Skip to the text

De mysterio originis

Lesus , ex Deo genitus.

  1. Cum lesum audis ex Deo genitum, cave, ne menlis tuae oculis intirmum aliquid carnalis cogitationis occurrat, quin potius columbino et aquilino inluitu simpliciter crede ac perspicaciter contemplare, quod ab illa aeterna luce, simul immensa et simplicissima, fulgentissima et summe arcana, coaeternus, coaequalis et consubstanlialis splendor oritur, qui est virlus et sapienlia Generantis, in quo Pater omnia cHsposuit ab aeterno, per quem fecit et saeculafactaque gubernat et ordinat ad gloriam suam, parlim per naturam, partim per graliam, partim per iustitiam , partim per misericordiam , ut nihil in hoc mundo inordinatum relinquat.

Lesus , piaefiguyatus.

% A principio quidem conditionis nalurae, collocalis in paradiso parentibus primis, dehinc propter esum ligni vetiti per divini decreti severitatem expulsis, superna misericordia non dislulit hominem errabnndum revocare ad poenitentiae viam, spem veniae dando per repromissum Salvatoris adventum. Et ne forte per ignorantiam et ingratitudinem tanta Dei dignatio nostrae saluti foret inefficax , in quinque saecuU huius aetatibus per Patriarchas, iudices, sacerdotes, reges et Prophetas ab Abel iusto usque ad loannem Baptislam Fihi sui adventum praenuntiare, promittere ac praefigurare non destitit, ut per multa millia temporum et annorum magnis et miris multiphcatis oracuhs et intelhgentias nostras ad fidem erigerel et affectus per viva desideria inflammaret.

Lesus , emissus caelitus.

  1. Denique, postquam venit plenitudo temporis S sicut homo sexta die conditus est de terra per divinae manus virtutem et sapientiam; sic in principio sextae aetatis, misso archangelo Gabriele ad Virginem, et Virgine praebente iUi assensum, supervenit in eam Spiritus sanctus, sicut ignis divinus mentem eius inflammans carnemque ipsius perfectissima puritate sanctificans. Sed et virtus eam obumbravit Altissimi, ut tantum ferre possel ardorem;

qua operante in instanti corpus fuit formatum, anima creata et simul utrumque Divinitali in persona Filii counilum, ut idem esset Deus et homo, salva utriusque proprietate nalurae.

0 si valeres ulcumque sentire, quale quantumque fuerit illud a caelo immissum incendium, collatum refrigerium, infusum solatium, quanta sublimatio Virginis Matris , quanta . nobiiitatio humani generis quantaque condescensio Maieslatis; si Virginem canentem cum iubilo posses audire, si cum Domina tua in montana conscendere, si sterilis et Virginis suavem intueri complexum et salutationis officium, in quo servulus Dominum, praeco ludicem, vox Verbum agnovit: puto, quod canticum illud sacrum ': Magnificat aninia mea Dominum etc, cum beatissima Virgine suavi tunc modulatione concineres mirumque conceptum virgineum una cum Propheta Parvulo exsultans et iubilans adorares!

lesus j Maria natus.

  1. Sane, cum quietum silentium ' universalis pacis sub Caesaris Augusti imperio perturbata prius saecula serenasset in tantum, ut per ipsius edictum describeretur universus orbis ; divinae factum est providentiae cura, ut loseph, Virginis sponsus, praegnanlem puellam, de regali ortam prosapia ad Bethlehemiticam duceret urbem. Et iam a conceptu ex-

' Respicitur Sap. 18, U; et de seqq. cfr. Luc. 2, 1-18.

cursis mensibus novem, Rex ille pacificus ' tanquam sponsus de thalamo processit de utero virginali, sic absque omni corruptione in lucem editus, sicut fuerat absque omnis libidinis contagione conceptus; qui, cum raagnus esset et dives, pro nobis effectus parvus et pauper, extra domum in diversorio nasci elegit, panniculis involvi, lacte virgineo pasci et inter bovem et asinum in praesepio redinari. Tunc « illuxit nobis dies redemptionis novae, reparationis antiquae, felicitatis aeternae; tunc per totum mundum melliflui facti sunt caeli».

Compleclere itaque nunc, anima mea, divinum illud praesepe, ut pueri pedibus labia tua figas et oscula gemines. Deinde pastorum excubias menle pertracta, Angelorum mirare concurrenlem exercilum, caelesti melodiae tuas inlerpone partes, corde et ore decanlans: Gloria in altissimis Deo, et in terra pax hominibus bonae voluntatis

Fructus H. Humilitas conversationis. '

Lesus, conformis Patribus.

  1. Oclavo nempe die circumciditur puer et vocatur Lesus, ut, sanguinis sui pretium pro te non

tardans effundere, tuum se verissimum Salvatorem ostendat, Patribus reproniissum tam verbo quam signo eisque assimilatum per omnia praeter ignorantiam et peccatum. Propter quod et circumcisionis accepit signaculum, sicut et veniens apparuit m simililudine carnis peccati , ut de peccato damnaret peccatumnobisque fieret salus et sempiterna iustitia, ab humilitate sumens initium, quae omnium est radix custosque virtutum.

Quid igitur superbis, terra et cinis? Agnus innocens, qui tollit peccata mundi, non abhorret circumcisionis cauterium; et tu, peccator cum sis, cum praetendis te iustum, remedium refugis salutis aeternae, ad quam pervenire nullatenus potes, nisi velis subsequi humilem Salvatorem.

Lesus , Magis monstratus,

  1. Nato Domino in Bethlehem ludae, stella Magis in oriente apparuit ' et usque ad domum humilis Regis praevia claritate perduxit.

Noli iam et tu ab illius orientis et praeeuntis stellae declinare fulgore, quin potius, sacrorum regum comes effectus, ludaeorum Scripturam Christo testimonium perhibentem accepta et fraudulenti regis declina malitiam. Cum auro, thure et myrrha Christum regem ut verum Deum et hominem venerare

et cum prirailiis gentium vocandarum ad fidem humilem Deum in cunis iacentem adora, confitere et lauda, ut sic in somnis commonitus, ne Herodianam secteris superbiam, post vestigia humilis Christi revertaris in regionem tuam.

Lesus, submissus legibus.

  1. Non suffecit magistro humilitatis perfectae, cum Patri per omnia esset aequahs, quod se subderet humiiiimae Virgini, nisi et se submilteret Legi, quatenus eos qui sub Lege erant, redimeret liberaretque a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiofum Dei. Propter quod et Malrem , quamquam mundissimam, legem purificalionis voluit observare et se ipsum, omnium Redemptorem, ut primogenitum redimi, in templo Dei offerri, et hostiam pro se dari, praesentibus et exsuitantibus iustis

Exsulta igitur et tu cum illo beato sene et Anna longaeva; procede in occursum Matris et Parvuli; vincat verecundiam amor, depellat timorem afifectus. Accipias et tu Infantem in ulnas tuas dicasque cum sponsa: Tenui eum nec dimittam. Tripudia cum illo sanctissimo sene ac concine: Nunc dimittis servum tuum , Domine , secundum verbum tuum in pace.

Lesus , regno fugatus.

  1. Quoniam autem humilitatem perfectam trium specialiter adornari decet comitatu virtutum. scilicet paupertatis in fugiendo divitias iit fomenta superbiae, patientiae vero in aequanimi perpessione contemptus , obedientiae quoque in alienis parendo mandatis: ideo divina dispositione S alliori permiltente consilio, dum Herodes impius parvulum regem quaerit, ut perdat, supernae revelationis oraculo in Aegyptum transfertur ut peregrinus et pauper , simulque in coaetaneis parvulis ipsius causa occisis occiditur et quasi in quolibet trucidatur. Tandem Herode defuncto, iuxta divinum imperium reducitur in terram luda, ibique conversatus et crescens aetate et gratia, cohabitabat parentibus et adeo erat subditus illis, ut nunquam vel ad momentum secederet, nisi cum , duodecim iain factus annorum , remansit in lerusalem, non sine multo Malris dolore quaesitus nec sine immenso gaudio reinventus.

Noli ergo et tu fugientes in Aegyptum Matrem et Parvulum sine comitatu relinquere; noli cum dilecta quaerente dilectum, donec invenias,ab inquisitione cessare. 0 cum quanta copia fluerent lacrymae, si oculis piis aspiceres tam venerabilem Dominam gratiosissimamque puellam cum tam lenero et formoso Puerulo peregrinam, si etiam dulcem illam increpationem amantissimae Dei Genitricis audires:

Fili, quid fecisti nobis sic? tanquam si diceret: Desideralissime Fili, quomodo tam dilectae et diligenli Matri tantam potiiisti materiam praestare doloris ?

Fructus III. Celsitudo virtutis

Lesus , baptista caelicus.

  1. Cum autem ad trigesimum aetatis suae annum Salvator pervenisset, volens operari salulem nostram, coepit prius facere quam docere; et prinium inchoans a ianua Sacramentorum et fundamento virtutum, baplizari voluit a loanne, ul exemplum monstraret perfectae iustitiae et « vim regenerativam aquis conferret contactu mundissimae carnis suae».

Quem et tu fideliter comitare, ac iam regeneratus in ipso, eius scrutare secreta, ut « secus lordanera in voce Patrem, in carne Filium, in columba videas Spiritum sanctum, et aperto tibi Trinitatis caelo * )) , sursum feraris in Deum.

Lesus , lioste tentatus.

  1. Ductus namque fuit Lesus in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo, quatenus et ho-

slilis pugnae humili perpessione nos hunailes et victoriae faceret assecutione viriles. Duram quoque ac sohtariam vitam constanler assumsit, ut fidehum mentes ad perfectionis aggressionem erigeret et ad gravia perferenda firmaret.

Eia nunc, Christi discipule, cum pio magistro sohtudinis secreta perquire,ut socius ferarum effectus, arcani silentii, orationis devotae, diuturni ieiunii, trinae conflictationis cum callido hoste imitator fias et particeps et in omni tentationum discrimine ad illum discas habere recursum , pro eo quod non habemus pontificem , qui non possit compati infirmitatibus nostris , tentatum per omnia pro similitudine absque peccato \

Lesus , signis mirificus.

  1. Ipse nempe est, qui facit mirabilia magna solus, dum elementa commutat, panes multiplicat, mare calcal fluctusque Iranquillat, daemones conpescit et fngat, languidos sanat, leprosos emundat et mortuos suscitat, qui et caecis visum, surdis auditum, mutis eloquium, claudis gressum, paralyticis et aridis et sensum restaurat et motum.

Ad quem peccatrix conscientia clamat nunc more fidelis leprosi * : Domine , si vis , potes me mun-

' Hebr. 4, 15.

» Psalm. 71, 18.

' Allegantur Luc. 5, 12 (vel Matth. 8, 2.); Matth. 8, 6; de Ghananaea ibid. 15, 22; de muliere sanguiflua 9, 21 j ultimo loan. 11, 3.

dare; nunc more centurionis: Domine, puer meus iacet in domo paralylicus et male torquetur ; nunc more Chananaeae: Miserere mei, fili David; nunc more sanguifluae mulieris: Si tetigero, inquit,/?mbriam vesti?nenti eius , salva ero; nunc instar Mariae et Marthae: Domine, ecce, quem diligis infirmatur.

Lesus , transfiguratus.

  1. Ad confirmandam siquidem mentem humanam per spem retributionis aeternae in montem excelsum seorsumassumsit Lesus Petrum, , lacobum et loannem , quibus et Trinitatis sacramenlum aperuit et passionis abiectionem praedixit et resurrectionis futurae gloriam in Iransfiguratione monstravit, conlestantibus sibi Lege et Prophetis in apparilione Moysi et Ehae, conlestantibus etiam Patre et Spiritu sancto in voce et in nube, ut sic anima Chrislo devota et iam in veritate firmata et ad apicem virtutis evecta fidehter dicat cum Petro: Domine , bonum est nos hic esse , hoc est in tuae contemplationis perfruitione serena, immissoque in eam caelesti sopore et ecstasi , audiat arcana verba , quae non licet homini loqui

Fructus IV. Plenitudo pietatis

Lesus, pastor sollicitus.

  1. Quanta fuerit piissimi pastoris ad perditas oves sollicitudinis cura quantaque clemenlia, ipse

bonus pastor in parabola pastoris et ovis cenlesimae perditae mullaqiie cura quaesitae ac tandem inventae et in humeris reportalae cum gaudio pia metaphora indicat et sermone expresso aperte declarat, cum dicit ' : Bonus pastor animam suam dat pro ovibus suis; et in eo vere illud propheticum perfecte impletur: Sicut pastor gregem suum pascet. Nam propter hoc labores, sollicitudines et inedias passus, inter Pharisaeorum insidias et pericula multa evangelizando regnum Dei civitates circuibat et castra, noctes ducebat in oratione pervigiles, nec Pharisaeorum verilus murmur aut scandalum, publicanis se reddebat affabilem, asserens, se propter male habentes venisse in mundum'\ Ad poenitenles quoque paternum praetendebat affectum, apertum ostendens eis divinae misericordiae sinum. Testes horum invoco et adduco in medium iMatthaeum % Zachaeum et peccatricem illam ad pedes eius prostratam et mulierem in adulterio deprehensam.

Hunc igilur pastorem piissimum more Matthaei perfecte sectare, more Zachaei hospilio suscipe, more peccatricis unguento perunge pedesque ipsius ablue lacrymis, terge capiUis et osculis mulce, ut tandem CQm illa muliere iudicio ipsius exposila sententiam

absolutionis merearis audire: Isemo te condemnavit? Nec ego te condemnabo. Vade et amplius noli peccare.

Lesus , fletu rigatus.

  1. Pro summae siquidem pietalis reseranda dulcedine fons totius misericordiae, bonus Lesus, non modo pro nobis miseris semel, sed pluries flevit. Nam super Lazarum primo % dehinc super civitatem et tandem in cruce ex illis piissimis oculis ad omnium expialionem peccatorum lacrymarum manavere fluenta; flevitque Salvator ubertim,nunc humanae infirmitatis deplorando miseriam, nunc caeci cordis caliginem, nunc obduratae malitiae pravitatem.

0 cor durum, vesanum et impium et tanquam vera privatum vita plangendum, cur more phrenetici, flente super te Sapientia Patris, in tantis miseriis laetaris et rides? Considera lacrymantem medicum tuum et luctum unigeniti fac tihi , planctum amarum; deduc quasi torTentem lacrymas per diem et noctem; non des requiem tihi, nec taceat pupilla oculi tui.

Lesus , rex orbis agnitus.

  1. Sane post Lazarum suscitatum et efiusum alabastrum unguenti super caput Iesu, odore famae eius iam resperso in populo, praesciens ipse, tur-

bam obviam sibi venturam, conscendit asellum, ut inter applausus occurrentium populorum, caedentium ramos et sternentium vestimenta in via mirae praeberet humilitatis exemplum '. Nec suae miserationis oblitus, cum turbae depromerent canticum laudis, ipse lamentum assumsit super excidium civitatis. Surge nunc, Salvatoris ancilla, ut tanquam una de filiabus lerusalem intuearis regem Salomonem 'in honore, quem sibi mater synagoga in Ecclesiae nascentis mysterium reverenter exhibuit, ut insidentem aselli tergo caeli terraeque Dominum, velut cum ramis olwarum alque palmarum, pietatis operibus virtutumque triumphis iugiter comiteris.

Lesus, panis sacratus.

  1. Inter omnia memorialia Christi praecipua recordalione constat esse dignissimum finale illud convivium sacratissimae coenaein quo non solum agnus paschalis ad edendum proponitur, verum etiara Agnus immaculatus, qui tollit peccata mundi, sub specie panis om7ie habentis delectamentum et omnis saporis suavitatem praebetur in cibum. In quo quidem convivio mira Christi refulsit bonitatis dulcedo, quando cum pauperculis illis discipulis et luda pro-

ditore eadem mensa et scutella coenavit. Mirum claruit humilitatis exemplum, dum pedes piscatorum et etiam proditoris sui Rex gloriae, praecinctus linteo, studiosissime lavit. Mira patuit munificentiae largitas, dum sacerdotibus illis primis, et per consequens toti Ecclesiae et orbi terrarum corpus suum sacratissimum et sanguinem verum in cibum dedit et potum, ut quod erat futurum in proximo sacrificium Deo placens et redemptionis nostrae impretiabile pretium esset vialicum et sustenlamentum. Mirus tandem emicuit dilectionis excessus, quando in finem diligens suos \ tam dulci eos exhortatione confortavit in bono, Pelrum specialiter praemonens ad fidei robur et loanni offerens pectus ad recubitum iucundum et sacrum.

0 quam mira sunt haec omnia, repleta dulcedine illi dumtaxat animae, quae, ad tam celebre vocata convivium, toto mentis currit ardore, ut possit illud eructare prophelicum : Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus!

Chapter 2 of 4