Pars 1
De officio principis Christiani scripsimus in libro priore ea, quse vel in Scripturis sanctis, vel in probatis auctoribus invenire potuimus, aut certe quae nobis cogitantibus, et speculantibus occurrerunt. Sed quia magis movent exempla, quam diserti sermones: propositum nobis est, in sequentibus libris proponere ante oculos mentis principum Christianorum, egregias sanctorum principum res gestas; tum eorum, qui Christum Dominum, qui est princeps regum terrae praecesserunt; tum eorum, qui postea secuti sunt. Sic enim fiet, et dum praecepta virtutum principalium ad praxim redacta cernuntur, et quasi in speculo lucidissimo manifestissime conspicientur; nemo dicere possit, ea praecepta graviora esse, quam ut ab homine mortali observari queant. Quod enim priores principes omnibus saeculis, Dei gratia adjuvante implere potuerunt; cur non possint principes posteriores, ejusdem Dei adjuvante gratia, adimplere? Et si aliqui illorum sine praecedente exemplo optimi principis gloriam meruerunt: cur non facilius possint posteriores principes vestigiis praecedentium insistentes, eamdem gloriam promereri? Primum igitur in medium adferam vitas principum sanctorum Testamenti veteris: deinde vitas multo plures sanctorum principum Testamenti novi.
Sed antequam ad vitas principum Testamenti veteris describendas accedam, videtur mihi obex quidam esse removendus, qui
fructum lectionis ejusmodi vitarum impedire facile posset. Dicent enim Christiani principes, supervacaneum sibi videri, velle cognoscere, quid in republica Hebraica Testamenti veteris egerint principes, sive reges: cum nos ad rempublicam Christianam Testamenti novi, per Dei gratiam pertineamus. Sed hic obex facile removeri potest; docet enim Sanctus Augustinus in epistola ad Honoratum de gratia novi Testamenti, et alibi frequenter, sanctos viros Testamenti veteris, quales in primis fuerunt sancti principes Moses, Josue, David, et alii; floruisse quidem tempore Testamenti veteris, sed re vera pertinuisse ad Testamentum novum. Quemadmodum etiam plurimi Christiani vivunt in Ecclesia Testamenti novi, sed re vera pertinent ad Testamentum vetus. Haec enim est differentia duorum Testamentorum, quod vetus promittit bona temporalia, et praesentia, quibus futura, et spiritualia significantur: novum autem Testamentum promittit bona spiritualia in praesenti tempore, gratiae dona, et virtutes; atque in primis patientiam in tribulatione: sed in futuro gloriam, et gaudia sempiterna. Quemadmodum igitur viri Christiani, qui sub Testamento novo viventes, temporalibus bonis inhaerentes, spiritualia negligunt: viventes in Testamento novo, pertinent ad Testamentum vetus; sic etiam viri Hebraei, qui viventes in Testamento veteri, contemnebant temporalia, et spiritualibus inhaerebant, viventes in Testamento veteri, ad novum sine dubio pertinebant. Ejusmodi fuisse sanctos principes Testamenti veteris, quorum vitas legendas proponimus, usque adeo verum est, ut ra¬
rissimi Christiani principes inveniantur, qui veteribus illis in virtutibus, et sanctitate non cedant.
Primus omnium, qui inter cultores veri Dei principatum temporalem adeptus est, Joseph Jacobi Patriarchae filius fuit. Priores enim Patres ab Adamo usque ad Josephum, vel agrorum cultores fuerunt ut Cain, et Noe: vel ovium pastores, ut Abel, et Abraham, et caeteri Patriarcha^ qui sine dubio artem regendi populos non attigerunt. Sic enim scribit Sanctus Gregorius in libro vicesimo primo moralium cap. 10. « Scimus, quod antiqui Patres nostri, non tam reges hominum, quam pastores pecorum fuisse memorantur». Joseph autem regnum ^Egypti, ipso Pharaone rege potestatem suam illi tradente, administravit. Sic enim legimus in libro Genesis Pharaonem dicente ad Josephum, Ecce constitui te super universam terram sEgypti: tulitque annulum de manu sua et dedit in manu ejus: vestivitque eum stola byssina, et collo torquem auream circumposuit (.• fecitque eum sedere super currum suum secundum, clamante praecone, ut omnes coram eo genu flecterent, et praepositum esse scirent universae terrae sEgypti. Et quoniam Pharao rex potestatem suam omnem cum Josepho communicaverat, non ad tempus, ut cum praefectis fieri solet, sed per omnem vitam: ideo David de eo cecinit in Psalmis, Constituit eum dominum domus suae, et principem omnis possessionis suae: et Philo Hebraeorum doctissimus, in libro devita Joseph, Scribit, Josephum a Pharaone creatum fuisse proregem totius yEgypti; quia videlicet potestatem absolutam, et plane regiam cum Josepho, Pharao communicaverat.
Hujus igitur primi principis vitam magnis virtutibus plenam, et plane dignissimam, in quam, velut in exemplar morum, principes omnes intueantur, descriptam habemus primum a Mose in libro Geneseos, deinde a Philone Hebraeo, postremo a Sancto Ambro¬
sio. Et quoniam liber Genesis notissimus omnibus est, et assidue vel in Ecclesiis legitur, vel a concionatoribus explicatur; omissa vitae seiie, virtutes solum hujus prrnclarissimi viri principibus inspiciendas, et imitandas proponam.
Prima igitur, ac pene singularis Josephi nostri virtus, innocentia vita;, et morum fuit. Yixit annos centum et decem, ex quibus primos sexdecim in paterna domo consumpsit, quatuordecim sequentes in summis angustiis, aerumnis, et carceribus duxit; reliquos octoginta in summa potestate, et affluentia bonorum omnium, ac prosperitate transegit. In tam longo tempore, et in tanta rerum varietate, neque aerumnae illum ad impatientiam, neque felicitas ad dissolutionem, vel superbiam adducere potuit. Id quod ex eo manifeste potest intelligi, quod Scriptura divina nullum omnino crimen Sancti Josephi usquam indicat: virtutes plurimas, et maximas ubique praedicat. Neque responderi recte potest, non ideo Josephum expertem omnis criminis vixisse, quia Scriptura sancta nullum ejus crimen detexit: Spiritus enim sanctus in Scripturis suis neque adulatur improbis, neque justis peccantibus parcit: et ubique tam bona quam, mala opera detegit, ut Sanctus Gregorius in principio libri secundi moralium docet. Hinc non solum Davidis Prophetae Sancti adulterium, et homicidium aperte describit: sed etiam Saiilis reprobi virtutes, quibus initio regni sui floruit, non minus dilucide enarravit. Et quemadmodum Sancti Petri fidem, et charitatem in Christum eximiam praedicavit: sic etiam negationem trinam cum juramento minime tacuit. Igitur cum veridica, et liberrima Spiritus sancti vox, peccata filiorum Jacob in medium protulerit, ut incestum Ruben, crudelitatem Simeonis, et
Levi, fornicationem Judae, et odium filiorum Jacobi in ipsum innocentem fratrem eorum Joseph: certe si Joseph ipse in aliquo deliquisset, Spiritus sanctus in Scriptura sua id minime tacuisset. Maneat igitur ratum et firmum, Josephum innocentia vitae mirifice claruisse.
Neque vero sola innocentia, quae declinat a malo, in Josepho fuit sed etiam reliquae virtutes omnes, quae faciunt bonum. Porro virtutes primariae sunt, prudentia, justitia, temperantia, fortitudo. Prudentia non humana solum, sed etiam divina in Josepho aperte refulsit-; atque eam potissimum ob causam a Pharaone super omnes homines judicatus est dignus, qui regnum administraret, ut intelligi potest ex capite quadragesimo primo libri Geneseos. Nam cum Joseph, ex divina illustratione, somnia regis divinitus immissa de septem spicis plenis, et septem tenuibus; et septem vaccis pinguibus, et septem macilentis, interpretatus fuisset, illis, significari septem annos fertilitatis eximia?, et septem alios inauditae sterilitatis; adjecit etiam prudentissimuru consilium, quo fieret, ut sterilitas futura, non solum regis jEgypti serarium non minueret, sed incredibiliter augeret; rectissime rex judicavit, neminem esse in toto regno suo, qui prudentia, et sapientia Josephum anteiret. Neque regem fefellit opinio de prudentia Josephi concepta: regnum enim illud, Josepho vivente, per annos, ut supra diximus, circiter octoginta, maxime floruit.
Altera virtus principalis, justitia est, quae et fidelitas dicitur in Scripturis, eaque cum prudentia copulata efficit absolutum, perfectumque praefectum, sive domus, sive civitatis, sive regni, juxta verbum Domini, Quis putas est fidelis servus, et prudens, quem constituit Dominus super familiam suam? Haec fidelitas cum prudentia conjuncta sic in Josepho nostro eminuit, ut ubicumque esset, mox in praefectum eligeretur. Venditus fuit Joseph in servum a Medianitis Putiphari principi militiae Pharaonis; vix ingressus erat Putipharis domum, cum statiin cognita prudentia, et fidelitate juvenis, praepositus est universae familiae. Missus postea fuit in carcerem, ob falsum illi imputatum crimen: sed ecce continuo a principe carceris, creatur praefectus omnium vinctorum, et tamquam rex captivorum, omnium curam gerebat. Denique in ipsa veri regni administratione, ita prudenter, fideliterque se gessit,
ut usque ad mortem cum laude magna toti regno praefuerit. Fidelitas enim, sive justitia ejus, in eo potissimum apparuit, ut observavit etiam Philo in ejus vita, quod cum ex venditione frumenti cumulum pecuniarum immensum collegisset; nihil omnino sibi retinuit, sed intulit omnem illam pecuniam in aerarium regis. Et rursum cum patrem suum, et filios, ac nepotes ejus, usque ad numerum septuaginta hominum in JSgyptum vocasset; non eos ditavit ex bonis regis, quae in manu ejus erant omnia; sed fecit eos pastores armentorum regiorum, ut ex labore proprio, non ex alienis bonis ditescerent.
Tertia virtus, quae temperantia dicitur, in Josepho nostro non minus, quam prudentia, et justitia fulsit. Id testari potuisset uxor Putipharis, si splendorem continentiae impudica mulier adamare potuisset. Nam ut in Genesi legimus, Erat Joseph pulchra facie, et decorus aspectu. Et cum ejus amore capta esset uxor domini sui, et per dies singulos eum ad adulterium sollicitaret, castissimus juvenis eam a scelere multis rationibus avertere nitebatur; sed tandem aliquando, cum vi ab illa se cogi videret, relicto in manibus ejus pallio, fugit. Scribit etiam Josephus in secundo libro antiquitatum, procacem illam feminam Adolescenti praidixisse, se illum apud maritum accusaturam, quod ipsi vim afferre voluisset, et pallium ejus in signum fuga} demonstraturam: proinde aut amori ejus, cum voluptate obsequeretur, ant odium et poenas gravissimas expectaret. Sed vicit in castissimo pectore innocentiae amor, vicit Dei timor, vicit justitia, et fides omnia blandimenta, et omnia tormenta, et ipsum etiam crudelissimae mortis impendens discrimen. 0 quantum distabant mores hujus castissimi juvenis a moribus multorum principum, qui nullam speciosam feminam vident, quam non concupiscant, et ad eam rapiendam potestate imperii abutantur. Testis esse potest Abraham, de quo sic loquitur Scriptura in Genesi cap. xil.Cum ingressus esset Abraham in /Eqyptum, viderunt sEgpytii Saram, quod esset pulcr ha nimis, et nuntiaverunt principes Pharaoni, et laudaverunt eam apud illum, et sublata est mulier in domum Pharaonis. Testis quoque Maxentius imperator, qui matronas etiam nobilissimas rapiebat a maritis, easque vi oppressas, et violatas, maritis remittebat, ut auctor est Eusebius lib. i. cap. 27, vita} Constantini. Josephus autem noster, sicut in flore juventutis, seniles mores induit, et procacis domina blandos contempsit amplexus, etiam cum vita periculo: sic in omni vita, unica uxore, quam ei rex ipse dedit, omnino contentus; exemplum pudicitia omnibus populis, quos regebat, fuit, nec solum prasentibus, sed etiam futuris.
Porro fortitudo et patientia, qua quarta est virtus cardinalis, in Josepho nostro sic fulsit, ut prorsus admirabile sit. Primum sine ulla causa, nisi, quod a patre ob suam innocentiam plus cateris amaretur, a propriis fratribus in cisternam veterem projectus, ut fame moreretur; deinde venditus Medianitis, et in ^Egyptum delatus; tum iterum venditus.Egyptio sacerdoti, postremo in carcerem injustissime trusus: omnes illas calamitates tam forti animo tulit, ut neque de fratribus quereretur, neque Madianitas objurgaret, neque mulieri, qua vinculorum ejus causa fuerat, malediceret. Sed quod omnem admirationem superat, illud est, quod fratribus, qui in eum crudelissimi, et quasi latrones, et homicida fuerant, reddidit bona pro malis, excusavit peccatum eorum, ad complexum, et osculum eos admisit, convivio illos excepit, aluit eos in fame illa tam diuturna, in ^Egypto optimum terra locum illis attribuit; denique bonis omnibus eos locupletavit. Quid, quaso, sanctissimus iste princeps fecisset, si Christum Dei filium in terris concionantem et signis, ac prodigiis coruscantem vidisset? Utinam Spiritui sancto placuisset, per Mosem Sanctum Prophetam suum, hujus sapientissimi, atque optimi principis res omnes gestas, in illa tam longa, octoginta annorum, gubernatione describi; plura enim in ejus viro, et rebus gestis legendis, principes Christiani de ratione regni bene administrandi didicissent; quam ex omnibus Platonis, vel Aristotelis, aut Plutarchi, et Seneca) libris discere nunc possint. Sed quod per partes Scriptura divina non tradidit, compendio dixit, cum perfectam charitatem, qua) usque ad inimicos extenditur, in Josepho fuisse non tacuit. Charitas enim patiens est, benigna est, non inflatur, non agit perperam, omnia suffert,
omnia credit, omnia sperat, omma sustinet. Et, Qui diligit proximum, legem implevit, nam non adulterabis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices; et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur, Uiliges proximum sicut teipsum: plenitudo ergo legis est dilectio.
Quam ardenter autem Sanctus Joseph inimicos suos dilexerit, verba ejus testantur, quae hic breviter referam, ut cum verbis Josephi, narrationem de Josepho concludam. Sic igitur Josephus ad fratres, ingenti pavore concussos, ait, Nolite pavere neque durum vobis esse videatur, quod vendidistis me in his regionibus: pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in xEgyptum, non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum, qui fecit me quasi patrem Pharaonis, et dominum universa domus ejus, ac principem in omni terra y Egypti. Haec Josephus dixit, cum primum fratribus suis aperuit, se esse quem vendiderant. Sed postquam mortuus est Jacob parens omnium illorum iterum metuentes, ac trepidantes, accesserunt ad Josephum, eique dixerunt, Pater tuus praecepit nobis, antequam moreretur, ut haec tibi verbis illius diceremus. Obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum, et peccati, atque malitiae, quam exercuerunt in te. Nos quoque oramus, ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc: et proni adorantes in terram dixerunt, servi tui sumus. Quibus auditis, flevit Joseph, et dixit. Nolite timere, num Dei possumus resistere voluntati? vos cogitastis de me malum? sed Deus vertit illud in bonum, ut exaltaret me, sicut in praesentiarum cernitis, et salvos faceret populos multos. Nolite timere, ego pascam vos, et parvulos vestros: consolatusque est eos, et blande, ac leniter est locutus. Ha)c ille, qui cum ad finem vita)p ervenisset, pra)dixit fratribus suis (nam et propheta erat) post mortem suam, filios Israel a Deo visitandos, et ex JSgypto perducendos in terram a Deo patribus eorum promissam. Cumque mandatum eis dedisset, ut abeuntes asportarent ossa sua, Mortuus est, expletis centum decem annis. Et conditus aromatibus, repositus est in loculo in yEgypto.
Moses, primus fuit Hebraeorum princeps, quem Philo Judaeus in extremo libro de vita Mosis, jure vocat, regem, legislatorem, pontificem, et Prophetam. Res ejus gestae in quatuor sacris libris, Exodo, Levitico, Numeris, et Deuteronomio continentur. Ex quibus Philo Judaeus accepit, quae scripsit in tribus libris de vita Mosis, et Gregorius Nyssenus quae item litteris mandavit de vita Mosis ac vita perfecta. Nos qui brevitati studemus, virtutes Mosis, quas principes Christiani imitari possint et debeant, si Deo placere velint, breviter percurremus.
Igitur Moses, ex nepotibus Levi, quintus a Patriarcha Jacob, natus est in.Egypto, quo tempore, jussu Pharaonis regis, masculi Hebraeorum vix nati suffocabantur in flumine, et solae feminae conservabantur. Sed providentia Dei factum est, ut mater Mosis viso elegantissimo puero sibi nato, non eum- in flumine suffocaverit, sed in fiscella juncea inclusum, in flumen projecerit. Paulo vero post accidit, ut filia Pharaonis regis ad ripam fluminis fisellam cum puero invenerit, et eductum in filium adoptaverit. Sed Moses ubi adolevit: Negavit, se esse filium filix Pharaonis: magis eligens (ut Apostolus loquitur) affligi cum populo Dei, quam temporalis peccati habere jucunditatem; majores divitias aestimans thesauro yEggptiorum, improperium Christi: aspiciebat enim in remu - nerationem.
Atque hic jam incipit prima, eaque nobilissima Mosis virtus. Nam ut tradit Philo in vita Mosis, filia Pharaonis, quae Mosem adoptavit in filium, unica erat regni haeres; et Moses in spem Regni educabatur, atque ea de causa, ut Sanctus Stephanus in Actis Apostolorum dicit, Eruditus erat in omni sapientia yEggptiorum, neque modico tempore in aula regia mansit, ut haeres regni futurus, sed per annos circiter quadraginta, ut idem Sanctus Stephanus loquitur. Hic igitur cum cognovisset, se vere Israelitam esse, et unum ex populo Dei, quamvis eo tempore in magnis angustiis posito, aperte negavit, se esse filium filiae Pharaonis; et ex palatio re¬
gis abscedens, maluit, in vera religione manens affligi cum populo Dei, quam cum idola colentibus, et sanctos persequentibus, frui omni temporali jucunditate: neque insipienter egit, Majores divitias aestimans thesauro yEggptiorum improperium Christi, id est, improperium illi simile, quod postea pertulit Christus. Aspiciebat enim in remunerationem, id est, sapienter cogitabat Moses, jam tunc Spiritu sancto cor ejus illustrante, tribulationes pro vera religione susceptas, aflerre fidelibus patientibus gloriam, et divitias, et gaudia sempiterna. Adde quod Moses contemnens thesaurum vEgyptiorum, et gloriam regni Pharaonis; non solum adeptus est gloriam regni coelorum in sseculo futuro: sed hic etiam in terris factus est princeps populi Dei, et ipso Deo opem ferente, de ipso Pharaone, et omni exercitu ejus, gloriosissime triumphavit. Viderunt enim Israelitse, duce Mose, inimicos suos^E- gyptios Mortuos super littus maris, et manum magnam, quam exercuit Dominus contra eos.
Altera virtus Mosis fuit humilitas eximia, ob quam, non solum non affectavit regnum, aut praefecturam ullam; sed a Deo vocatus ad regimen, et principatum populi, multis, variisque rationibus conatus est effugere onus imperii, ut perspicuum est libro Exodi capite tertio et quarto. Et certe non poterat excusare aetatem, erat enim annorum plus quadraginta: neque imperitiam, cum esset educatus in regno, et institutus in omni sapientia ^Egyptiorum: neque debilitatem virium; nam paulo antea defenderat solus puellas soceri sui adversus pastorum multitudinem, ut legimus in eodem libro Exodi capite secundo: neque ignorationem vocationis; perspicue enim intelligebat, se vocari, et mitti a Deo. Quid igitur impediebat, quominus audacter susciperet principatum, nisi virtus humilitatis, per quam ita sese posuerat in novissimo loco, ut omnibus cederet, et omnes se aptiores ad illud officium arbitraretur? Id ita esse, manifestum ex eo fieri potest, quod Deo non fuit ingrata Mosis quasi recalcilratio: quin potius, ut Philo
scribit in primo libro, delectatus est Deus pudore, ac verecundia Mosis, quippe quas non ex contumacia, sed ex humilitate proficiscebatur. Non enim potest non Deo placere virtus illa, quae Doctorem, et professorem habuit ipsius Altissimi filium. Ipse enim est, qui dixit, Discite a me, quia mitis sum, et humilis corde. Et quoniam ipse idem dixit, Qui se humiliat exaltabitur, ideo Deus Mosem tanto libentius exaltavit quanto profundius ipse se humiliavit. Htec si homines cogitarent, non tam ardenter ambirent imperia, neque tam multa praelia, et strages hominum fierent.
Sed est etiam alia ratio, cur Deus principem a se electum, humilem esse voluit; quia videlicet, facturus erat per eum miracula plurima, et maxima, ut virga) converterentur in dracones, ut aquae fluminum verterentur in sanguinem, ut ad verbum Mosis fierent tenebrae horribiles in omni terra iEgypti, ut una nocte primogeniti omnium hominum illius regicmis interirent; ac denique ut mare siccaretur, ut Hebraei per maris medium sicco pede transirent; et rursum ad nutum Mosis aquae ad locum suum subito redirent, et HSgyptios insequentes obruerent: et periculum erat, ne tantorum mirabilium patrator in superbiam elevaretur: ideo elegit hominem summa humilitate praeditum, qui gloriam Deo daret, ct nihil sibi tribueret.
Atque hoc ipsum omnibus principibus valde necesarium esse videtur, ut infirmitatem suam agnoscant, et non fruerentur gloriam, quae soli Deo debetur: et cum eis paretur ad nutum, et ipsi ab aliis de geniculis adorantur, et vitae et mortis arbitri esse videntur: intelligant ista omnia sibi tribui, quia personam Dei gerunt, non quia ob propriam excellentiam sibi debeantur. Exemplum habemus terribile, quod apud Danielem legi potest. Nam quia Nabuchodonosor superbe locutus erat, ac sibi tribuerat potestatem, quam a Deo acceperat, dicens, Nonne hxc est Babylon magna, quam ego xdificavi in domum regni, in robore fortitudinis mex, et in gloriam decoris mei? Cumque sermo adhuc esset in ore regis, vox de coelo ruit, Tibi dicitur, Nabuchodonosor rex: regnum tuum transibit a te, et ab hominibus ejicient te, et cum bestiis et feris erit habitatio tua; f oenum, quasi bos comedes, et septem tempora mutabuntur super' te, donec scias quod dominetur Excelsus in regno hominum, et cui voluerit
det illud. Eadem hora sermo completus est. Itaque justo Dei judicio, qui per superbiam supra hominem se exaltaverat, infra hominem dejectus, ad humilitatem bestiarum devenit. Et quamvis non saepe ista videamus, per mutationem naturae: tamen non raro videmus per tam ingentem mutationem morum, ut nonnulli, non tam homines, quam bestiae humana facie induti esse videantur. Itaque audiant principes omnes concilium Sapientis. Quanto magnus es humilia te in omnibus, et coram Deo invenies gratiam.
Tertia Mosis virtus, et quidem valde singularis, fuit mansuedo, sive lenitas, quae virtus alia est humilitatis, juxta verbum Domini, Mitis sum, et humilis corde. Nam ex humilitate cordis nascitur mansuetudo ip opere et sermone. Fuisse vero Mosem excellenti mansuetudine praeditum, testatur Spiritus sanctus in libro Numerorum his verbis. Erat Moses vir mitissimus super omnes homines qui morabantur in terra. Et quamvis hoc testimonium satis esse possit, ac debeat, cum impossibile sit mentiri Spiritum sanctum: tamen etiam res ipsae, et facta idipsum clamant. Fuit enim frequenter Moses ab ingrato populo, quem infinitis beneficiis affecerat, objurgatus, reprehensus, ac tantum non lapidibus obrutus. Sic enim legimus in libro Exodi, dicentes Hebraeos Mosi, Cur eduxisti nos in desertum istud, ut moreremur fame? et rursum in eodem libro, Quid faciam, inquit Moses, populo huic? adhuc paululum, et lapidabunt me? Nec solus populus, sed ipse etiam Aaron, et Maria soror ejus aliquando detraxerunt Mosi, dicentes, Num per solum Mosem locutus est Dominus? nonne et nobis similiter est locutus? Sed quia vir mitissimus dissimulabat se audire: Deus ipse patrocinium ejus suscipiebat; sic enim legimus in libro Numeri: Descendit Dominus in columna nubis, et flevit in introitu tabernaculi vocans Aaron, et Mariam: qui cum issent, dixit ad eos, Audite sermones meos: Si quis fuerit inter vos Propheta Domini, in visione apparebo ei, vel per somnium loquar ad eum; at non talis servus meus Moses, qui in omni domo mea fidelissimus est: ore enim ad os loquor ei, et palam: et non per aenigmata, et f guras Dominum videt. Quare ergo non timuistis detrahere servo meo Mosi? Iratu que contra eos abiit, nubes quoque recessit, quse erat super tabernaculum: ecce Maria apparuit candens lepra, sicut nix. Porro sola Maria punita fuit, quia majus peccatum ejus erat, cura esset mulier. Sed mitissimus Propheta, injuriae oblitus, mox ad Deum conversus, clamavit, Obsecro Domine, sana eam. Dominus autem exaudivit quidem orationem servi sui fidelis; sed jussit ad exemplum aliorum, ejici Mariam extra castra, ibique manere usque ad diem septimum.
Sed non ideo sanctus iste princeps, quia tam mitis erat erga eos, a quibus accipiebat injurias, negligebat quoque injurias Dei: quin potius zelo incredibili puniebat offensas Deo factas. In libro Exodi legitur, cum populus absente Mose, fecisset sibi idolum vituli aurei, Mosem zelo divini honoris accensum, jussisse, ut Levitre armati occiderent obvios quosque Israelitas; et facta est credes viginti trium millium. Et rursus, ut habetur in libro Numeri, cum filii Israel iterum peccassent adorantes idolum Beelphegor; clamavit Moses. Occidat unusquisque proximos suos, qui initiati sunt Beelphegor; et occisi sunt viginti quatuor millia hominum, et cuncti principes populi suspensi sunt in patibulis. Utinam Christiani principes, hoc tam insigni exemplo edocti, proprias injurias facile contemnerent; injurias Dei, prrecipue blasphemias, ethrereses, ardentissimo zelo persequerentur.
Sequitur alia virtus prorsus inusitata in principe politico, contemptus videlicet divitiarum. De quo sic loquitur Philo Hebrreus in libro de praemiis, et poenis. « Mosem, inquit, solum memoriae proditum est, sine auro, argentoque, ac reliquis opibus regnum administrasse, confisum perspicaci, non caeca opulentia: et, ut nihil dissimulem, pro suo censu habentem, quicquid Deus possidet. )> Sed quamvis videatur Philo, divitem paupertatem Mosis laudare, quod esset verissimus Dei amicus, et Dei ope, potuerit panem de coelo, et aquam de petra, et coturnices ex aere procurare, quae multis millibus hominum in cibum et potum abunde sufficerent: tamen vere etiam et proprie sanctus Moses argentum et aurum contempsit, et aulae reginae ministeria non desideravit: et uno contentus administro, vitam pauperem duxit. Nam quemadmodum tributa et vectigalia a populis non exigebat: sic liber a familiaribus curis, et a cupiditate acquirendi paucissimis contentus, totus erat in officio consulendi Deum, et regendae multitudinis occupatus. Hanc eximiam virtutem, non ignoro, principibus nostri tem¬
poris reipsa non convenire; sed convenire tamen in animi praeparatione, et in exuenda cupiditate immensarum opum atque ut necessariis thesauris contenti, supervacanea resecare discant. Hanc enim legem regibus futuris, ipse idem Moses Deo jubente praescripsit in Deuteronomio. Cum fuerit, inquit, rex constitutus, non multiplicabit sibi equos. Non habebit uxores plurimas, quae allidant animam ejus; neque auri, neque argenti immensa pondera. Non elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos. Haec ille, qui non sine causa conjungit superbiam cum magnis opibus; quia divitiae superbiam gignunt, unde et Apostolus dicit, Divitibus hujus saeculi praecipe, non sublime sapere, neque sperare in incerto divitiarum.
Restat virtus postrema sed vere magna, ac regina virtutum charitas Dei, et proximi, quae Mosis animam sic totam replevit, ut Deum in patrem et homines sibi subjectos in filios habere videretur. Quid enim fecit, ut Moses per totos quadraginta annos cum summo et perpetuo labore, et dolore populum durissimae cervicis ita regeret, ut quasi in humeris propriis illum portare cogeretur; nisi charitas Dei, et proximi propter Deum? Quam enim grave fuerit Mosi pondus regiminis gentis illius indomitae, testantur illa vefba ia libro Numeri. Intoleranda res visa est Mosi, et ait ad Dominum, cur afflixisti servum tuum? et cur imposuisti pondus universi populi hujus super me? numquid ego concepi omnem hanc multitudinem, vel genui eam, ut dicas mihi, porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum et defer in terram, pro qua jurasti patribus eorum? Non possum solus sustinere omnem hunc' populum, quia gravis est mihi, sin autem aliter tibi videtur, obsecro ut interficias me, et inveniam gratiam in oculis tuis, ne tantis afficiar malis. Haec sunt verba Mosis, qui tamen, ex vera charitate propter Deum, sic populum illum diligebat ut illum per excessum quemdam, propriae saluti anteponere videretur. Sic enim locutus est ad Deum, quando populus fecit sibi idolum vituli aurei, Obsecro, peccavit populus iste peccatum maximum, feceruntque sibi deos aureos: aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo, quem scripsisti. Quamvis autem hunc locum non pauci expositores intelligant de libro vitae temporalis: ita ut optaverit Moses mori potius quam ut videre populum illum extra gratiam Dei: ut sanctus Hieronymus, sanctus Jo. Chrysostomus, Sanctus Gregorius, et alii: tamen non pauciores docent, Mosem locutum esse de libro vitm seternae, non quo ad culpam, sed quo ad poenam: idque, ut diximus, per quemdam excessum, ut Origenes, Sanctus Auguslipus Sanctus Bernardus, Rupertus, et alii: tamen maxima charitas est, secundum verbum Somini, ponere vitam temporalem pro fratribus; et plusquam maxima esse videtur ponere vitam aeternam, saltem quo ad poenam. Itaque negari non potest, quin Moses summa charitate, propter Deum dilexerit pop ul um i 1 1 u m, a q u o m ul tas i nj u r ias, et o ffensiones acceperat. Ex quo facile potest intelligi, si tanta fuit, charitas Mosis in ingratos, et malos; multo majorem fuisse charitatem erga Deum: et quia in charitate consistit perfectio, sequitur, ut Sanctus Moses fuerit vir undequaque perfectus. Atque haec causa fuit cur Deus in hunc hominem plurima et maxima dona contulerit: fuit enim singulari privilegio primus rex, primus Sacerdos magnus, primus Propheta, et primus legislator in populo Dei. Non solum fuit primus rex sed a Deo, non a populo electus. Deinde fuit etiam summus Sacerdos non ab hominibus electus, vel consecratus: sed ab ipso Deo proprie constitutus: et cum tam insigni potestate, ut non solum Aaronem Sacerdotem, et Pontificem consecraret: sed etiam ritu perpetuo statueret, ut ex sola ejus familia Sacerdotes consecrarentur, ut notum est ex libro Exodi. Propheta quoque fuit primus inter eos, qui prophetica oracula litteris mandaverunt; sic enim loquitur sanctus Lucas, Et incipiens a Moyse, et omnibus Prophetis interpretabatur illis in omnibus scriptui'is, quae de ipso erant. Denique legislator eximius fuit, ut ipse idem Spiritu sancto inspirante, dicat in Deuteronomio, Quae est alia gens sic inclyta, ut habeat caeremonias, justaque judicia et universam legem, quam ego proponam hodie ante oculos vestros?
Sed quaeret aliquis, an Moses inter tot, et tam magnas virtutes, et dona, ac privilegia Dei, nullum peccatum admiserit, ob quod a Deo puniri potuerit, vel debuerit, ac per hoc vitae innocentia, cum patriarcha Josepho comparari potuerit. Duo leguntur in scripturis, quae peccata videri potuerint homicidium patratum; et titubatio quaedam, cum aquam de petra educere a Domino jussus esset. Sed homicidium Scriptura non reprehendit, fortasse, quia factum erat in defensione Hebraei innocentis, ab ^Egyptio
violenter oppressi. Sanctus quidem Augustinus in libro xxii. contra Faustum cap. 70. existimavit, homicidium illud fuisse culpabile: tamen postea scribens quaestiones in Exodum, retractavit sententiam illam suam priorem, et Mosem a criminis culpa deflendit. Titubatio vero peccatum omnino fuisse legitur; sed crimen, id est, lethale peccatum fuisse, credibile non est. Historia hujus titubationis habetur in libro Numerorum, ubi jubente Deo, ut Moses, et Aaron virga percuterent silicem, ut inde prodirent aquae: Moses dixit ad populum, Num de petra hac vobis aquam poterimus ejicere? Et quamvis aquae largissimae continuo ex percussa silice profluxerint, tamen Dominus subiratus dixit, Quia non credidistis mihi, ut sanctificaretis me coram filiis Israel, non introducetis hos populos in terram quam dabo eis. Et in eodem ipso loco, jussit Deum, ut Aaron moreretur, dicens, Pergat Aaron ad populos suos, non enim intrabit terram, quam dedit filiis Israel: eo quod incredulus fuerit ori meo ad aquas contradictionis. In eodem libro Numeri cap. xxvn dixit Dominus ad Mosem, Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israel: cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron; quia offendistis me in deserto, nec sanctificare me voluistis. Et denique in libro Deuteronomi, dixit Dominus Mosi, Ascende in montem istum Abarim, id est, transituum, in montem Nebo qui est in terra Moab contra Jericho, et vide terram Chanaam, quam ego tradam filiis Israel obtinendam, et morere in monte, quem conscendens jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in Monte Hor, et appositus populis suis; quia praevaricati estis contra me in medio filiorum Israel ad aquas contradictionis. Neque tamen existimandum est, hoc peccatum Mosim fuisse lethale: nam poena ejus non proprie mors, sed solum ut non ingrederetur in terram promissionis; naturalis enim mortis ejus tempus advenerat, ut etiam antea Aaronis, neque violenter, sed naturaliter mortui sunt; sed potuisset Deus, vel prorogare illis vitam vel anticipare tempus ingressus eorum in terram promissionis. Id apertius intelligi potest ex capite primo Deuteronomii, ubi Moses dicit, Nec miranda indignatio in populum, cum mihi quoque iratus Dominus dixerit. Nec tu ingredieris illuc, sed Josue filius Nun intrabit pro te. Ex his aperte colligitur, peccata Mosis in tam longa aetate centum viginti annorum, paucissima, atque levissima fuisse: et opera bona, plurima et maxima: et tamen noluisse Deum, Judicem justissimum, ut illa peccata levissima impunita manerent. Quod si Deus in Mose amico suo intimo et fidelissimo, titubationem illam modicam tam severe punivit; jure timere debent reges, ac principes terrae iram Omnipotentis Dei; nisi summo studio in lege Domini meditentur die, ac
Chapter 24 of 37