Dissertatiuncula II. De opinione minus probabili ac simul minus tuta
- Duae sunt in materiâ probabilitatis quaestiones principales : prima, quid sentiendum, quidve agendum in sequalitate rationum pro lege et contra legem; altera, quid sentiendum, quidve agendum praeponderante ratione probabili. Hanc nunc speciatim pertractandam putamus. Observari sanè volumus, loqui nos, non de probabilitate ut in se considerari posset, sed de probabilitate
1 In IV, de Reg. jur ., 45.
respectu ipsius operantis ; ità ut sequi possit eam opinionem, quam ipse ut minus probabilem et simul ut minus tutam agnoscat.
Quaerimus autem hîc, an et quà censura affici eam oporteat?
Ac primo quidem constitit, adversari eam certissimae regulae in œcumenicâ Viennensi synodo confirmatae, cui etiam antiquae juris regulae consentiant. Quod quia jam expeditum est, scriptiunculà : De dubio in negotio salutis , hoc loco praetermittimus.
Nunc autem id primùm addimus : eam opinionem, quae in salutis negotio pro minore etiam probabilitate pugnet, esse novam ac omnibus retro saeculis inauditam, postremo demum saeculo tradi cœpisse.
Id ut liquidò constet et extra omnem litem ponatur, utimur auctoritate gravissimà reverendissimi Patris Thyrsi Gonzalez1, quo nemo doctiùs et candidiùs hanc materiam illustravit; quem ego quoties testem appellavero, nonnisi honoris ac reverentiae causa nominatum velim.
Is ergò, ab ipsâ jam introductione praevià, post allegatam a benignam sententiam de usu licito opinionis probabilis minus tutœ in occursu probabilioris et tutioris, » haec subdit : « Cœpit haec opinio tradi ac typis vulgari, vergente ad finem saeculo proximè superiori (2) : » quibus verbis nihil clarius.
In processu vero operis hanc ubique novitatem inculcat : a Opinio ista Probabilistarum, quod liceat sequi opinionem probabilem, relictâ probabiliore et tutiore, cognita non fuit in Ecclesiâ Dei usque ad saeculum decimum sextum (3); » ac paulô post : « Ergô suavitas legis evangelicae non dependet à Probabilistarum benignitate : alioqui nobis cum magno Guigone Carthusianorum quondam generali exclamare liceret : « O Apostolorum tempora infelicissima! ô viros illos ignorantiae tenebris involutos, et omni miseratione dignissimos! qui ut ad vitam pertingerent, propter verba labiorum Dei tam duras vias custodiebant, et haec nostra compendia nesciebant. »
1 Citatur hîc Fundamentum Theologiœ moralis , i. e., de recto usu opinionum
probabilium ; auct. P. Thyrso Gonzalez.....juxta exemplar Romae, 1694, in-4°. — 2 Introd. ad diss. de recto usu opin. probab ., n. 1 et 2. — 3 Diss. III, cp. III, § 8, n. 93, p. 77.
Posteà rursùs de nova Probabilistarum sententiâ loquens, inquit : « Omnes antiqui theologi ante sœculum praeteritum doctrinam contrariam tradiderunt (1). » Alibi, post allegatos Patres sanctosque doctores scholasticos, Thomam ac Bonaventuram, alios : « Reliquos scholasticos antiquos et auctores Summarum , ante annum 1577, nostram sententiam tradidisse (2). » En opinioni novae annum etiara suum natalem assignat, quo tempore scilicet, Bartholomaeo Medinâ auctore, primùm in lucem emersit, ut notum est. Non ergô traditio hanc sententiam peperit : certo ac noto auctore, certo ac noto tempore, ut caeterae exitiosae novitates, hanc ortam esse constat.
Qualis autem exinde adversùs tam novam sententiam exurgat praescriptio, doctus auctor non tacet : « Quare, inquit, ex eo quòd nulla mentio hujus doctrinœ, de licito usu opinionis minus tutae in occursu tutioris et operanti ipsi probabilioris, apud Patres reperiatur, neque à sanctis Scholasticis qui à Patribus suam doctrinam acceperunt, neque à theologo ullo qui ante praeteritum sœculum scripserit, sit tradita, confleitur manifeste illam esse novam, et in Ecclesiâ ignotam usque ad finem decimi sexti sœculi. Hinc autem elicitur illam esse falsam, quia incredibile est, Deum per tôt sœcula occultasse omnibus antiquis theologis doctrinam veram, adeô proficuam ad facilitandam cœli viam ; et permisisse, ut omnes prisci theologi qui hoc punctum attigerunt, per tot sœcula errassent (3). » Hœc pius juxtà ac doctus auctor adversùs novam doctrinam, pro suo in veritatem studio et zelo, scribit et admonet.
Nec semel monuisse contentus, totus in eo est, ut more Patrum contrariam sententiam ex hâc prœscriptione novitatis elidat. Namque allegato sancti Augustini loco, subdit : « Unde probabilismus non fuit cognitus à Patribus ut illum sequerentur, et ejus usum fidelibus commendarent, sed ut improbarent : modusque iste dirigendi conscientias apud multos ex Probabilistis : Probabile est hoc : graves auctores affirmant esse licitum : ergô securè possumus hoc facere , fuit incognitus Patribus. Quis autem
1 Diss. XII, Introd ., § 1, n. 2, p. 345. - 2 Diss. XII, cap. 2, 3 9, in ipso titulo, p. 390. – 3 Ibid., § 1, n. 11, p. 366.
credat, quòd Deus occultaturus esset Ecclesise modum illum benignum dirigendi conscientias, si ille verus foret? quis sibi per-uadeat, nulli antiquorum Patrum et sanctorum doctorum, quos Deus voluit esse Ecclesiœ sanctœ lumen, in mentem venturum fuisse hune modum resolvendi dubia eonscientiœ, si ille verus et securus foret? Quare silentium Patrum et antiquorum doctorum hâc in parte est omni tuba vocalius, ad impugnandam probabilismi novitatem (1). » Haec vir sanctissimus, zelo, ut legenti patet, veritatis incensus.
Hœc verò eô firmiora sunt, quòd hîc agitur non de aliquâ peculiari novitate, sed de novitate in regula morum, aut quemadmodum doctus auctor loquitur, in modo regendi conscientias ; quem modum à Christo ipso traditum Ecclesise, et ab eâ diligentissimè servatum oportuit; qui tamen, si Patribus, si sanctis omnibus, si denique apostolis, unde erat repetendus, ignotus est, meritô cum auctore post venerabilem Guigonem exclamandum esset : « O Apostolos tantarum rerum ignaros, qui nostra haec compendia nesciebant (2) ! »
Hujus autem novitatis error in eo est, quòd passim apud Probabilistas ex ipsà doctorum auctoritate rei probabilitas inferatur, eô quòd verisimile non sit, viros graves rationibus destitutos sic vel sic existimasse; unde tota ratio investigandœ veritatis eô tandem reducitur, ut omissà quaestione, quid verum quidve falsum sit, id unum quaeratur, quid ille, quid iste, quid deiude homines senserint ; quà via nulla est promptior ad hominum mandata et traditiones, Christo prohibente, inducendas.
Unde doctus Gonzalez, nec unquàm sine honore appellandus, hœc infert : « Constat autem modum illum dirigendi conscientias per probabilitatem opinionum, nullâ habita ratione de earum veritate, non fuisse in usu Ecclesiœ per duodecim vel tredecim saecula, quœ ante D. Thomam et theologos scholasticos prœcesserunt. Nam sanctus Thomas, sanctus Bonaventura et alii scholastici constanter docuerunt necessarium esse, quòd operans sibi persuadeat illam (opinionem quam sequitur) esse veram, et
1 Diss. XII, introd ., § 5, n. 15, p. 354. — 2 Sup., n. 6.
legi aeternae conformem (1). » Nùnc autem quid veram, quid falsum sit pro indifferenti habetur, et curiosè tantùm, non necessariô quaeritur; cùm ex probabilismo id unum agatur, ut, quid is vel ille probabiliter dixerint, inquiri oporteat.
Haec igitur illa est probabilismi suspecta et periculosa no-vitas, quam auctor egregius insectatur. Nec ipsi Probabilistae suam originem, aut novitatem negant. Possumus commemorare omnium ordinum viros graves, qui probabilismi doctrinœ unum tantùm idque postremum sœculum attribuant, totique antiquitati unius postremi saeculi sententiam opponant.
Hinc autem illa vulgaris objectio facile corruit : ignoscendum sententiae quae tot habeat defensores : verum, si ab antiquo, si longo et firmo usu : sin autem recentiùs assumptâ auctoritate, falsum : alioqui tôt morum probra intacta relinquerentur, cùm eosdem fere habeant defensores quibus ipse probabilismus nititur.
Neque tantùm huic sententiae prava novitas inest, sed etiam manifestus error, et evidens animarum periculum, cùm eam securitatem conscientiœ promittat quae inanis ac falsa sit. « Quis enim, inquit Gonzalez, dedit hoc privilegium quatuor vel quinque auctoribus doctis et piis, ex iis qui faciunt opinionem probabilem, ut hoc ipso quòd illi probabiliter asseruerint aliquem contractum esse licitum, reddant illum licitum omnibus qui evidenter non cognoverint illos errasse, et affundant securitatem omnibus qui non fuerint assecuti omnimodam certitudinem de illorum deceptione (2)? » Quod quidem, inquit, nihil aliud esset, quàm aequiparare eos auctoribus canonicis qui omnimodâ infallibilitate gaudent.
Jam verò, quanto animae suae periculo errent illi qui operantur ex sententia quam ipsi quoque minus probabilem judicent, idem auctor sic explicat : « Qui operatur secundùm opinionem minus tutam, relictâ tutiore, quae sibi ab auctoritate et ratione apparet absolutè et simpliciter verisimilior, nequit coram supremo judice hune modum operandi defendere :..... quia nihil poterit respondere judici interroganti, cur secutus sit sententiam illam
1 Diss. XIII, cap. II, § 1, n. 10, p. 366. — 2 Diss. III, cap. III § 4, n. 61, p. 66.
sibi favorabilem, quandoquidem viderit oppositam esse absolutè et simpliciter verisimiliorem auctoritate et ratione (1). » Ergo, teste Gonzale, sententia minori probabilitati sibi notae favens, periculosa est in salutis negotio, nec ipsi operanti ullam securitatem nisi fallacem praestat. Ergo eliminanda est, ut verae securitati et animarum saluti consulatur.
Pergit idem auctor (2) : « Si enim respondeat (ille operans ex sententia sibi quoque visa minus probabili) : Domine, sectatus sum illam sententiam, quia duodecim auctores graves illam ut veram docuerunt, statim judex opponet : Serve nequam, haec tibi responsio non proderit. Quid enim referebat ad securitatem tuae conscientiae, scire quod duodecim auctores contractum illum defendebant ut licitum, si simul sciebas viginti graviores illum defendere ut illicitum, et auctoritas illorum majoris apud te erat momenti? Cur minorem auctoritatem majori prœtulisti? Nonne sciebas facilius esse quòd decipiantur duodecim quàm viginti doctores? »
Cùm ergo ex auctoritate doctorum sibi faventium nulla succurrat excusatio idonea adversùs Dei judicium, videamus quale ex ratione praesidium habeat. Sic enim urget auctor (3) : « Si autem respondeat : Domine, secutus sum opinionem illorum duodecim doctorum, quia nitebatur fundamento gravi et prudenti, utpote quo moti sunt tôt viri sapientes et probi; statim Deus reponet : Serve nequam, ex ore tuo te judico. Nam illud fundamentum ideo fuit grave et prudens respectu illorum doctorum, quia ipsis apparuit veri similius fundamento sententiae contrariae ; tibi autem è contra fundamentum sententiae contrariae apparuit absolutè , et simpliciter ut sensibiliter verisimilius : cur ergo contempsisti sententiam, qua? in tuà aestimatione nitebatur fundamento majori, ut sectareris sententiam, cujus fundamentum tibi apparuit minus verisimile ? Ergo non motus es ad sectandam sententiam tibi favorabilem à momentis rationis, nec à pondère auctoritatis ; quandoquidem tu ipse agnoscebas majus auctoritatis et rationis pondus in sententia stante pro meo praecepto et lege. Ergo in operando, non meam legem et voluntatem, sed
1 Diss. IV, cap. II, § 2, n. 14, p. 94. — 2 Ibid., n. 15. — 3 lbid., n. 16.
carnem et sanguinem consuluisti. Nonne tibi evidens erat, ex illis duabus sententiis alteram esse falsam , et alteram duntaxat esse veram? Cur ergo habens urgentissima fundamenta ad tibi persuadendum veram esse sententiam stantem pro meâ lege, sectatus es sententiam tibi favorabilem, quam esse falsam illa fundamenta tibi urgentissimè suadebant, et pro cujus veritate minora tibi fundamenta apparebant comparative ad fundamenta alterius? Quid ad haec respondere poterit homo ille? Obmutescet plané, omnisque iniquitas oppilabit os suum ».
Luce ergô est clarius diligentissimè pracavendam eam opinionem, quae minori probabilitati faveat : quippè quae animas inducat in laqueum, securitate falsô ostensâ, non autem prœstità, et inevitabilis damnationis judicio consecuto.
Cujus mali fons est, quòd cui sententia aliqua apparet probabilior, quandiu in eà est, non potest de contraria favorabile ferre judicium. Neque enim fieri potest ut assentiatur ei quam minus probaverit. Ergô alteram, vero licèt opinativo judicio, credit veram, sive veriorem, ità dictante conscientiâ, et tamen agit ultrô secundùm contrariant , licèt fieri passe sentiat, ut contra legem agat, saltem, ut aiunt, materialiter. Quod si contigerit, tùm vero, ait Gonzalez, « ille error non excusabit à peccato , quia reclamet conscientia , cui apparet verisimilius, illam operationem esse malam et proltibitam »
Quare graviter errant qui contra sententiam sibi probabiliorem agunt. « Si enim eo praetextu faciat contractum reipsa prohibitum, haec non est solùm transgressio materialis, per se loquendo, sed formalis..... Si autem non sit reipsâ prohibitus, nihilominùs peccat, saltem per se loquendo ; quia voluntariè se exponit periculo violandi legem, exercens contractum, quando prudenter judicare potest esse prohibitum, et nequit judicare non esse prohibitum (2). » Sic undique errores, peccata, praecipitia pro minore probilitate certanti.
Nec solvi potest hœc viri optimi atque doctissimi ratiocinatio. Sic enim urget operantem contra sententiam sibi probatio-rem visam : « Non ex illorum sententia, sed ex tuà judicandum
1 Diss. IV, cap. II, § 10, n. 65, p. 121. — 2 Diss. XII, introd ., § 1, n, 5, p. 347.
te esse sciebas , dicente Apostolo : Testimonium illis reddente conscientiâ ipsorum, non conscientiâ aliorum (1) Quod magis urget idem Apostolus dicens : Qui autem discernit, si manducaverit, damnatus est; quia non ex fide : omne autem quod non est ex fide, peccat um est . Tu autem discrevisti, et fecisti quod credebas esse peccatum ( judicio scilicet illo secundùm probabiliorem quam putabas sententiam lato) : juste ergô damnaberis, quia non fecisti ex fide tuà (2). »
Est enim profectô illa lux probatior, et verisimilior menti tuae affulgens; est, inquam, simul et veritatis ipsius, et conscientiae tuae testis, primaeque et œternae legis igniculus, à quo recedere nihil aliud melius intuentem , certum piaculum est.
Jam ergô , opinionis minori probabilitati faventis error hâc nota inuri debet; quod novus, quod inauditus, quòd animae saluti periculosus, ac noxius et conscientiae lumen extinguens.
Huc accedit alia nota ; quòd ille fons sit corruptelarum omnium, quae in moralem theologiam invectae sunt. Fac enim, cogites tôt opiniones noxias ; has simul cum minoris probabilitatis auctoritate, atque ex illâ natas, magistra experientia docebit; nec fleri potuit quin à veritate deflecterent, qui non verum falsumque, sed hominum de vero falsoque varia opinantium arbitria quaerebant.
Hae sunt igitur justœ, nec minus necessariœ censura, nisi velimus falsà securitate simplices animas mergi in interitum.
At enim Roma tacet : sanè ; sed ultrô admonuit, ne suum silentium approbationi verti sineremus (3). Absit interim ut vetet quominùs episcopi suo fungantur officio. Vidit aequo animo tot graves Gallicanorum episcoporum censuras contra probabilismum validè et expresse insurgentes. Vidit Senonensem, vidit Bituricensera , vidit Parisiensem, vidit Venciensem Romœ quoque lectam et excusam in Fagnani doctissimi atque optimi viri opere : vidit recentissimè Rotomagensem doctissimam ac fortistissimam (4). Quas quis reprehendit? quis bonus non laudavit?
1 Rom., XIV, 23. — 2 Diss. X, § 2, n. 16, p. 141. — 3 Propos. XXVII, inter damnat. ab Alex. VII, 24 sept. 1665.— 4 De opin. prob ., n. 287, 288; édit. Brux., 1667, p. 243.
Vidit summos viros, Lauream, Daguirreum, alios cardinales adversùs probabilismum prœeuntes : vidit Pallavicinum à pristinâ quam imbuerat sententià publice recedenfem ; quod idem fecerat Daguirreus, editis doctissimis retractationibus in eruditissimâ Collectione Conciliorum Hispaniœ (1). His addo antiquiorem Bellarminum in egregio opère, cui titulus : Admonitio ad episcopum Teanensem (2), quo omnes episcopos, sub nepotis sui nomine, de probabilismo vitando gravissimè commonitos voluit. Hos Roma suspexit. Nonnumquàm et ipsa se prœveniri amat, atque ecclesiarum confirmare judicia. Sed hœc hactenùs.
Chapter 2 of 4