Dissertatiuncula prima. De dubio in negotio salutis
Non longam hîc aut operosam disputationem aggredimur ; sed rationem facile et expeditè decidendi quaerimus. Eam autem inventam esse constabit, si ostenderimus ad eam decisionem certas jam regulas positas esse à Patribus, ab ipsà Ecclesià, à conciliis etiam œcumenicis. Id autem antequàm conficiamus, hanc divisionem praesupponimus.
Dubium in quocuraque negotio, vel nullà ratione prœponderante vincitur, vel vincitur prœponderante ratione probabili tantùm, vel vincitur certâ et demonstrativâ ratione. Quas autem in quocumque statu regulas jam constitutas habeamus, sequentes quaestiunculae ostendent.
QUAESTIUNCULA PRIMA. Quœ regula data sit ab Ecclesid in dubio, nullà prœponderante ratione
- Conclusio. In hoc statu data est regula ut sequamur tutius. Hœc regula assidue in Jure repetita, his prœsertim locis.
Cap. Veniens : extr. de Presbytero non baptizato , sive lib. III Décrétal., tit. XLIII, cap. m. « Nos in hoc dubitabili casu quod tutius est sequentes.....»
(a) L'assemblée de 1700 porta ses délibérations sur le probabilisme et sur le prêt à intérêt : voilà pourquoi nous donnons ici les Dissertations et le Traité qui vont suivre.
A. Cap. Juvenis : de Sponsalibus , sive lib. I, Décrétal., tit. I, cap. III. « Quia igitur in his quae dubia sunt quod certius existimamus tenere debemus.....»
Cap. Ad audientiam : de Homic ., sive v Décret., tit. XII, cap. XII. « Vestrae discretioni duximus respondendum, quòd cùm in dubiis semitam debeamus eligere tutiorem.....»
Eodem libro et titulo : Significasti , II, sive ejusd. tit., cap. XVIII. « ln hoc dubio tanquam homicida debet haberi sacerdos; et si forte homicida non sit, à sacerdotali officio abstinere debet, cùm in hoc casu cessare sit tutius, quàm temerè celebrare, pro eo quòd in altero nullum, in reliquo verò magnum periculum timeatur. »
Eod. tit., cap. Petitio tua , sive ejusdem tituli cap. XXIV. « Mandamus quatenùs si de interfectione cujusquam tua conscientia te remordet, à ministerio al taris abstineas reverenter, cùm sit consultius in hujusmodi dubio abstinere quàm temerè celebrare. »
Cap. lllud : de Clericor. excom . « Licèt autem in hoc non videatur omninô culpabilis extitisse ; quia tamen iti dubiis via est tutior eligenda, etsi de latâ in eum sententiâ dubitaret, debuerat tamen potiùs se abstinere quàm Sacramenta ecclesiastica pertractare. »
Clementina : Exivi de paradiso : de Verb. signif ., sive Clementin., lib. V, tit. XI, § Item quia : « Nos itaque, quia in sinceris horum conscientiis delectamur, attendentes quòd in his quae animae salutem respiciunt, ad vitandos graves remorsus conscientiae, pars securior est tenenda.....»
En graves remorsus ; hoc est profectò magnâ gravique de causa, propter verum animarum periculum. Est enim aliquando credulitas levis et temeraria : cap. Inquisitioni : de Sent, excomm. sive V Décrétal, tit. XXXIX, cap. XLIV et cap. Per tuas : II de Simon, sive V Décrétal., tit. III, cap. XXXV, quam facile deponere possis. Hîc autem agnoscitur credulitas gravis, quaeque adeo graves conscientiae remorsus ex gravi animarum periculo pariât; quos nisi ratione viceris, non eris securus, nec sincerœ conscienti ae , ut vides in textu, n. 8.
Unde subdit eadem Clem., § Demum : « Nos volentes ipsos clarè ac securè procedere in omnibus factis suis.....» En clarè et securè inter se conjuncta, quod idem est ac tutius quaerere, sibique metu salutis amittendae omninô cavere, sublato omni dubio atque animœ periculo.
Ex hoc igitur constat, in dubio, nullâ preponderante ratione, unicam superesse viam quam ineas, nempè tutiorem ac securiorem.
RESPONSIONES
Ad hoc autem respondent varia, sed vana et cavillatoria. Primùm, hanc regulam restringendam esse ad casus pro quibus adhibetur ; sed hoc manifestè falsum, cùm Pontifices non hîc novam constituant regulam, sed universalem et anteà notam assumant, et adhibeant ad quoscumque obvios casus, ex ipso jure naturali ductam; et ad quemvis casum particularem seu juris seu facti facile applicandam, ut patebit consideranti textus.
Ab hâc cavillatione depulsi, confugere coguntur ad illud, ut ea regula sit consilii non prœcepti; sed est evidenter absurdum : nam hîc à Pontificibus requirebantur non consilia, sed ratio interpretandorum et exequendorum quorumvis praeceptorum : tùm agitur de rébus ad negotium salutis et animœ periculum pertinentibus ; non ergô de consilio tantùm : denique tota ratio judicandi pendet ex illo Ecclesiastici : « Qui amat periculum, in illo peribit (1),» quod non est consilii sed praecepti; alioqui ad consilium quoque pertineret illud Evangelicum : « Quôd si oculus tuus dexter scandalizat te, erue eum.....; » et illud : « Quam dabit homo commutationem pro anima suâ (2). »
Huc pertinet locus notabilis et notissimus sancti Augus-tini : « Graviter peccaret in rébus ad salutem animae pertinentibus, vel eo solo quòd certis incerta praeponeret (3); » ac posteà : « "Vera ergô falsis, aut incertis certa praepone (4).» Quae primùm sunt generalia, et ad omnem casum tùm juris tùm facti pertinent : deinde procul absunt à consilii ratione, cùm ad peccatum grave pertinere dicantur.
1 Eccli., III, 27. — 2 Matth., V, 29, et XVI, 26. — 3 Aug., de Bapt.. cont. Donat ., lib. I, cap. III, n. 4. — 4 Ibid ., cap. V, n. 6.
- Respondent denique non bene appellari incerta aut dubia, quae utrinque probabilia judicantur. Sed perfectò illudunt lectoribus, cùm nolent agnoscere ubi dubium nullà praeponderante ratione vincitur, rem omninô manere suspensam et incertam. Quantumvis enim probabilia utrinque rationum momenta fingantur, verè pro dubio relinquitur, de quo nihil affirmare, nihil negare posse te fatearis. Neque hic opus est disquisitione sollicita , sed statim terminis intellectis, nullo labore quod vero est animus intuetur ; ex quo liquet has responsiones merè esse cavillatorias. Jam ergô pergimus ad secundam quaestiunculam, facile et uno verbo resolvendam.
QUAESTIUNCULA II. Quœ regula data sit ad vincendum dubium ratione probabili
- CONCLUSIO. Regula vincendi dubii ratione probabili, est ut sit probabilior.
Haec clarè definita est in concilio œcumenico Viennensi, ubi duabus contrariis sententiis de informante gratià in Baptismo infusa recensitis, subdit : « Nos autem attendentes generalem efficaciam mortis Christi quae per Baptisma applicatur omnibus baptizatis, opinionem secundam (quae dicit tam parvulis quàm adultis conferri in Baptismo informantem gratiam et virtutes) tanquàm probabiliorem, et dictis sanctorum ac doctorum modernorum theologiœ magis consonam et concordem, sacro approbante concilio, duximus eligendam » En regulam quà vincitur dubium ratione probabili; sed eâ sanè lege, ut sit probabilior, ac dictis sanctorum magis consona : alioqui si desit illud magis , si illud probabilius , nonnisi temerè eligeretur dubio remanente, cùm nulla ratio prœponderaret. Hàc lege agit Ecclesia, nec sibi relinquit liberum, ut sententiam sive opinionem minus probabilem eligat, sed omninò probabiliorem eligendam ducit, eligendam decernit; tantaque vis inest probabilitati, sed majori tantùm, ut concilium œcumenicum hàc lege se agere omnibus
1 Clem. unica, de Summa Trinit. et fid . cath ., sive Clem., lib. 1, tit. unie. Fidei Cathol ic .
palam faciat. Qui ergò minori probabilitati dat locum, concilii œcumenici regulam apertissimam spernit.
Nec equidem video quid responderi possit. Si enim dixerint agi de speculativis, non de practicis, primùm quidem clarum est utriusque dubii resolvendi parem esse rationem : tùm etiam patet hoc quoque concilii œcumenici decretum pertinere ad ali-quam praxim, nempè ad eligendam, atque adeô profitendam et praedicandam aliquam ex duabus sententiis, gravissimo animae futuro discrimine, si ab eâ quam conciliant eligendam duxerit, recedatur.
Hinc ergô emendandus error eorum qui dicunt, in œquilibrio rationum, intellectum determinari a voluntate pro libito. Audiendus enim Apostolus dicens : « Rationabile obsequium vestrum (1). » Non ergô ad libitum eligimus sententias et judicia formamus, sed ex praescripto et normà rationis; neque dicit concilium : « Nos autem hanc sententiam eligendam duximus ; sed, eligendam duximus ut probabiliorem magisque consonam.....»
Quare intelligit non ad libitum, sed ratione tantùm flecti intellectum.
Hinc quoque emendandi duo errores extremi : alter Joannis Synnichii, cujus haec verba sunt : « Non licet sequi opinionem vel inter probabiles probabilissimam (2). » Hoc enim est apertè sanctœ synodo repugnare, cùm illa eligat opinionem quae sit tantùm probabilis, modo sit probabilior. Nec minus ex eodem concilio condemnandi qui ad aliud extremum tendunt, nempè, ut omnis probabilis opinio, minus licet probabilis. magis probabili comparata, pari loco habeatur. Quae sententia non minus répugnât concilio, à quo non quaecumque probabilis, sed tantùm ea quae probabilior videatur, eligitur.
Danda itaque est opera, ut uterque prohibeatur error, et is quo negatur vinci dubium preponderante probabiliori ratione, et is quo minus probabilis aequo omnino jure cum magis probabili gaudere videatur.
Eôdem pertinet haec juris regula XLV : Inspicimus in obscuris quod est verisimilius, vel quod plerumque fleri
1 Rom., XII, 1. — 2 Synn., lib. 1, c. XXVII et LXXXVII, § 364, etc.
consuevit (1).» Latente enim vero, necesse est quaeratur saltem illud quod est vero simillimum. Quare et in contingentibus, quaeratur oportet etiam illud quod fieri consuevit; hoc enim constat esse verisimilius.
Stent ergô hae duae regulai : latente omni ex parte vero, quœratur tutius; id est, quod ab omni absit periculo : jam illucescente ac incipiente veritate, nec tamen plenè ortâ, quaeretur probabilius ac verisimilius.
Neque einim latente vero, ac nullà praeponderante ratione, dicit regula in dubiis, aequo rationum verisimilium sive probabilium pondère : « Age ut vis, sequere utrumlibet; » sed : « Sequere tutius; » nec item : « Age ut vis, dicitur, praevalente aliquâ ratione; » sed : « Sequere probabilius ac verisimilius. » Sic judicium tuum, etsi probabile tantùm, erit tamen aequissimum, dubio superato, juxta œcumenici concilii Viennensis auctoritatem, per eam sententiam quae et probabilior dictisque sanctorum magis consona videatur.
Quam enim sententiam optimam ac probabilem esse judicaveris, secundùm eam agere jus est : quamvis etiam liceat à jure decedere, ac perfectiora amplecti si lubet.
Hae autem regulae quàm inter se connexae sint, nemo non videt. Si enim nefas est, nullà praeponderante ratione declinare ab eo quod est tutius : quantô magis veritatem meliùs affulgentem, ac pro lege stantem simul, et securitati et probabilitati postponere?
Chapter 1 of 4