Skip to the text

Dissertatiuncula III. De conscientia

Ex cap . Inquisitioni tuee, de Sent, excomm ., lib. V, Décrétal., tit. XXXIX, cap. XLIV.

Hoc decretum Innocentii III, consullissimi Pontificis , unum esse in toto jure longe accuratissimum ac lucidissimum theologi et jurisconsulti omnes facile confitentur. Hoc autem definiri quœstionem nostram pro sententià ipsi operanti tutiore simul ac probabiliore visa demonstrare aggredimur, hoc prœsupposito :

Conscientiam suî certam esse oportere, ac prosilientem ad actus quos malos esse sentit, procul dubio esse malam, theologi omnes uno ore decernunt : attestante Paulo : « Finis praecepti est charitas de corde puro, et conscientià bonâ, » certô utique bonà, « et fide non fictà (2). »

Quôd verò sit mala prosiliens ad actus quos ipsa non quidem certô, sed tamen probabiliùs malos esse credat, sic demonstramus.

Contingit conscientiam prohiberi ab agendo, vel ex eo quòd sciât pro certo se malè agere, vel ex eo quòd non sciât pro certo, sed credat . Primo casu, quo pro certo sciât se malè agere, prohibetur ab actu ut apertè illicito , puta à reddendo debito conjugali,

1 Refert. Thyrs. Gonz., De rect. usu opin prob ., dissert. XIII. cap. II, § 11 et 13, n. 76, 92, p. 393, 405. — 2 Apud. eumd. Gonz., ibid ., n. 90, p. 402. — 3 I Timoth ., I, 5.

de quo hic agebatur, propter impedimentum alteri conjugum pro vero et certo notum. Hœc igitur Innocentii III prima est distinctio, nihil habens difficultatis.

Secunda verò talis est : « In secundo casu, quo quis non sciât sed credat ( subesse impedimentum), iterùm distinguendum est, utrùm habeat hanc conscientiam ex credulitate levi et temerariâ, an probabili et discreta, licet non evidenti et manifesta : » quo ultimo casu, credulitatis scilicet probabilis et discretœ, decernit Pontifex, stante illâ credulitate, non posse ab ità credente prosiliri in actum, « ne in alterutro, vel contra legem conjugii, vel contra judicium conscientiae committat offensam. » Ergô quominùs agas prohibet, non modo credulitas evidens et manifesta , verùm etiam probabilis et discreta : quibus verbis rem pro nobis definitam putamus, et sic ostendimus.

Primùm enim, ipse casus quem tractât Pontifex, est is ipse de quo quœrimus. Supponit enim praevalere in operantis animo illam credulitatem , sive opinionem probabilem et discretam . Non autem prœvaleret, nisi ex praevalente quoque ratione probabili, ac per hoc probabiliore visa. Ergô is ipse casus est de quo quœrimus : hoc primùm.

Secundo autem , liquet pro nobis definitum esse perspicuis verbis. Est enim definitum prœvalente ralione probabiliori visa, et ex eâ faciente in animo operantis probabiliorem sententiam sive credulitatem, licet non evidentem atque manifesta m , ipsum quoque operantem impediri ab agendo, nec nisi lœsâ conscientià prosilire posse in actum : ergô ligat conscientiam illa opinio sive credulitas, sive sententià discreta et probabilis , licet non evidens , atque actum prohibet : quod erat demonstrandum.

Confirmatur : ipsa credulitas levis et temerari a ligat conscientiam ac prohibet actum : ergô à fortiori probabilis et discreta credulitas. Major perspicua est ex illis decreti verbis, « et quidem ad sui Pastoris consilium conscientià levis et temerariœ credulitatis explosa, licite potest non solùm reddere, sed exigere debitum. » Ergô etsi in actum prosiliri potest, non tamen stante illà, quamvis temerariâ et levi, sed prias explosa.

Ampliùs confirmatur ex cap. Per tuas , II , de Simon ., lib. V

Décret., tit. III, cap. 35 , ubi idem Innocentius sic decernit : « Nos igitur respondemus, ut idem in ordine sic suscepto securè ministret ; sed contra conscientiam ulterius non ascendat , ne aedificet ad gehennam ; licet ex eo quòd conscientiam nimis habuerit scrupulosam in difficultatem hujusmodi sit collapsus, quam utique non evadet, nisi deponat errorem. » Ergô prohibet actum error etiam nimis et improvidè scrupulosus, deponendusque est ne œdifices ad gehennam : quanta magis seutentià gravi et probabili atque discretà insidente, et in anitno operantis prœvalente ratione, ut dictum est ?

Quid autem sit œdifieare ad gehennam, idem Innocentius III Claris verbis docet, cap. Litteras, de Restit. spot ., lib. II, tit. XIII, cap. 13 : « Omne, inquit, quod non est ex fide, peccatum est: et quidquid fit contra conscientiam , œdificat ad gehennam. » Ergò œdificare ad gehennam nihil est aliud quàm facere contra conscientiam; facere autem contra conscientiam est profectô illud ipsum de quo dicit Apostolus : « Quia non ex fide : Omne autem quod non est ex fide, peccatum est (1). »

Jam ergô si quœ vidimus capita Decretalium mente repetamus, profectô constabit secundùm Apostolum peccare contra fidem , id est, contra conscientiam, non tantùm eum qui agit contra credulitatem evidentem et manifestam,sed etiam eum qui agit contra cr edulitatem probabilem et discretam , licèt non evidentem ; imò etiam eum qui agit contra conscientiam errantem, eo quòd nimis scrupulosa sit, et scrupulo etiam levi persuaderi se sinat: denique peccare eum qui agit contra ac persuasum est illi, sive ex gravi sive ex levi ratione, nisi priùs eam quamcumque rationem seu persuasionem, sive ratione sive auctoritate prœvalente, deponat.

Hœc Patrum simplicitas, haïe apostolici dicti intelligentia erat pro regula morum. Nunc autem alia invenerunt, nempe haec : In probabilibus, etiam illis ubi de salute agitur, licere credere et judicare quidquid libet : Ad nutum voluntatis, non ad ratio-nem etiam prœvalentem flecti judicia : aliam esse opinandi ac judicandi, aliam agendi regulam; hoc est, opinari et judicare te

1 Rom ., xiv, 23.

secundùm id quod apparet tibi verisimilius sive probabilius, agere verò secundùm id quod apparet tibi minus probabile ; quorum omnium nullum in Scripturis, nullum in Patribus, nullum injure vestigium reperias.

Neque unquàm ullus Pontifex dubia salutis et conscientiœ sic resolvit, ut liceret agere ad libitum, etiamsi aliqua melior agendi ratio appareret ; sed responderunt semper ex eâ ratione quai ipsis videretur probabilior, verior, melior, subtilior, certior, tutior, ut passim occurrit in eorum responsis. Alia omnis agendi ratio novellum inventum est, non modo contra jura, verùm etiam contra ipsum spiritum juris , contra ipsam aequi bonique rationem.

Neque docebantur homines ut agerent contra ac ipsis persuasum esset etiam ex probabili ac discretà ratione ; hoc enim est, ut ait Tertullianus (1 ), suam quoque conscientiam ludere ; sed simpliciter admittebant apostolicum illud : Omne quod non est ex fide , ex conscientiâ, ex persuasione, peccatum est, ut vel ex iis capitibus satis superque constat.

Chapter 3 of 4