Skip to the text

De mysterio passionis

Lesus, dolo venundatus.

  1. Passionem Christi fesu pie considerare volenti primum occurrit perfidia proditorisqui tan-

tae fuit fraudis veneno repletus, ut Magistrum et Dominum proderet, tanta cupiditatis flamma succensus, nt optimum Deum argento venundaret et pretiosissimum Christi sanguinem vilis mercedis pretio compensaret; tantae denique ingratitudinis , ut eum qui omnia sibi commiserat et ad culmen apostolici honoris provexerat, inseclaretur ad mortem; tantae duritiae, ut nec familiaritate convivii nec humihlate obsequii nec suavitate colloquii a concepta malilia potuerit revocari. 0 mira benignitas Magistri in discipulum durum , pii Domini in servum nequissimum! Gerle bonum erat ei, si natus non fuisset homo ille \ — Verum, licet inexplicabilis fuerit proditoris impietas, in immensum tamen eam exsuperat Agni Dei dulcissima mansuetudo, in exemplum data mortalibus, ut iam non dicat ab amico exasperata humana infirmitas: Si inimicus meus maledixisset mihi, sustinuissem utique , quia ecce, homo unanimis , qui dux videbatur et notus , qui Christi panes edebat et in sacra illa coena cum ipso dulces capiebat cibos , maynificavit super eum supplantationem ! Et tamen Agnus ille mitissimus os, in quo non est inventus dolus, ori, quod abundavit malitia, in ipsa proditionis hora suavi osculo apphcare non renuit, ut omnia illi exhiberet, quae pravi cordis pertinaciam emollire potuissent.

Lesus, orans prostratus.

  1. Sciens namque Lesus omnia , quae super eum erant ventura, secundum allissimae dispositionis arcanum, hymno dicto, exiit in Montem olivarum, more solilo oraturus ad Patrem. Et tunc praecipue, iam morlis instante agone, cum dispersione ac desolatione ovium, quas pius pastor tenero complexabalur affectu, fuit tam horribilis in natura Christi sensibili imaginatio mortis, ut diceret: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste. Quanta vero fuerit in spirilu Redemptoris pro diversis causis anxielas, testes sunt gutlae sudoris sanguinei ex loto corpore decurrentis in terram.

« Dominator Domine Iesu, unde animae luae tam vehemens anxietas et anxia supphcatio? Nonne voluntarium omnino Patri sacrificium obtulisti» ? Verum ut, veram in te credentes nostrae mortahtatis naturam, formaremur ad fidem et in tribulatiooum perpessione consimili erigeremur ad spem et maiores erga te amoris stimulos haberemus, naturalem carnis infirmitatem huiusmodi expressisti evidentibus signis, quibus docerernur, quod vere dolores nostros pertuteriset non absque doloris sensu degustaveris araaritudines passionum.

Lesus , turba circumdatus.

  1. Sane quam prompliis ad passionem fuerit spirilus in Iesu, ex hoc evidenter innotuit, quod venientibus una cum prodilore viris sanguinum et quaerentibus animam suam • cum facibus, laternis et armis per noctem ultro occurrit et se ipsum manifeslavit et obtulit. Et ut cognosceret humana praesumtio, nihil se posse adversus ipsum, nisi quantum ipse permitteret ; omnipotenlis virtutis suae verbo improbos satellites terrae allisit. — Sed nec tunc misericordiam suam in ira continuif, nec pietatis dulcedinem favus ille distillare cessavit. Nam et mutilalam a discipulo aurem servi protervi manus suae contactu sanavit et defensoris sui zelum ab invadentium laesione compescuit. Maledictus furor eorum , quia pertinax, dum nec maiestatis miraculo nec pietatis beneficio potuit refrenari.

Lesus , vinculis ligatus.

  1. Denique sine gemitu audire quis possit , quahter in illa hora homicidas manus in Regem gloriae iniecerunt truculenti lictores, et innocentes mi-

tis Iesu manus vinculis constringentes, ipsum Agnum mansuelissimum nihil obloquentem ad instar latronis contumeliose Iraxerunt ad victimam ? Quis tunc doloris aculeus discipulorum corda penetravit, cum viderent, dilectissimum Magistrum et Dominum suum a suo condiscipiilo proditum, ligatis post tergum manibus, quasi malefactorem duci ad morlem; cum el ille impiissimus Indas, poenitentia ductus, tanta postmodum fuerit ex hoc amaritudine repletus, ut maluerit mori quam vivere? Vae tamen homini illi, qui nec sic ad fontem misericordiae per spem veniae rediit, sed proprii sceleris immanitale perterrilus desperavit!

Fructus VI. Patientia in iniuriis

Lesus , notU incognilus.

  1. Comprehenso dehific pastore, dispersae sunt oves; captoque Magislro, discipuli fugerunt. Petrus tamen, tanquam fidelior, secutus est a longe usque in atrium principis sacerdotum, ubi ad vocem ancillae, se Christum nosse cum iuramento negavit tertioque repetiit, donec, gallo cantante, respexit benignus Magister praedilectum discipulum respectu miserationis et gratiae, quo commonitus Petrus et foras egressus flevit amare.

0 quisquis es, qui ad vocem impelenlis ancillae, carnis videlicet tuae, Christum pro te passum negasti procaciter vel voluntate vel actu; rememorans passionem dilectissimi Magistri, foras cum Petro egredere, ut te ipsum amarissime defleas, si quando le respiciat qui Petrum lacrymantem respexit, geminae quoque amaricationis , compunctionis scilicet pro le et compassionis ad Christum, inebiieris absinthio S ut, expiatus cum Petro a reatu sceleris, replearis cum Petro spirilu sanctitatis.

Lesus, vultu velatus.

  1. Concilio siquidem malignantium pontificum praesentatus pontifex noster Christus Lesus et verilatem confessus, se videhcet esse Fihum Dei , quasi pro blasphemiaadiudicatus est morti el innumera perpessus opprobria. Nam vultus ille venerabilis senibus, desiderabilis Angelis, qui et omnes caelos adimplet laetitia, polluti labii sputis inquinatur, ab impiis sacrilegis manibus caeditur, velo in derisionem obtegitur, et Dominus universae creaturae tanquam servus contemptibilis colaphizatur, cum ille vultu placidissimo et submisso sermone unum ex servis pontificis dantem alapam sibi vere blandeque corripuit: Si male, inquitlocutus sum , testimonium perhibe de malo; si autem bene, quid me caedis?

0 verax et pie Iesu, quaenam anima libi devota, haec cernens et audiens, valeat se conlinere a lacrymis et internae compassionis occultare dolorem?

Lesus, Pilato tradilus.

  1. Horienda prorsus ludaeorum impietas, quae tanlis iniuriis satiari non potuit, quin potius, ferali rabie fremens, impio iudici tanquam rabido cani animam iusli degluliendam exposuit! Vinctum enim lesum ante faciem Pilati perduxere pontifices, postulantes, interimi supplicio crucis eum qui nonnoverat omnino peccatimiIpse vero quasi agnus coram tondente se ante iudicem mansuetus stabat et tacitus, cum fallaces et impii , falsorum criminum mole obiecta, tumultuosis acclamationibus auctorem vitae petunt ad mortem et virum homicidam seditiosumque latronem servant ad vitam, lupum agno, morlem vitae, luci tenebras tam stulte praeferentes quam impie.

Dulcis Iesu , quis tam durus erit, ut clamores illos horribiles : Tolle, tolle , crucifige eura', sine gemitu et clamore spiritus aure corporis valeat audire seu menle tractare?

Lesus, morle damnatus.

  1. Verum, quamvis non ignoraret Pilatus, ludaicam gentem adversus lesum non iustitiae, sed invidiae zelo commolam, cum palenter assereret, nullam se in eo mortis invenire vel modicam causam ; humano lamen timore devictus, replevii amaritudinibus * aniaiam suam et piissimupfi Regem crudelis tyranni, Herodis videlicet, iudicio subdidit; quem et ludibrio habilum et ad se remissum crudeUori mandato nudum in conspeclu derisorum astare praecepit, ut alrocissimis verberibus virgineam illam et candidissimam carnem flagellatores trucuienti divellerent, plagas plagis , hvores hvoribus crudeliter infligentes. Defluit ille sanguis pretiosissimus per illa sacra latera innocentis et amantissimi iuvenis, nullo prorsus in eo reperto reatu.

Et tu, perdite homo, totius confusionis et contritionis huius causa existens, quomodo non in flelum foras erumpis? Ecce, innocentissimus Agnus, ut te a sententia iustae damnationis eriperet, iniusto propter te praeeiegit iudicio condemnari. Ecce, quae non rapuit pro te solvit '; et tu , anima mea nequam et impia, nec devotionis exsolvis gratitudinem nec compassionis rependis affectum!

conslat honorificenlia dignum , quanto magis pro hominibus indigna sustinuit.

Lesus, cruci clavatus.

  1. Satiatis iam impiis de opprobriis mansuelissimi Regis, rursum Rex nosler vestibus suis induitur, denuo exuendus,et baiulans sibi c?*ucm perducilur ad Calvariae locum \ ibique totus exutus, vili dumtaxat circumtectus renes sudario et super lignum crucis dire proiectus, expansus, protensus et tractus et in pellis modum hinc inde extensus, clavorum perforatur aculeis, manibus sacris et pedibus cruci affixus et durissime sauciatus. Vestes quoque ipsius dantur in praedam et dividuntur in partes, tunica inconsutih indivisa per sorlem iranseunte ad unum.

Vide nunc, anima mea, quomodo is qui est super omnia benedictus Deus % ab imo pedis iisque ad verticem totus in aquas passionis demergitur, et ut te totam de iUis passionibus extraheret, intraverunt aquae usque ad animam suam.. Coronatus etenim spinis, sub crucis onere dorsum curvare iubetur et suam ipsius portare ignominiamet ad locum

deduclus supplicii, veste nudatur, ut, ex flagellorum ictibus per dorsum et latera carnis patefactis livoribus atque scissuris, videretur quasi leprosus; et debinc clavis transfossus, appareret tibi dilectus luus propter te sanandam concisus vulnere super vulnus. Quis mihi det , ut veniat petitio mea , et quocl exspecto tribuat mi/ii Deus \ ut lotus tam mente quam carne transfodiar crucisque affigar patibulo cum dilecto?

Lesus, iunctus latronihus.

  1. Ad confusionis quoque, ignominiae, dedecoris ac doloris augmentum innocens Agnus extra portam in loco punitionis sceleratorum , in die solemni, hora meridiana, in medio lalronum super crucem quasi ad spectaculum elevalurflentibus amicis et insullantibus hostibus. Nam et qui praeteribant movebant capita sua , et qui astabant irrogabant convicia, dicentes, quod alios salvos fecisset , 7iunc se ipsum salvare non possetSed et ab irrisione huiusmodi lalronum alter nequaquam abstinuit, cum tamen mitissimus Agnus el pro crucifigentibus et irridentibus pietalis dulcedine interpellaret ad Patrem

liaec passo vide Matlh. 27, 31. seqq.; Luc. 23, 26. seqq.; loan. 19, 17. seqq.

et confitenli ac siipplicanti latroni liberalissima caritate repromilterel paradisum. 0 verbum totius dulcoris et veniae: Pater, ignosce illisl 0 verbum lotius amoris et gratiae: Hodie mecum eris in paradiso !

Respira nunc in spem veniae, anima, quantumcumque peccatrix, si tamen patientis pro le Domini Dei tui vestigia sequi non abhorres, « qui in omnibus pressuris suis nec semel os suum aperuit, ut aut querelae aul excusationis aut comminalionis aut maledictionis sermonem adversus maledictos illos canes vel leviler diceret; quin potius novae benediclionis verbum, quale a saeculis non est auditum, super inimicos suos effudit». Dic ergo cum multa fiducia: Miserere mei , Deus , miserere mei, quoniam in te confidit anima mea - si forle more confitentis latronis audire merearis in mortis articulo: Hodie mecum eris in paradiso.

Lesus, felle potatus,

  1. Postea sciens Lesus , quia consummata sunt omnia, ut consummaretur Scriptura , dixit: SitioEt acetoso ac felleo poculo sibi propinato cum spongia, loanne qui praesens fuit attestante, subintulit: Consummatum est, tanquam si in gustu aceti et fellis totius amarissimae passionis consummata

plenitudo consisteret. Nam ciim per gustum ligni suavis et vetilitotius nostrae perditionis causa extiterit praevaricator Adam , opportunum fuit et congruum , per viam conlrariam salutis nostrae inveniri remedium. Cum etiam in singulis membris ipsiusacutissimarum passionum militantes sagittae crebrescerent, quarum indignatio ehibebat spiritumeius, decebat, ut os et lingua, cibi verbique vehicula, nequaquam remanerent immunia, ut verificaretur in medico nostro propheticum illud: Replevit me amaritudine j inebriavit me absinthio; sed ut et illud impieretur in dulcissimaet amantissima Matre: Posuit me quasi desolatam, tota die moerore confectamQuae lingua dicere vel quis intellectus capere sufficit desolationum tuarum pondus, Virgo beata? Quae praemissis omnibus praesens assistens et particeps per omnem modum effecla, benedictam illam et sanclissimam carnem , quam tam caste concepisti, lam dulciter aluisti et lacte potasti , tam crebro in tuo reclinasti sinu et labia labiis impressisti , carneo contemplata es visu, nunc ictibus flagellorum divelli, nunc spinarum perforari aculeis, nunc arundine percuti, nunc palmis pugnisque conlundi , nunc clavis perfodi et stipiti crucis affixam atque pendentem graviter laniari, nunc omni ludibrio habitam, felle lan-

dem et aceto potari. — Sed et divinissimam illam animam oculis conspexisli mentalibus omnis amaritudinis felle repielam , nunc spiritu frementem, nunc pavenlem , nunc taedentem, nunc agonizantem, nunc anxiatam, nunc turbatam , nunc omni tristitia et dolore moestissimam partim propler passionis corporeae vivacissimum sensum , partim propler divini honoris per peccatum sublracti fervenlissimum zelum, parlim propter effusum in miseros miserationis affectum et partim propter compassionis ad le, Matrem dulcissimam, infixum in cordis intima lelum, cum le coram se positam et piis conspiceret oculis et blandis alloqueretur sermonibus: Mulier, inquiens, ecce , filius luus, ut tuam consolaretur inter angustias animam, quam compassionis suae gladio amplius, quam si proprio patereris in corpore, vere sciebat esse transfixam.

Fructus VIII. Victoria in conflictu mortis

Lesus, sol morte pallidus.

  1. Denique, cum Agnus innocens, qui est verus sol iustitiae, trium horarum spatio pependisset in cruce, et eodem tempore sol isle visibilis, Factori suo compatiens, lucis suae radios occultasset; iam omnibus consummalis, Fons fpse vitae hora nona siccatur, dum Deus et homo Lesus cum clamore va-

lido el lacrymisad miserationis manifestanduni affectum et Divinitatis declarandam potentiam spiritum in manus Patris commendans exspirat. Tunc velum templi scissum est a summo usque deorsum , et terra mota est , et petrae scissae sunt, et monumenta aperta sunt. Tunc ipse cenlurio Deum verum ipsum esse cognovit. Tunc qui ad spectaculum insullaturi convenerant revertebantur , percutientes pectora sua. Tunc formosus prae fdiis hominum % caliganlibus oculis et pallentibus genis, pro filiis hominum deformis apparuit, factus holocaustum suavissimi odoris in conspectu palernae gloriae, ut averteret iram suam a nobis.

Respice igitur, Domine sancte Pater, de sanctuario tuo et de excelso caelorum liabitaculo; respice, inquam , in faciem Christi tui, respice hanc sacrosanctam hostiam , quam tibi offert Pontifex noster pro peccalis nostris , et esto placabilis super nequitia populi tui \ — Considera et tu, homo redempte, quis, quantus et qualis est hic qui pro te pendet in cruce , cuius mors vivificat mortuos, cuiusque transitum et caelum luget et terra, et lapides duri quasi naturali compassione scinduntur. 0 cor humanum omni lapidum duritia durius, si ad tanti rememorationem piacuh nec lerrore concuteris nec compassione afficeris nec compunctione scinderis nec pietate molliris !

Lesus, translancealus.

  1. Porro, iit de latere Christi dormientis in cruce formarelur Ecclesia, et Scriptura implerelur, quae dicil: Videbunt in queni transfixerunt, divina est ordinatione indullum, ut unus militum lancea latus illud sacrum aperiendo perfoderet, quatenus, sanguine cum aqua manante, pretium effunderetur nostrae salutis, quod a fonte, scilicet cordis arcano, profusum vim daret Sacramentis Ecclesiae ad vitam gratiae conferendam, essetque iam in Christo viventibus poculum fontis vivi salientis in vitam aeternam. Ecce, iam nunc lancea a Saulis perfidia, populi scilicet ludaici reprobati, casso vulnere in parietem divina miseratione perlata, foramen fecit in petra et cavernam in macetna, tanquam habilaculum columbinum.

Surge igilur, amica Christi, esto sicut columba nidificans in summo ore foraminisibi ut passer inveniens domum, vigilare non cesses, ibi tanquam turtur casti amoris pullos absconde, ibi os appone, ut haurias aquas de fontibus Salvatoris. Hic enim est fons egrediens de medio paradisi,

"■ Zach. 12, 10. et loan. 19, 37.

qui, in quatuor divisus capita et in corda devota diffusus, fecundat et irrigat universam terram.

Lesus, cruore madidus.

  1. Cruentatus enim Christus Dominus sanguine proprio, primum sudore, dehinc flagelhs et aculeis, post clavis et tandem lancea copiose effuso, ut apud Deum esset copiosa redemptiovestem pontificalem habuit rubricatam, qualenus vere ruhrum appareret indumentum ipsius, et vestimenta eius quasi calcantium in torculari. Et sic, vero loseph in veterem dimisso cislernam, tunica ipsius intincta sanguine hoedi, propter similitudinem scihcet carnis peccati, approbationis notitia discernenda raitteretur ad Patrem.

«Cognosce igitur, clementissime Pater, lunicam praediiecti Fihi tui loseph, quem invidia fratrum secundum carnem tanquam fera pessima devoravit et conculcavit in furore vestimentum ipsius et omnem decorem ihius rehquiis cruoris inquinavit; nam et quinque scissuras lamentabiles in ea reliquit. Hoc enim est, Domine, vestimentum, quod in manu meretricis Aegyptiae, synagogae videhcet, innocens Puer tuus sponte dimisit, magis ehgens, spohatus a carnis paulo, in carcerem mortis descendere, quam aduUerinae plebis acquiescendo voci temporahter glo-

riari ' ». Nam et proposito sihigaudio, crucem sustinuit, confusione contempta, — Sed et tu, niisericordissima Domina mea, aspice illam dilecti Filii tui sacratissimam vestem de caslissimis meaibris tuis Spiritus sancti artiGciosilate contexlam et una cum ipso confugientibus nobis ad te veniam poslula, ut digni habeamur effugere ab ira ventura.

Lesus, intumulatus.

  1. Veniens tandem nobilis decurio, loseph scilicet ab Arimathaea, et accepta a Pilato licentia, corpus Christi cum Nicodemo deponens de cruce, condivil aromatibus et involvit sindone et in monumento novo, quod in horto propinquo in petra sibi exciderat, cum omni reverentia sepelivit '. Porro sepulto Domino,et ad custodiam sepulcri deputatis militibus, devotae illae mulieres et sanctae, quae fuerant obseculae viventi , ut iam mortuo pietate officiosa famulatum 'mendieveni , emei-unt aromata ad corpus Iesu sacratissimum perungendum. Inter quas Maria Magdalena tanto cordis ferebatur incendio, tantae pietatis afficiebatur dulcedine, tam vahdis trahebatur vinculis caritatis, ut, femineae infirmitatis oblita, nec tenebrarum caUgine nec persecutorum

immanitate retraheretur a visitatione sepulcri , quin potius, foris stans et rigans lacrymis monumentum , recedenlibus discipulis, non recedebat, pro eo quod divinae dileclionis igne succensa, et tam invaiescente urebatur desiderio et lam impatiente vulnerabatur amore, ut nihil ei saperet nisi flere possetque propheticum illud ' eructare veraciter: Fueruyil mihi lacrymae meae panes die ac nocte , dum dicitur mihi quotidie: Ubi est Deus tuus?

Deus meus, bone Iesu , concede mihi, quamquam per omnem modum immerito et indigno, ut qui corpore his interesse non merui, fideli tamen haec eadem mente pertractans, illum ad le Deum meum pro me crucifixum et mortuum compassionis affectum experiar, quem innocens Mater tua et poenitens Magdalena in ipsa passionis tuae hora senserunt.

Chapter 3 of 4