Skip to the text

Dissertatiuncula IV. De prudentia

Ex reverendissimo Patre Thyrso Gonzalez , Tractatu de recto usu opinionum probabilium, Diss . III, cap . III, § 1, edit. 1694, p. 74.

Ulterius ostenditur, nullam aliam prudentiam reperiri posse in sectandâ sententià minus tutà, quando opposita apparet operanti manifeste verisimilior, nisi prudentiam carnis, quœ inimica est Deo.

  1. Quia adversarii nostri saepè repetunt electionem sententiœ minus probabilis, prœtermissâ probabiliore et tutiore , esse quidem minus prudentem, caeteroquin absolutè prudentem esse; nunc ostendendum nobis est, nullam hîc prudentiam intervenire posse prœter prudentiam carnis, quœ teste Apostolo , Rom ., VIII, mors est, et inimica est Deo : id autem probabimus discurrendo per varia prudentiœ genera.

1 Ad Nation ., lib. I.

  1. In primis si Aristotelem consulamus, eumque interrogemus quid sit prudentia, respondebit, VI Ethic, cap. V : « Esse habitum agendi verâ cum ratione, circa ea quae sunt bona ho-mini, atque mala. » Quasi diceret, prudentiam esse habitum, qui dictât cum verà ratione, quid homini bonum sit, ut illud prosequatur, quidque malum, ut illud fugiat, ut exponit D. Vasquez, tom. II,disp. LXV, cap. I. Quomodo autem, quœso, potest prudentia verà cum ratione dictare homini cognoscenti sententiam tutiorem esse manifeste verisimiliorem, quòd sit bonum et conforme appetitui recto virtutis , praetermissà hàc sententiâ, eligere oppositam minus tutam, quae apparet manifeste minus verisimilis? Certè hoc dictare non potest nisi prudentia carnis, quae magis aestimat bonum temporale quàm Dei amicitiam.

  2. Deinde si ab Angelico Prœceptore quœramus quodnam sit prudentiae munus, respondebit II-II, q. XLIX, art. 7 : « Ad prudentiam praecipuè pertinet rectè ordinare aliquem in finem, quod quidem rectè non fit, inquit, nisi, et finis bonus sit, et id, quod ordinatur ad finem, sit etiam bonum, et conveniens fini. » Itaque prudentia supponit appetitum rectum finis, id est intentionem finis honesti ; ejusque munus est ordinare media convenientia ad illius finis consecutionem. Et ideô Aristoteles, Ethic ., cap. II, dixit : Quod bonitas intellectùs practici (id est veritas, cùm finis intellectùs sit veritas) est verum conforme appetitui recto . Ut autem exponit hune locum Angelicus Doctor I-II, q. LVIII, art. 3, ad. 2, Philosophus ibi loquitur de intellectu practico secundùm quod est consiliativus, et ratiocinativus eorum quae sunt ad finem; sic enim perficitur per prudentiam. In iis autem quae sunt ad finem, rectitudo rationis consistit in conformitate ad appetitum finis debiti.

  3. Inquiro igitur, ex quâ intentione oriri valeat electio opinionis minus tulœ in occursu tutioris evidenter probabilioris ? et quem finem intendat, qui opinionem minus probabilem praefert opinioni evidenter probabiliori, cum manifesto periculo violandi legem Dei ? Certè electio haec ex charitate, quœ est primum mobile omnium virtutum, oriri non potest; nec item ex intentione alterius peculiaris virtutis ; cum non possit esse conforme appetitui

recto, seu intentioni honestae alicujus virtutis, se voluntariè exponere periculo imminent! transgrediendi legem Dei sicut quòd medicus ex duabus medicinis eligat illam, de quâ cognoscit verisimilius multô esse quòd sit nocumentum allatura, quàm quòd sit profutura, potiùs quàm oppositam magnâ cum verisimilitudine profuturam, nequit oriri ex appetitu recto, seu intentione sanandi infîrmum , sed ex alio fine peculiari, respectu cujus bona infirmi valetudo parvipenditur, imò contemnitur.

  1. Quôd si ab eligente opinionem minus tutam , quando est evidenter illi minus probabilis, inquiramus quem finem intendat, dum ita elegit; certè respondere non poterit se eligere illam opinionem , quia intendit suam aeternam salutem , vel quia intendit alium immediatiorem finem alicujus virtutis; nemo enim ex intentione alicujus finis, eligit id de quo cognoscit verisimilius multô esse, quòd sit impediturum quàm quòd sit inducturum vel promoturum finis consecutionem.

  2. Necesse est ergô ut respondeat, se quidem eligere opinionem minus tutam, licet videat esse multô minus probabilem opposità, quia id est conforme appetitui, seu desiderio alicujus boni temporalis, quod acquirere intendit, sive illa acquisitio sit prohibita sive non. Dùm enim eligit opinionem minus tutam habens majus fundamentum ad judicandum esse falsam, quàm ad judicandum esse veram , virtualiter dicit : « Sive haec opinio affirmans talem contractum esse licitum sitvera, sive sit falsa; vel potiùs, quamvis haec opinio sit falsa ; seu quamvis contractus sit illicitus , nihilominùs volo illum celebrare. » Hoc autem est magis aeslimare, lucrum temporale, quàm Dei amicitiam et animas salutem : Quœ est sapientia carnis, quœ est inimica Deo .

  3. Nam qui habens majora fundamenta ad judicandum contractum esse illicitum quàm ad judicandum oppositum, illum nihilominùs celebrat, ità operatur, ut si inter operandum rogetur, an sciat dari legem prohibentem illum contractum, vel an sciât non dari, si verè respondeat, necessariò respondere debet, se existimare dari ejusmodi legem, vel saltem se dubitare an detur, et sibi verisimilius videri quod detur. Ergô homo ille operatur judicans dari legem prohibitivam contractus, vel saltem dubitans

cum vehementi fundamento, an detur. Atqui sub hoc dubio, vel judicio celebrat contractum , de quo dubitat an sit illicitus : ergô magis amat lucrum proventurum ex contractu, quàm propriam salutem, ut dicit D. Thomas , Quodlib . vIII, art. 13, de eo qui dubitans, an sit licitum habere simul multas praebendas , illas eligit habere. Asserit enim Angelicus Doctor quòd iste periculo se exponit, utpote magis amans beneficium temporale quàm propriam salutem. Ergô dilectio opinionis minus tutae in occursu tutioris quae operanti appareat manifesté magis verisimilis, est prudentia carnis, de quâ dicit Apostolus, Rom ., VIII : Prudentia ca rnis mors est .

FINIS DISSERTERTATIUNCULARUM ADVERSUS PROBABILITATEM.

Chapter 4 of 4