Skip to the text

Pars 4

Hinc apparet, quam facile sit Deo fideles suos protegere, et locupletare. Atque haec est causa, cur Deo valde displiceat, cum ii, qui experti sunt beneficia Dei, fiduciam suam, vel partem fiduciae collocant in hominibus, ac praesertim inimicis ipsius yei: praesertim si propterea amicitiam cum illis contrahant, vel loedus percutiant, id quod ipsi regi Josaphat Propheta Jesu dixit nomine Dei. Impio, inquit, prxbes auxilium, et his qui oderunt Deum amicitia jungeris, et idcirco iram quidem mereberis: sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris lucos de terra Juda, et prxparaveris cor tuum, ut requiretur Dominum Deum patrum tuorum. Et alibi alius Propheta dixit eidem Josaphat: Quia habuisti foedus cum Ockozia rege impio, percussit Dominus opera tua, cnntritsegue sunt naves, nec potuerunt ire in Tharsis. Sed gravior fuit reprehensio divina contra regem Asa, patrem regis Josaphat. Sic enim locutus est Propheta Hanani ad Asa: Quia habuisti fiduciam in rege Syriae, et non in Domino Deo tuo: idcirco evasit exercitus regis Syrice de manu tua. Nonne yEihiopes, et Libyes multo plures erant quadrigis, et equitibus, et multitudine nimia: quos, cum Domino ^edidisses, tradidit in manu tua? oculi enim Domini contemplantur universam terram, et praebent fortitudinem iis, qui • corde perfecto credunt in eum. Stulte igitur egisti: et propter hoc ex praesenti tempore adversum te bella consurgent, haec Propheta, ad regem Asa, alioqui satis bonum: sed quia reprehensionem non aequo animo accepit, sed indignatus valde Prophetam in carcerem trusit, et interfecit de populo in tempore illo plurimos; non tardavit flagellum Domini. Nam aegrotavit dolort, pedum vehementissi mo: et nec in infirmitate sua quaesivit Do¬

minum, sed magis in medicorum arte confisus est.

Hoc sane exemplo admoneri possunt principes Christiani, ut non faciles sint ad amicitiam, et foedera cum Paganis, vel Haereticis, etiamsi ad tempus utilia videantur. Hinc enim et Judas Macchabaeus, et fratres ej us Jo. nathas et Simon, viri fortissimi, dum in solo Deo fiduciam posuerunt, victorias pene incredibiles de hostibus omnibus reportaverunt: sed ubi cum Romanis amicitiam contraxerunt, et in auxilio illorum spem ponere coeperunt; brevi omnes tres necati sunt. Et Christianis temporibus Fridericus secundus imperator, cum auxilia Saracenorum, Christi hostium, magnifacere, et in illis confidere coepit; brevi, Deo illum puniente, et imperium et regnum Neapolitanum, et filios, et vitam ipsam amisit. Sed noster Josaphat, quamvis in hac relapsus sit, ut homo, tamen multis bonis operibus plenus, et multis virtutibus ornatus, id a Domino obtinuit, ut solum jactura temporali, eaque non magna, puniretur.

Post reges Hebraeorum, non alios invenimus in Testamento veteri principes pietatis nomine insignes, quam Zorobabelem, cum Nehemia; et Judam Macchabseum cum fratribus Jonatha et Simone. Sed de Zorobabele, quem mirifice laudat Ecclesiasticus cum Nehemia, nihil habemus, praeter nomen in libris duobus Esdrae, et in Pi'opbetis Aggaeo, et Zacharia: de Nehemia nihil fere habemus nisi ingens desiderium redaedificandae Hierosolymae, in toto libro secundo Esdrae. His igitur [praetermissis ad Judam Macchabaeum veniamus, quem non solum Scriptura in duobus libris Macchabaeorum; sed etiam sancti Patres Ambrosius in libris de officiis, Augustinus in libris de civitate Dei, et Joannes Chrysostomus in explicatione Psalmorum, mirifice laudant. Jiulas igitur Macchabaeus princeps Judaeorum incidit in ea miserrima tempora, in quibus Antiochus Epi¬

phanes rex Syriae, non solum bonis temporalibus Judaeos spoliabat, sed etiam divinam religionem illis a majoribus traditam, extinguere, et ad idolorum cultum eos omnes traducere conabatur. Cujus rei testimonium reddere possunt egregia martyria Eleazari, et septem puerorum cum matre ipsorum, quae habentur in posteriore libro Macchabaeorum, de quorum laude Sanctus Gregorius Nazianzenus orationem pulcherrimam habuit ad populum.

Porro Judas Macchabeus, de cujus rebus gestis praecipue scribitur in duobus libris, qui dicuntur libri Macchabaeorum, quia de hoc eminentissimo viro potissimum tractant; filius fuit Matathiae Sacerdotis optimi, qui primus zelo Dei ardere coepit cum vidisset in civitate sua compelli Judaeos ad veram religionem deserendam. Fuit autem Judas Macchabaeus post patrem Sacerdos et princeps populi sui, pius ac religiosus valde in Deum; sicut etiam misericors et benignus in fratres, praecipue pauperes. De pietate in Deum testantur illa verba Scripturae: Erat enim pro uxoribus et filiis, itemque pro fratribus, et cognatis minor sollicitudo: maximus vero, et primus pro sanctitate timor erat templi. Et cum essent pugnaturi adversus hostes, magis in oratione ad Deum quam in viribus suis, et armis confidebant, sic enim legimus: Et j ejunaverunt in illa die, et induerunt se ciliciis, et cinerem imposuerunt capiti suo; et infra: Sancta tua conculcata sunt, et Sacerdotes tui facti sunt in luctum, et in humilitatem. Et ecce nationes convenerunt adversum nos, ut nos disperdant: quomodo poterimus subsistere ante faciem eorum, nisi tu Deus adjuves nos? et alio loco: Considerans Macchabaeus adventum multitudinis,, et apparatum varium armatorum, et ferocitatem bestiarum, extendens manus in coelum, prodigia facientem Deum invocavit, qui non secundum armorum potentiam, sed prout ipsi placet, dat dignis victoriam. Dixit autem invocans hoc modo: Tu Domine, qui. misisti Angelum tuum sub Ezechia rege Juda, et interfecisti de exercitu Sennacherib centum octoginta quinque millia: et nunc dominator caelorum mitte Angelum tuum bonum ante nos in timore, et tremore magnitudinis brachii tui, ut metuant qui cum blasphemia veniunt adversus sanctum populum tuum: et hic quidem ita peroravit. Nicanor autem, et qui cum eo erant, cum tubis et canticis admovebant. Judas vero, et qui cum ipso erant, invocato Deo per orationes congressi sunt: manu quidem pugnantes, sed Dominum cordibus orantes, prostraverunt non minus triginta quinque millia, praesentia Dei magnifice delectati. Et rursum in alio bello dixit Judas viris, qui secum erant: Ne timueritis multitudinem eorum, et impetum eorum ut formidetis. Mementote qualiter salvi facti sunt Patres nostri in mari rubro, cum sequeretur eos Pharao cum exercitu multo: et nunc clamemus in coelum, et miserabitur nostri Deus noster, et memor erit testamenti patrum nostrorum, et conteret exercitum istum ante faciem nostram hodie; et scient omnes gentes, quia est qui redimat, et liber'et Israel; et infra: Et congressi sunt, et contritae sunt gentes. Et anno sequenti iterum venit Lysias, et adduxit sexaginta millia peditum, et quinque millia equitum; et eos quoque Judas Macchabaeus cum parva manu oratione ad Deum magis, quam amnis, debellavit. Nec minus opere,

quam verbis Macchabaeus pietatem suam in Deum demonstravit. Nam victoria potitus, non cogitavit de domo sua- privata restituenda; sed dixit: Ecce contriti sunt inimici nostri, ascendamus nunc mundare sancta, et renovare. Et quod dixit, fecit; summa enim diligentia, et celeritate purgavit templum ab omni contaminatione, qua polluerant illud idololatrae, et restituit omnia, quae secundum legem Domini ad cultum Dei vivi et veri necessaria erant. Atque haec pauca de pietate erga Deum.

Pietas, sive charitas fraterna erga proximos, ex eo cognosci potest, quod cum spolia de hostibus Judas Macchabaeus reportabat; non ea cum solis militibus dividebat, sed memor erat pauperum, senum, aegrotorum, viduarum, et aliarum miserabilium personarum, sic enim legimus: Debilibus, et orphanis, et viduis diviserunt spolia; et residua ipsi cum satis habuerunt, et infra: Et plures praedas diviserunt, aequam portionem debilibus, pupillis, viduis, sed et senioribus facientes. Nec solum pii, et misericordes erant Macchabaei in pauperes viventes; sed etiam in animas defunctorum, praesertim eorum, qui in bello ceciderant, sic enim loquitur Scriptura: At vero fortissimus Judas hortabatur populum conservare se sine peccato, sub oculis videntes quae facta sunt pro peccatis eorum, qui postrati sunt. Et facta collatione duodecim millia drachmas argenti misit Hie. rosolymam offerri pro peccatis mortuorum sacrificium. De qua re sic loquitur sanctus Augustinus in libro de cura pro mortuis: « In Macchabaeorum libris legimus oblatum sacrificium pro mortuis: sed et si nusquam in Scripturis veteribus legeretur; non parva est universae Ecclesiae, quae in hac consuetudine claret auctoritas: ubi in precibus Sacerdotis, quae Domino Deo ad ejus altare funduntur, locum suum habet etiam commendatio mortuorum. » Itaque Judas Macchabaeus non solum viventibus, sed etiam mortuis misericordiae operibus indigentibus plenissime satisfecit.

Quod autem gratissima fuerint Deo praelia Judae Macchabaei, Scriptura duobus in locis manifeste declarat. Unus locus estin secundo libro Macchabaeorum, ubi haec verba leguntur: Sed cum vehemens pugna esset, apparuerunt adversariis de coelo viri quinque in equis, freenis aureis decori, ducatum Judaeis praestantes, ex quibus duo Macchabaeum medium habentes, armis suis circumseptum incolumen conservabant: in adversarios autem tela, et fulmina jaciebant. Ex quo et csecitate confusi, et repleti perturbatione cadebant. Alter locus est in eodem libro, paulo infra, ubi ejusmodi visio describitur: Erat autem hujuscemodi visus, Oniarn, qui fuerat summus Sacerdos, virum bonum et benignum, verecundum visu, modestum moribus, et eloquio decorum, et qui a puero in virtutibus exercitatus sit, manus protendentem orare pro omni populo Judaeorum. Post hxc apparuisse alium virum aetate, et gloria mirabilem, et magni decoris habitudine circa illum. Respondentem vero omnia dixisse: Hic est fratrum amator, et populi Israel, hic est, qui multum orat pro populo, et universa sancta civitate, Hieremias Propheta Dei. Extendisse autem Hieremiam dexteram, et dedisse Judx gladium aureum. Accipe sanctum gladium, munus a Deo, in quo dejicies adversarios populi mei Israel.

Ista} certe visiones admirabiles manifeste demonstrant, Judam Macchabseum gratissimum fuisse Deo; et non sua virtute, sed Dei omnipotentis peculiari auxilio victorias tam multas, et tam praeclaras de suis hostibus reportasse. Pugnavit enim cum parva manu militum, primo cum quatuor Ducibus Antiochi Ephiphanis regis Syria}, et cum quatuor eorum magnis exercitibus, et de omnibus victoriam reportavit. Primus dux Antiochi fuit Apollonius, de quo sic loquitur Scriptura divina: Et congregavit Apollonius gentes, et a Samaria virtutem multam, et magnam ad bellandum contra Israel. Et cognovit Judas, et exiit obviam illi; et percussit, et occidit illum, et ceciderunt vulnerati multi, et reliqui fugerunt: et accepit spolia eorum, et gladium Appollonii abstulit Judas, et erat pugnans in eo omnibus diebus. Alter dux Antiochi Seror fuit, de quo sic legimus in eodem loco. Et audivit Seror princeps exercitus Syriae, quod congregavit Judas congregationem fidelium, et Ecclesiae secum, et ait: Faciam mihi nomen, et glorificabor in regno, et debellabo Judam, et eos, qui cum ipso sunt, qui spernebant verbum regis. Et praeparavit se, et ascenderunt cum eo castra impiorum, fortes auxiliari, ut facerent vindictam in filios Israel. Et exivit Judas obvias illis cum paucis, tt. dixerunt ei: Quomodo poterimus pauci pugnare contra multitudinem tantam, et tam fortem, et nos fatigati sumus jejunio hodie. Et ait Judas: Facile est concludi multitudinem in manu paucorum, et non est differentia in conspectu Dei coeli liberare in multis, vel in pau¬

cis; quoniam non in multitudine exercitus victoria belli, sed de coelo fortitudo est. Ut cessavit autem loqui, insiluit in eos subito, et contritus est Seror, et exercitus ejus in conspectu ipsius. Tertius dux fuit Nicanor cum Ptolomaeo, et Gorgia, qui cum quadraginta milibus peditum, et septem mi libus equitum venerant, et mandato regis Antiochi, ut delerent omnem gentem Judaeorum. Sed contra accidit. Nam Judas ait suis: Ne timueritis multitudinem eorum, et impetum eorum ne formidetis. Et exierunt de castris in praelium, et tuba cecinerunt hi, qui erant cum Juda et congressi sunt, et contritae sunt gentes, et fugerunt in campum; novissimi autem omnes ceciderunt in gladio. Et Judas reversus est ad spolia castrorum, et acceperunt aurum multum, et argentum et hyacintum, et purpuram marinam, et opes magnas; et conversi hymnum canebant, et benedicebant Deum tn coelum, quoniam bonus, quoniam th saeculum misericordia ejus. Quartus dux fuit Lysias, qui anno sequente venit cum sexaginta millibus peditum electorum, et quinque millibus equitum. Et occurrit illis Judas cura decem millibus militum, et commiserunt praelium et ceciderunt de exercitu Lysiae quinque millia virorum; et reliqui fugerunt, et Lysias inglorius abiit Antiochiam. Deinde pugnavit Judas cum finitimis gentibus, ac pra?cipue cum quatuor primumcumklumaeis, quos percussit plaga magna. Deinde cum Ammonitis, quorum dux erat Timotheus, et habebat manum fortem, et populum copiosum: et commisit Judas cum eis praelia multa, et contriti sunt in conspectu ejus. Tertio cum Galilans Simon frater Judae, et ex ipsius Judae mandato multa quoque praelia felicissime fecit.

Post haec Antiocho Epiphane defuncto, Antiochus Eupator ejus successor, venit in Judaea cum exercitu copiosissimo centum et decem millium peditum, et equitum quinque millium, et curruum falcatorum trecentorum. Vicit autem tam ingentem exercitum Judas primum oratione, et jejunio triduano armatus; deinde, gladio cum suis paucis adversus multitudinem hostiam fortiter pugnans: sic enim et plurimos occidit, et reliquos in fugam egit: et tandem ad pacem, et amicitiam regem compulit.

Denique, cum Demetrio Antiochi Eupatoris successore postrema duo bella Judas fecit. Sed tamen non ipse per se rex ad bellum venit, sed misit duces suos, Alcimum, et Bacchidem, qui tamen nihil profecerunt. Deinde misit Nicanorem cum exercitu magno: sed Judas, cum solis tribus millibus militum, exercitum illum contrivit: et pri. mus omnium periit Nicanor, qui superbe nimis, et arroganter locutus fuerat dicens: Nisi traditus fuerit Judas, et exercitus ejus in manus meas; continuo cum reversus fuero in pace, succendam domum istam, templum videlicet Dei. Postremo, addidit Demetrius, audita morte Nicanoris, mittere in Judaeam Bacchidem, et Alcimura, cum ingenti exercitu; in quo ultimo praelio, cum per totam diem pugnatum esset ab octingentis militibus Judae adversus viginti millia peditum, et duo millia equitum; is fuit exitus prcelii, ut dux regis Demetrfc amiserit exercitum copiosum; et exercitus Domini amiserit ducem fortissimum Judam. Hinc Scriptura sancta encomium illud de Juda contexuit: Et dilatavit (Judas) gloriam populo suo, et induit se loricam, sicut gigas, et succinxit se arma bellica sua in prseliia, et protegebat castra gladio suo. Similis factus est leoni in operibus suis, et sicut catulus leonis rugiens in venatione. Et persecutus est iniquos perscrutans eos, et qui conturbabant populum suum, eos succendit flammis: et repulsi sunt inimici ejus prx timore ejus, et omnes operarii iniquitatis conturbati sunt, et directa est salus in manu ejus. Et exacerbabat reges multos, et laetificabat Jacob in operibus suis, et in saeculum memoria ejus in benedictione. Et perambulavit civitates Juda, et perdidit impios ex eis, et avertit iram ab Israel, et nominatus est usque ad novissimum terrae.

Sed unum est, in quo videtur Judas aliquid humani passus, Deo hoc permittente, ad instructionem principum caeterorum; siquidem audita gloria Romanorum, misit ad eos legatos, ac petiit amicitiam eorum,

ut amicitia illa fretus, deinceps liber esset ab infestationibus regum Graecorum. Atque exemplum Judae secuti sunt postea fratres ejus Jonathas, et Simon, qui post illum, principatum Judaeorum obtinuerunt; uterque enim amicitiam Romanorum honorifica legatione missa petiit, et obtinuit: sed ut ostenderet Dominus, non debuisse Judam, qui tot et tam manifestis signis auxilium Dei praesentissimum semper agnoverat, aliquid de spe illa sua in Deum concepta, remittere, neque ullam ejus partem in Romanos idololatras derivare; permisit ut primo quoque tempore post amicitiam cum Romanis contractam, in praelio Judas ipse occideretur. Jam enim non aderant duo illi ccelestes milites, qui medium tenentes Judam ab omni ictu lanceae, vel gladii protegebant; et quod Judae contigit, idem et fratribus accidit: uterque enim post initam societatem cum Romanis interfectus fuit.

Neque haec dico, quod existimem Judam Macchabaeum ob amicitiam cum Romanis initam, a gratia Dei omnipotentis excidisse: absit enim a me judicium tam temerarium. Nam si rex Josaphat qui cum Achabo rege impio, et idololatra affinitatem contraxerat, et foedus in bello inierat, audivit a nuntio Dei: Impio praebes auxilium, et his qui oderunt Deum amicitia jungeris? et idcirco iram quidem Domini merebaris, sed bona opera inventa sunt in te, eo quod abstuleris locus de terra Juda,' et praeparaveris cor tuum, ut requireres Dominum Deum patrum tuorum. Quanto magis de Juda Macchabaeo credendum est, eum ob amicitiam cum Romanis initam, non excidisse a gratia Dei, cum et Romani minus impii fuerint, quam Achab; et Macchabaeus opera bona plurima, et fortasse gratiora Deo fecerit, quam Josaphat.

Chapter 27 of 37