Prologus
Prologus.
- Christo confixus sum cruci, ad Galatas secundo K
Verus Dei cullor Christique discipulus, qui Salvatori omnium pro se crucifixo perfecte configurari desiderat, ad hoc potissirnum atlento mentis conatu debet intendere, ut Christi Iesu crucem circumferat iugiter tara mente quam carne, quatenus praefatum Apostoli verbum veraciter valeat in semetipso sentire. Porro huiusmodi affectum et sensum is duntaxat apud se vivaciter experiri meretur, qui, dominicae passionis non immemor nec ingratus, laborem et dolorem amoremque crucifixi Iesu tanta memoriae vivacitate, tanto intellectus acumine, tanta voluntatis caritate considerat, quod veraciter illud spon-
sae proferre potesl eloqiiium: Fasciculus myrrhae dilectus meus mihi, inler uhera mea commorabitur. 2. Ut igitur praefatus in nobis accendatur affectus, formetur cogitatus, imprimatur memoria, ex sacri Evangelii silva, in qua de vita , passione et gloriftcatione Iesu Cliristi diffuse tractalur, colligere sludui hunc myrrhae fasciculum, quem et paucZet ordinatis et correspomlentibus sibi verbis compegi propler facililalem memoriae, nec non simpli' cibus , consuetis et rudibus propter declinandum curiositatis vitium , fovendam quoque devotionem et aedificandam fidei pietatem. — Et quoniam imaginatio iuvat inlelligentiam, ideo quae ex multis pauca collegi in imaginaria <}uadam arbore sic ordinavi atque disposui, ut in prima et infima ramorum ipsius expansione Salvatoris origo describatur et vita, in media passio, et gloriftcatio in suprema. Et in prima quidem ramorum serie quatuor altrinsecus secundum alphabeti ordinem ponentur versiculi, similiter in secunda et tertia, ex quorum quolibet instar fructus unica pullulatio pendet, ut sic sint quasi duodecim rami afferenles duodecim fructus iuxta mysterium ligni vitae *.
» Cant. 1 , 12.
2 Respicitur iiic et in sequentibus Apoc. 22, . 2: Et ostendit milii fluvium aquae vivae, splendidum tanquam crystalium, procedentem de sede Dei et Agni. In medio piateae eius et ex utraque parte fluminis lignum vitae, afTerens fructus duodecim, per menses singulos reddens fruclum suum, et folia ligni ad sanitatem gentium.
- Describe igilur in spiritu mentis tuae arborem quandam, cuius radix irrigetur fonte scaturitionis perpetuae, qui etiam excrescat in fluvium vivum et magnum, quatuor videlicet capitum, ad irrigandum totius Ecclesiae paradisum \ Porro ex huius arboris stipite duodecim rami frondibus, floribus et fructibus adornati consurgant, silque folium eius contra omne genus morbi medicamentum efficacissimum, tam praeservans, quam reparans, pro eo quod verbum crucis virtus Dei est in salutem omni credenti. Flos autem sit omnis coloris formositate decorus omnisque odoris suavitate respersus, qui desiderantium anxia corda et refocillet et attrahat. Fructus tandem sit duodenus, habens in se bmne delectamentum et omnis saporis suavitatem % qui sic domeslicis Dei ad gustandum proponitur, ut semper eo satienlur edenles, et tamen nunquam fastidiant. — Et hic quidem fructus est, qui de virginaH utero traxit originem et in hgno crucis ad maturilatem saporosam per aeterni sohs calorem meridianum, Christi videhcet caritatem, pervenit et in horlo paradisi caelestis, mensa scilicet Dei, desiderantibus ipsuiri proponitur degustandus. Et hoc insinuat primus versiculus, quo dicitur:
0 crux, frutex salvificus, Vivo fonte rigatus, Cuius flos aromaticus, Fructus desideratus.
Verum licet hic fructus unus sit et indivisus, quia tamen secundum eius multiplices status, dignitates, virtutes et opera multiformibus consolationibus devotas animas cibat, quae quidem ad duodenarium numerum reducuntur; ideo fructus hic ligni vitae quasi sub duodecim saporibus in duodecim ramis gustandus proponitur alque describitur: ut in primo ramusculo mens Chrislo devota saporem suavitatis percipiat, praeclaram Salvatoris sui recogitando originem dulcemrjue nativitatem ; in secundo ramusculo, dignativae condescensionis conversationem perhumilem ; in terlio , celsitudinem perfectae virtutis; in quarto, plenitudinem abundantissimae pietatis ; in quinto , confidentiam , quam habuit in periculo passionis; inq\o , patientiam, quam exhibuit in illatis iniuriis et contumeliis magnis; in septimo, constantiam , quam servavit in ipso cruciatu et dolore asperrimae crucis; in octavo, victoriam, quam assecutus est in conflictu et transitu mortis; in nono, resurrectionis novitatem miris dotibus adornalam; in decimo, ascensionis sublimitatem , spirilualium charismatum diffusivam; in undecirao, aequitaiem futuri iudicii; in duodecimo, aeternitatem divini regni.
Hos autem ideo voco fructus , quia sua multa suavitate delectant et virtuositate confortant animam meditantem in his et diligentius singula pertractantem, si tamen exemplum abhorreat praevaricantis Adae, qui lignum scientiae boni et mali praetulit ligno vitae \ — Quod quidem vitare non potest,
nisi rationi fidem. invesligationi devotionem, curiositati simplicitatem, tandemque carnali sensui omni seu prudenliae carnis sacram praeferat Christi crucem\ per quam sancti Spiritus caritas in cordibus devotis nutritur, et septiformis gratia diffunditur, sicut in duobus supremis et postremis versiculis postulatur.
- Dicatur igilur non sine devotione et lacrymis :
His nos ciba fructibus , Illustra cogitatus, Rectis duc itineribus , Hostis frange conatus,
Sacris reple fulgoribus, Spira pios afflatus, Sisque Christum timentibus Tranquillus vitae status. Amen.
Sequuntur capitula opusculi
De mysterio originis.
Fructus I. Praeclaritas originis
Fructus II. Humilitas conveesationis
Lesus, conformis Patribus,
» Magis monstratus ,
» submissus legibus,
» regno fugatus.
Fructus III. Celsitudo virtutis
Lesus, baptista caelicus,
» hoste tentatus,
» signis mirificus ,
» transfiguratus.
Fructus IV. Plenitudo pietatis
Lesus, pastor soUicitus,
» fletu rigatus,
» rex orbis agnitus,
» panis sacratus.
De mysteeio passionis.
Fructus V. Contidentia in periculis
Lesus , dolo venundatus , » orans prostratus, » turba circumdatus, » vinculis ligatus.
Fructus VI. Patientia in iniuriis
Lesus, notis incognitus,
» vultu velatus,
» Pilato traditus,
» morte damnatus.
Fructus YII. Constantia in suppliciis
Lesus, spretus ab omnibus,
» cruci clavatus,
» iunctus latronibus,
» felle potatus.
Fructus VIII. Vlctoeia in conflictu mortis
Lesus , sol morte pallidus ,
» translanceatus ,
» cruore madidus,
» intumulatus.
De mysterio glorificationis.
Fructus IX. Novitas resurrectionis
Lesus, triumphans mortuus, » resurgens beatus, » decor praecipuus, » orbi praelatus.
Fructus X. Sublimitas ascensionis
Lesus, ductor exercitus, caelo levatus, largitor Spiritus, laxans reatus.
Fructus XI. Aequitas iudicii
Lesus , testis veridicus , iudex iratus, victor magnificus, sponsus ornatus.
Fructus XII. Aeternitas regni
Lesus, rex regis filius, » liber signatus , » fontalis radius, » finis optatus.
Expergiscere proinde, anima Cliristo devota, et singula, quae de Iesu dicuntur, diligentius discute, attenle considera et morose pertracta.
Explicit prologus, incipit tractatus.
Chapter 1 of 4