Articulus 11
EXPOSITIO EJUSDEM PRIMI PSALMI SECUNDUM ANAGOGICUM INTELLECTUM.
ANAGOGICE insuper hic psalmus exponi potest, videlicet de comprehensoribus seu Beatis in patria, ut sciamus ex hujus psalmi expositione, quid de nobis ipsis sperare debeamus.
Ait ergo Scriptura: Beatus vir qui non abiit in consilio impiorum. Vir, hoc loco non a sexu, sed a cordis vigore vocatur: et ita angeli sancti viri dici possunt, quoniam ad omnia divina opera exercenda viriles atque fortissimi sunt. Unde de angelis dicitur: Ecce duo viri adstiterunt juxta illos.1 Et Gregorius: Angelus, inquit, rationale est animal, non quod sit materialis aut sensitivæ naturæ, sed propter intellectualem perfectionem. Angeli autem sancti non abierunt in consilio impiorum, quia non consenserunt consilio Luciferi atque cadentium angelorum. Nullus quoque Beatorum hominum abiit in consilio impiorum, in ipso finaliter permanendo, sed ab hac vita in bona dispositione discessit.
Itaque, Beatus vir, omnis electus, in virtutibus fortis, homo vel angelus, Deo jam feliciter fruens, qui non abiit in consilio impiorum, ruentium scilicet angelorum, aut hominum perversorum. Et in via peccatorum non stetit, id est, cum Lucifero aliisque Deo rebellibus non peccavit, contra Creatorem superbiendo, seu ejus similitudinem temerarie et præsumptuose ambiendo. Et in cathedra pestilentiæ non sedit, id est, alios ad peccandum non induxit, quemadmodum Lucifer et infectores proximorum suorum. Sed in lege Domini voluntas ejus. Hoc universis Beatis in patria plenissime convenit, quia præceptum de dilectione Dei perfectissime implent, et toto affectu ad Deum conversi sunt, eique inavertibiliter semper adhærent. Et in lege ejus, id est in præcepto quod ipsis a Deo præfixum est in diligendo et operando : in hac lege meditantur die ac nocte, id est in ævo, quod omne tempus includit, considerantes incessabiliter qualiter Deo reverenter adsistant, prompte obediant, atque in omnibus ordinem suum custodiant.
Et erit tanquam lignum, etc. Omnis Beatus Deo jam fruens, ligno juxta aquarum decursus plantato optime comparatur, quoniam inebriatur torrente divinæ voluptatis :2 sicque copiosissimum fructum affert, quia indesinenter sanctissimis actionibus occupatur, et nunquam otiosus aut infecundus est, sed in continua Divinitatis contemplatione ac dilectione æternaliter permanet. Et folium ejus non defluet, id est, laudatio qua Deum honorat, nunquam cessabit. Et omnia quæcumque faciet, prosperabuntur, id est, ad divinum honorem infallibiliter ordinantur; nec potest aliquid adversitatis eis accidere, sed perpetua securitate Deo conjuncti sunt.
Non sic impii, non sic : id est, apostatæ angeli hominesque injusti, non sic, id est, non sunt beati sicut jam de angelis et sanctis hominibus dictum est. Sed sunt tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ. Nam angeli mali statim quum peccaverunt, cœlo projecti sunt, sicut in Evangelio ait Salvator :3 Videbam Satanam sicut fulgur de cœlo cadentem. Et Isaias :4 Quomodo, inquit, cecidisti, Lucifer, qui mane oriebaris ? Ideo non resurgunt impii in judicio. Dæmones enim non pœnitent, sed sunt obstinati in malo, sicut et omnes damnati. Ideo non resurgunt a sua pessima voluntate in judicio discretionis, se ipsos discutiendo et corrigendo. Quoniam novit Dominus viam justorum. Nam omnis operatio Beatorum in patria, Deo semper gratissima est et summe accepta. Et iter impiorum peribit. Iter cadentium angelorum, fuit desiderium ascendendi ad similitudinem Dei immoderate. Sed hoc iter, seu talis superbia peribit, quia nunquam adipiscentur quod adipisci optabant.
Porro ad hanc beatitudinem electorum in patria nos quoque perventuros speramus, si ea pro posse nostro quæ ipsi fecerunt, agamus, videlicet non abeundo in consilio impiorum, nec stando in via peccatorum, nec sedendo in cathedra pestilentiæ.
PRECATIO.
Auctor omnium bonorum Deus, reple nos, quæsumus, gratia tua, ut voluntas nostra dirigatur semper in lege tua : quatenus te inspirante, die ac nocte in ea sic meditemur, ut fructum æternæ felicitatis percipere mereamur.
Footnotes
Chapter 13 of 244