce in quos usus David thesauros congessit suos: non in voluptates suas, vel gloriam suam, sed in obsequium Domini Dei sui. Neque vero solum amabat Dominum David ex toto corde suo: sed etiam despiciebat omnia quae extra Deum sunt, ut plane inania, nihil solidi, et veri boni in se habentia: quod ex toto Psalmo tricesimo octavo intelligi potest. Ecce, inquit, mensurabiles posuisti dies meos, id, est brevissimos, qui quasi palmo uno mensurari possint. Et: Verumtamen universa vanitas omnis homo vivens. Et: In imagine per i
transit homo, sed et frustra conturbatur. Thesaurizat et ignorat, cui congregabit ea. Et: Tabescere fecisti, sicut araneam animam meam. (Aranea enim laborat in texenda tela, ut capiat muscas; et ipsa interim exsiccatur, et consumitur.) Denique addidit: Advena ego sum, et peregrinus, sicut omnes patres mei. In quem locum Sanctus Joannes Ghrysostomus scribens exclamat. «Jure admirandus est Magnus David, qui in regno, opibus et potentia, se ipseappelat inquilinum, et viatorem; ut qui prosperitati non fideret: revera enim sunthaec verba plena sapientia. » Neque solum Deum sed etiam proximumsic ardenter diligebat David, ut pro eo vitam suam exponere paratissimus esset. Cum aliquando saevissima pestis grassaretur in populum, clamavit David ad Deum: Ego sum, qui peccavi, ego qui inique egi: isti qui oves sunt, quid fecerunt? vertatur, obsecro, manus tua contra me, et contra domum patris mei. Haec nimirum est illa perfecta charitas, de qua loquitur Apostolus Joannes, dicens: In hoc cognovimus charitatem Dei, quoniam ille animam suampi'o nobis posuit; et nus debemus pro fratribus animas ponere.
Chapter 25 of 37