Articulus 3
EXPOSITIO CAPITULI PRIMI : OSCULETUR ME OSCULO ORIS SUI ; DE CHRISTO ET UNIVERSALI ECCLESIA.
MULTIFARIE multisque modis Deus Pater, omnipotens, æternus, ab exordio mundi per verba et signa, per visiones, figuras, oracula, unigenitum suum Filium prædixit incarnandum, ac liberaturum genus humanum.1 Et hoc ipsum in lege naturæ ab Adam usque ad Moysen et legis scriptæ collationem, cognoverunt præcipui Patriarchæ et sancti viri, Adam, Seth, Enoch, Noe, Sem, Abraham, Isaac, Jacob, multique alii homines virtuosi, ex revelatione divina aut patrum suorum narratione : qui omnes Salvatoris adventum et Christi incarnationem, apparitionem, redemptionemque mundi ardentius optaverunt, quam æstimare valemus. Denique in monte Sinai revelata sunt desuper Moysi mysteria Christi, et qualiter de Christo facta fuit promissio illa, In semine tuo benedicentur omnes gentes, non solum Abrahæ, sed etiam Isaac et Jacob, prout in Genesi Moyses ipse descripsit.2 Postea vero sub lege per David, Salomonem, Isaiam, aliosque Prophetas prænuntiata et descripta sunt mysteria Salvatoris multo diffusius, quam sub lege naturæ : ita quod Judæi sub lege Moysis communiter crediderunt explicite, Salvatorem generis humani venturum in mundum. Quod totum constat ex eo, quod Christus in Evangelio suis ait discipulis : Beati oculi qui vident quæ vos videtis. Dico enim vobis, quod multi reges et Prophetæ et justi voluerunt videre3 quæ vos videtis, et non viderunt, et audire quæ auditis, et non audierunt.
Itaque in persona universorum illorum fidelium, qui sub lege naturæ legeque scripta fuerunt, et Christi adventum ardentissime cupierunt, nunc dicitur : Osculetur me osculo oris sui : id est, Salvator mundi, Filius Dei, mihi tam diu totiesque promissus, per incarnationis mysterium personaliter veniat, naturam meam in unitate personæ assumat, se ipsum mihi facie ad faciem repræsentet, ore ad os mihi loquatur, inter homines conversetur : sicque in medio terræ meam operetur salutem.4 Denique, quam æstuanter Sancti antiqui istud desideraverunt, perpendere possumus : Primo ex dignitate et excellentia sponsi istius, cujus nobilitas est immensa, speciositas infinita, sapientia prorsus interminabilis, opulentia illimitabilis, incircumscripta suavitas, supercopiosissima pietas, et beatitudo sine termino et mensura. Non itaque mirum, si tali ac tanto tam infinitæ excellentiæ atque dulcedinis sponso, optavit uniri et desponsari hæc sponsa. Secundo id ipsum perpendere possumus ex magnitudine indigentiæ sponsæ istius. Erat namque damnata exsilio, ejecta de paradiso, jugo peccati gravata, servituti ac potestati diaboli aliquo modo subjecta, atque æternæ beatitudinis jucunditatibus destituta; in lacum miseriæ lutumque fæcis erat projecta, nec erat qui manum porrigeret adjutricem, per subventionem completam et redemptionem finalem.5 Tertio idem pensare valemus ex miro, copioso et saluberrimo fructu, qui provenit Ecclesiæ ex prætacto osculo sponsi istius : quia per ipsum a cunctis malis præinductis est liberata, ad sanctam libertatem reducta, amica, sponsa, filia, heres, consors sui Creatoris effecta, charismatibus gratiarum mirifice decorata. Per ipsum facta est gens sancta, populus acquisitionis, genus electum, regale sacerdotium, præ cunctis nationibus gloriosa.6
Præterea, sicut in sponso isto, Domino Jesu Christo, est duplex natura, divina videlicet et humana, ita et duplex os, puta divinum et increatum, humanum quoque et creatum. Os Christi divinum et increatum, est intellectus seu sapientia ejus æterna, per quam loquitur omni menti bene dispositæ, juxta illud Psalmistæ :7 Audiam quid loquatur in me Dominus Deus. In Job quoque legitur :8 Semel loquitur Deus, et secundo id ipsum non repetit. Unde quibusdam improperat per Prophetam, dicentem :9 Væ, filii desertores, ut faceretis consilium, et non ex me, et os meum non interrogastis. Amplius, hoc increato ore suo loquitur Unigenitus Dei universis Beatis in patria immediate ea, quæ ad essentiale præmium pertinent eorumdem. Nempe hæc locutio non est nisi manifestatio qua eis ostendit clare se ipsum, seu divinam essentiam, ad intuendum ac perfruendum. Estque locutio ista toti supergloriosissimæ Trinitati communis, quemadmodum et idem numero intellectus est in tribus adorandis superdignissimisque Personis. Actiones etenim Dei ad extra, communes sunt summæ et individuæ Trinitati. De effectibus autem suis loquitur Verbum æternum quædam immediate superioribus angelicis mentibus, per quas et inferiores angelicas illuminat mentes de talibus; et per sanctos angelos loquitur inde hominibus : prout in libris de Angelica et Ecclesiastica hierarchiis docet Dionysius Magnus.
Itaque, dum Verbum æternum, Unigenitus Dei, sibi ipsi conjunxit naturam humanam hypostatica unione, assumendo eam ad suum esse personale æternum et increatum, tunc immediate tetigit, circumplexus et osculatus est eam, et per eam osculatus est omnes nos. Propter quod ad Hebræos scribit Apostolus : Nusquam angelos apprehendit, sed semen Abrahæ apprehendit.10 Deinde visus in terris, et cum hominibus conversatus, osculatus est nos, per se ipsum alloquendo, instruendo, consolando fideles, eosque Deo Patri reconciliando.11 Denique discipulos suos ad se redeuntes consuevit in osculo sancto etiam corporali recipere. Unde per Zachariam prophetam prædixit: Gaude et lætare, filia Sion, quia ecce ego venio, et habitabo in medio tui;12 et applicabuntur gentes multæ ad Dominum in die illa. Hinc etiam in alio Propheta fuit prædictum: Qui fecit stellas, hic est Deus noster; hic adinvenit omnem viam disciplinæ, et dedit illam Jacob puero suo, et Israel dilecto suo. Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.13
Quæri etiam potest, qualiter Ecclesia humilis, ausa fuit tantæ majestatis sponsi osculum flagitare, cui exercitus cœli cum tremore adsistit, quem Cherubim Seraphimque adorant; de quo in Job legitur: Magnus fortitudine, et judicio, et justitia; et enarrari non potest: ideo timebunt eum viri, et non audebunt contemplari omnes qui videntur sibi esse sapientes.14 Ad quod breviter respondendum, quod duo specialiter incitaverunt Ecclesiam ad postulandum nuptiale hoc osculum. Primum, quoniam ipse benignissimus sponsus tam gratiose eam prævenit, suam incarnationem et adventum ei prænuntiando ac promittendo: et ex hoc ipsa concepit fiduciam id petendi. Secundum fuit ardentissima caritas Ecclesiæ ad hunc sponsum. Caritas autem, separationis impatiens est, unionisque avida, et frequenter prædominando rationem transcendit; et ingerit se dilecto, quem quanto æstuantius amat, tanto propinquius, imo et intimius appetit ei uniri; ac grandem parit fiduciam, respicitque dilectum potius ut dilectum, quam ut dominum aut majorem. Potest addi et tertium, videlicet magnitudo necessitatis, quæ lege non stringitur. Indiguit enim vehementissime salvatore, nec salvari potuit nisi per istiusmodi sponsum.
Consequenter sponsa hæc, universalis Ecclesia, causam aperit suæ petitionis, et a tertia persona convertitur ad secundam, et eum jam alloquitur quasi præsentem, dicendo: quia meliora sunt ubera tua vino: de quo, tanquam de absente, præmisit, Osculetur me osculo oris sui. Quæ enim suspiriose cupit cœlestis sponsi præsentiam, eo ipso quo sic ad ipsum afficitur, aliqualem ejus præsentiam mox meretur: siquidem prope est Dominus omnibus invocantibus eum, omnibus invocantibus eum in veritate.15 Noverat quoque hæc sponsa sponsum suum, nec loco, nec tempore circumscribi, sed esse ubique præsentem. Ideo ut præsentem confidenter alloquitur: et quæ quasi orando dixit ad Patrem sponsi sui æternum, Osculetur me osculo oris sui, o Pater æterne, Unigenitus tuus; mox sponsi amore plus quam ante succensa, non quivit diutius ab ejus alloquio abstinere. Nempe qui ardentissime amat, sui sermonis variat modum ac ordinem, secundum diversum sui amoris impulsum ac tactum et flammam. Ideo super Cantica asserit Alexander: Modum sui sermonis non continet amor, directo tenore non graditur.
Itaque ait: Meliora sunt ubera tua vino. Per ubera sponsi, secundum Origenem, intelliguntur arcana cordis seu pectoris Christi, hoc est thesauri sapientiæ et scientiæ in ipso absconditi, quibus alit suorum corda fidelium. Possunt quoque per duo ubera sponsi, intelligi duo caritatis præcepta; item vetus Testamentum spiritualiter intellectum, ac novum; et rursus præcepta Salvatoris, et evangelica ejus consilia; similiter misericordia ejus et veritas; itemque gratia præveniens, et subsequens. Hæc ubera meliora sunt vino, id est doctrina legis ac Prophetarum, et rigore contento in lege, litteralique sensu ipsius, atque cærimonialibus ac judicialibus legis præceptis. Magna equidem est eminentia evangelicæ legis, quæ est lex caritatis, et gratiam continens ac conferens, et opere exhibens quod prædicebatur ac promittebatur in lege atque Prophetis, super ipsam legem, quæ fuit lex timoris, nec gratiam continebat, ac nihil ad perfectum adduxit.16 Ideo in Evangelio Joannis scribitur: Lex
Joann. 1, 17.
Is. LXI, 1.
Ps. XLIV, 8.
Act. x, 38. per Moysen data est; gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Propter quod tempus evangelicæ legis, tempus gratiæ nuncupatur. Fragrantia unguentis optimis, id est pretiosissimis charismatibus gratiæ ac virtutum, ac sacro septenario Spiritus Sancti: quibus Christus secundum naturam assumptam fuit excellentissime inunctus, repletus et fragrans, sicut per Isaiam testatur: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me. Cui cantamus in Psalmo: Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ præ participibus tuis. De quo in Actibus Apostolorum sacratissimus princeps Apostolorum fatetur: Unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute. Insuper ubera Christi, id est documenta, præcepta, et evangelica ejus consilia, fragrant optimis unguentis, id est ecclesiasticis sacramentis: quæ sunt medicinalia vasa gratiarum cœlestium contentiva, quibus præceptorum violationes curantur, et quorum auxilio ipsa præcepta atque consilia prompto animo adimplentur: quæ optima unguenta ex fonte pectoris sponsi fluxerunt, imo et ex ejus latere in cruce perforato emanasse dicuntur.
Circa hunc locum scribit quidam specialiter super illud, Quia meliora sunt ubera tua vino: In Hebræo habetur, Quia meliores sunt amores tui. Nomen enim Hebraicum hic positum, est æquivocum ad amores et ad ubera. Hebræi sequuntur unam significationem, translatio nostra aliam. Sed in hoc Hebræi videntur melius dicere, quia secundum proprietatem Hebraici sermonis, sponsa hic alloquitur sponsum. In commendatione autem sponsi, non videtur convenienter mentio fieri de uberibus. Est igitur sensus secundum Hebræos, quod amores sponsi sunt sapidiores menti devotæ, quam quodcumque sapidum corporale gustui corporali. — Circa hæc reor dicendum, quia si nomen illud Hebraicum est ad utrumque istud æquivocum, non potius habetur in Hebræo, Amores, quam, Ubera. Insuper videtur dicendum, quod Hieronymus aptius transtulit, Ubera, ad insinuandum quod spiritualis sit intellectus, non sensus carnalis. Spiritualia etenim ubera, magis conveniunt sponso quam sponsæ, imo et uberibus sui alitur sponsi: et istud Cassiodorus tangit. Amplius Occam allegat Augustinum dicentem, quod viris proprie conveniunt mamillæ, feminis mammæ, pecoribus ubera: imo ubera pro mamillis et mammis accipi solent: sicque asserit Hugo, quod ubera data sunt viris in corporis ornamentum, non ad necessitatem. Ergo et ubera proprie competunt sponso: et certe sponsa in sponso libenter commemorat quod ipsa in se ipsa esse cognoscit, quatenus ex amborum similitudine, amor validius accendatur.
Denique adhuc sponsi laudibus immoratur, et cur ejus osculum cupiat reserans, protestatur: Oleum effusum nomen tuum: id est, non solum tu ipse, o sponse, instar olei fusi, suavis et splendidus es; sed et nomen tuum, quodcumque sit illud, dulciter resonat in auribus meis, et ex sola nuncupatione tua dulcescit anima mea, reficitur, exhilaratur, clarescit. Insuper nomen tuum, id est fama excellentiæ tuæ toto orbe terrarum diffusa, fulget ac redolet, estque bonus odor Dei Patris, imo totius superpræstantissimæ Trinitatis in omni loco: sed et prædicatio majestatis tuæ coruscat, suaviterque odorat ut oleum vase fusum; et sicut oleum ceteris humoribus supernatat, sic nomen tuum præminet universis. Quemadmodum etiam oleum ceteris cibis fert condimentum, influitque saporem, sic nomen tuum condimentum est Scripturarum, et spiritualibus eduliis animarum confert suavitatem. Rursus, sicut oleum lenit dolores ac vulnera sanat, sic nomen tuum, o sponse cœlestis, fugat a corde mœrorem, et vitiorum læsioni medetur.
De salubritate nominis hujus, angelus sanctus dixit ad Joseph: Vocabis nomen ejus Jesum; ipse enim salvum faciet populum suum a peccatis eorum. Siquidem Jesus interpretatur salvator: qui in Isaia
II Cor. II, 15.
Matth. I, 21. sic effatur :17 Deus justus et salvans non est præter me. Atque in alio Propheta :
Ego Dominus Deus tuus;18 et salvator non est præter me. Etenim Domino Jesu Christo secundum suam deitatem convenit salvare, propria et increata auctoritate et potestate : cui ex divina natura convenit peccata dimittere, dona gratiarum per creationem infundere, beatitudinemque æternam largiri. Porro secundum assumptam humanitatem, convenit ei salvare, ut causæ instrumentali, meritoriæ, eminenti, et tanquam mediatori ac satisfactori. Nam sicut corpus nostrum comparatur ad animam nostram, ut animæ instrumentum conjunctum, animatum, et proprium; sic humanitas Christi comparatur ad ejus deitatem et ad Verbum æternum quod eam assumpsit, velut instrumentum ipsius deitatis ac Verbi immediatum, conjunctum, animatum, et proprium : ut asserit Damascenus. Insuper, quam singulare, salubre et efficax sit nomen sponsi istius, pandit princeps Apostolorum, sic dicens : Nec enim aliud nomen sub cœlo datum est hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.19 De cujus nominis majestate Vas ait electionis : Dedit ei Deus Pater nomen, quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur cœlestium, terrestrium, et infernorum.20
Præterea, Oleum effusum nomen tuum : id est, tu ipse, o illustrissime sponse, oleo compararis, et bonitas tua omni oleo exstat suavior, nobilitas tua omni oleo invenitur splendidior, unctio tua reficit mentes, pietas tua medetur animarum corporumque vulneribus, consolatio tua lenit pœnitentialem mœrorem, et omnem inordinatam fugat tristitiam; ideo adolescentulæ dilexerunt te, id est particulares Ecclesiæ, et animæ spiritualiter renovatæ, atque incipientium mentes, et gentes olim paganæ, superbæ, carnales, inverecundæ, sed per gratiam tuam conversæ, et sobriæ, pudicæ, humilesque effectæ. Ad litteram quoque virgines sacræ, electæ puellæ, virtuosæ juvenculæ : quarum multæ pro tuo amore non solum totius mundi divitias, oblectamenta, honores, omnemque externum ornatum, vanitatem ac levitatem femineam contempserunt; sed et crudelissima mortis genera virilissime pertulerunt, ac felicissime triumpharunt : quemadmodum sacratissima Catharina, præclarissima Ursula, et eis consimiles. Aliæ demum innumerabiles, in virginitate mentis ac corporis tibi constantissime servierunt; et usque in præsens quasi innumeræ tales, in adolescentia sua relinquentes hoc sæculum nequam cum omni ejus fallacia, ingrediuntur cœnobia et reclusoria sancta, in quibus perpetuo clausæ manentes, tuis castissimis in spiritu vacant amplexibus.
Trahe me post te. Istud in persona Ecclesiæ sub evangelica lege viventis, proprie sumitur : quæ sciens suum sponsum venisse, humanæ redemptionis mysteria complevisse, et ascendisse in cœlos, appetit sequi eum; sed recolens sponsum suum dixisse, Sine me nihil potestis facere, invocat gratiosum ejus auxilium, dicens :21 Trahe me post te, id est, excita et tolle meum torporem, accende in me tuæ caritatis ardorem, qui jugiter trahit sursum, quemadmodum ignis levatur in altum; tuæ increatæ atque immensæ suavitatis sapore me affice*, ut ad te solum pure jugiterque afficiar, tibi semper adhæream, ad te indesinenter adspirem : quatenus illam sancti tui Apostoli exhortationem adimpleam : Quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens; quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.22 Scio enim te, Domine Jesu, dixisse : Si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum;23 et rursum, Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum. Nec dubito quin Deus Pater tuus, et tu Unigenitus ejus, sitis unus tractor, sicut et unus creator. Rursus, novi vere ab Apostolo dictum : Non sumus sufficientes cogitare aliquid ex nobis, quasi ex nobis;24 sed sufficientia nostra ex Deo est.*
Ecce, o sponse cœlestis, dulcissime Jesu, conatur spiritus meus tibi fideliter adhærere, in te conquiescere, tibi per contemplationem amorosam et contemplativum amorem sincere vacare;2526 sed retrahunt, retardant, impediunt mille impedimenta. Intellectus enim instabilis est, ratio debilis, voluntas ad vana ac mala proclivis, sensualitas trahit deorsum, quotidianæ necessitates in terrenis me occupant sensibilibusque involvunt, exteriorum sensuum objecta alliciunt, acies vitiorum, mundus, et dæmonum turbæ, undique nos impugnant: et certe ambulo in medio laqueorum, in agmine gravissimorum periculorum, sed et moles miseræ carnis me deprimit. Quid igitur mihi incumbit? nisi ad tuam confugere gratiosissimam opem, et ex intimo cordis affectu orare: Trahe me post te, incessabiliter tange, perfunde, illustra, adjuva et conforta cor meum. Tu enim per Osee prophetam dixisti: In funiculis Adam traham eos, in vinculis caritatis; item per Jeremiam: In caritate perpetua dilexi te; ideo attraxi te miserans. Prævaleat in me, Domine, tractus iste; absit semper longe a me omnis tractus adulterinæ affectionis, et omnis irrationabilium passionum, suspicionum ac vitiorum impulsus.
Osee xi, 4.
Jer. xxxi, 3.
Curremus in odore unguentorum tuorum: id est, si ita attraxeris me, ego et filiæ meæ ac animæ recenter conversæ, quibus gratiam mihi communicatam impertiri studebo, celeriter appropinquabimus tibi, et viam mandatorum tuorum curremus, igne amoris succensæ. Æstuanter quippe amanti nihil difficile, et ei qui gustavit quam multa sit abundantia dulcedinis tuæ, nihil molestius quam retardari a te, et a caritatis cursibus impediri. Curremus (inquam) in odore unguentorum tuorum, id est affecti gustu interno supernorum charismatum, gratia et effectibus ecclesiasticorum sacramentorum, prægustatione cœlestium gaudiorum, affluentiaque donorum Spiritus Sancti. Hæc sunt unguenta valde suavia et præclara: ad quæ ut pertingere valeamus, oportet nos sequi vestigia in primis sanctæ humilita-
Ps. cxviii, 32.
Ps. xxx, 20. tis, patientiæ, mansuetudinis, passionisque Christi; et per veram contritionem cum beatissima Magdalene prosterni ad pedes sponsi cœlestis, eosque pœnitentiæ lacrimis ubertim lavare ac osculari; et inde per satisfactionem condignam, per spiritualem profectum, et jugem cordis custodiam, ad oscula manuum ejus consurgere: sicque ordinate per puræ ac fervidæ caritatis affectiones flammigeras, per incommutabilis Veritatis contemplationes sinceras, ad osculum oris ejus mundissimi cum summa veneratione accedere; nec cum impiissimo traditore, polluta mente ad summæ Sanctitatis os deosculandum nos ipsos ingerere.
Luc. vii, 38.
Matth. xxvi, 49.
Quidam præinducta exponit de Synagoga, quantum ad exitum ejus de terra Ægypti. Quod non videtur congruere: quoniam Sancti veteris Testamenti, nec principaliter nec finaliter optaverunt liberationem illam ab Ægyptiaca servitute; sed redemptionem a jugo peccati, a servitute diaboli, a reatu culpæ originalis, a spoliatione gloriæ æternalis: cujus redemptionis figura fuit liberatio ex Ægypto.
Sequitur vox Ecclesiæ ad adolescentulas. Introduxit me rex in cellaria sua: id est, per lucem et gratiam contemplationis erexit me ad incerta et occulta sapientiæ suæ intelligenda, in mysticos intellectus, ad theorias sublimes, ad intuenda abdita Scripturarum, ad speculandum consilium superbeatissimæ Trinitatis de modo salvationis generis humani, per incarnationem et passionem Verbi æterni. Deditque mihi fidem formatam cum rationibus credendorum et purificatæ mentis intelligentia, ut queam ea quæ fidei sunt, evangelizare, persuadere, declarare, defendere. Sicque introduxit me in sanctuarium suum, in amplitudinem divinarum illuminationum; et per eminentem gradum doni sapientiæ, fecit me quasi secretariam et consiliariam suam rex meus et Deus meus. Insuper, Introduxit me in cellaria sua, ad contemplandas mansiones cœlestes ac gaudia civium supernorum, ut sciam non solum per
Ps. l., 8.
D fidem, sed etiam per prælibationem suavem, per experientiam certam, per revelationem supernaturalem, quæ sit spes vocationis nostræ, ita ut voce filiorum meorum pronuntiem :27 Nos autem revelata facie gloriam Domini contemplantes, in eamdem imaginem transformamur a claritate in claritatem.28 Nonne in ista cellaria fuit perductus Paulus usque in tertium cœlum raptus, ubi audivit verba arcana, quæ non licet homini loqui?29
Exsultabimus et lætabimur in te : id est, in contemplatione divitiarum gloriæ tuæ immensæ, et in amore bonitatis tuæ penitus infinitæ, tam vehementer lætabitur cor nostrum, non solum in patria, sed item in via, quod jucunditas ista redundabit in corpus : juxta illud Psalmi, Cor meum et caro mea exsultaverunt in Deum vivum.30 In spe quoque et prælibatione ac arrha felicitatis futuræ jam gloriamur, dicente Apostolo : Gloriamur in spe gloriæ filiorum Dei;31 et rursus : Scimus quoniam si terrena domus nostra habitationis hujus dissolvatur, quod ædificationem habemus ex Deo, domum non manufactam, æternam in cœlis.32 Etenim si in infimis istis sensibilibus rebus videtur alicui gloriandum, nonne incomparabiliter potius videtur gloriandum in superditissimo et superpulcherrimo fonte totius boni? in quo est omnium bonorum desiderabilium et pulchrorum plena et infinita possessio, in quo solo tota nostra salus consistit, de quo prædulci et decoro versiculo cantat Propheta : In Deo salutare meum, et gloria mea;33 Deus auxilii mei, et spes mea in Deo est. Lætabimur ergo in te, o sponse inclyte et decore, memores uberum tuorum, id est beneficiorum gratiæ tuæ, documentorum et præceptorum ac consiliorum tuorum, de quibus jam plenius dictum est, quibus nos alis, super vinum.
Recti diligunt te, non solum amore naturali et acquisito, sed potius amore gratuito, supernaturali, infuso. Quum enim sis ipsa bonitatis essentia, bonitas pura et infinita, in infinitum pulchrior, dulcior, convenientior, amabilior universis ac singulis, a quo quidquid bonum et amabile est, omnem suam bonitatem ac amabilitatem sortitum est; quicumque non diligit te, sicut tu ipse jussisti, toto corde, omnino curvus, perversus, ingratus, insipiensque esse convincitur.3435 Recti itaque, id est justi, qui exhibent unicuique quod ei tenentur, te diligunt : quoniam exhibent tibi se ipsos, et amori tuo ac cultui mancipant jam se totos, ad quod non solum ex tua bonitate, sed et ex beneficiis tuis quæ susceperunt, tenentur; et quia tu prior amasti eos, et præparasti eis te ipsum in præmium.3637
Nigra sum, sed formosa, o filiæ Jerusalem. Ecclesia nigram se nominat : Primo, quoniam multi imperfecti, fragiles et infirmi ac peccatores in ea sunt : propter quod Christus comparat eam sagenæ missæ in mare, et ex omni genere piscium congreganti.38 Secundo, quia et ipsi electi ac boni, quotidie et frequenter in venialibus peccant, et eorum justitiæ quasi pannus menstruatæ censentur.39 Tertio, quia in vita hac variis tribulationibus, tentationibus, adversitatibus exercentur. Verumtamen ipsa se formosam fatetur, quoniam semper multi virtuosi et sancti in ea consistunt, et omnes qui ei vere incorporantur, caritate virtutibusque infusis ac donis Spiritus Sancti ornantur. Habet etiam sacramenta, quibus quotidie renovatur ac pulchrificatur. Itaque, Nigra sum, sed formosa, o filiæ Jerusalem, id est, animæ, seu adolescentulæ ac particulares Ecclesiæ, sicut tabernacula Cedar :40 qui fuit secundus filius Ismaelis, et habitavit ipse Cedar cum sobole sua atque familia in tabernaculis et in solitudine, seu deserto; sicque tabernacula ejus foris quandoque deformia, utpote ventis imbribusque exposita, intus erant divitiis et pecoribus plena; sicut pelles Salomonis : quibus ipse domum suam thalamumve ornavit, aut tabernaculum Dei seu vasa ejus operuit. Melius tamen per Salomonem intelligitur Christus : cujus pelles sunt speciosi vestitus ministrorum suorum, et ornamenta cultus divini, mores quoque et exteriores gestus, incessus et apparatus ipsius Christi, quibus se ejus sponsa conformat pro posse.4142 His etenim tanquam optimis pellibus vestitur ac decoratur Ecclesia. Denique, per tabernacula Cedar possunt intelligi perfidi et gentiles, quibus infidelis Judæa similem reputavit Ecclesiam, contemnens eamdem.
Nolite me considerare, quod fusca sim, id est obscura seu denigrata, juxta sensum quo dixi, Nigra sum; quia decoloravit me sol, id est, comparatione sanctitatis, perfectionis ac sapientiæ sponsi mei, qui est Sol sapientiæ atque justitiæ, fuscam me fateor: qui etiam legem tantæ perfectionis contulit mihi, quod a perfecta ejus observatione deficio; sicque legis suæ splendore me fuscam demonstrat. Rursus, Decoloravit me sol, id est, intuitu et amore solis istius, videlicet sponsi, exposui me tribulationibus, persecutionibus ac aspernationibus impiorum, laboribusque diversis ac multis doloribus: propter quos videor decolorata, et quasi relicta a sponso. Sed hæc omnia intus me ornant: idcirco nolite ista in me ita considerare, ut metu sustinendi talia, recedatis a fide et obedientia mea; sed præmia illa æterna pro his momentaneis afflictionibus exhibenda, perpendite, et gaudete in talibus, sicut in Evangelio sponsus hortatur: Gaudete in illa hora et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis.43 Postremo, per solem hoc loco quidam æstum tribulationis intelligunt.
Filii matris meæ pugnaverunt contra me. Ecclesia primitiva ex Judæis atque gentilibus fuit collecta, sicque mater Ecclesiæ partim fuit ipsa gentilitas, partim plebs Judæorum. Ipsam autem Ecclesiam primitivam multis annis acerrime impugnaverunt tam infideles ac obstinati Judæi, quam gentiles increduli, prout in Actibus Apostolorum partim describitur, atque in chronicis, historiis et legendis Sanctorum plenius continetur. Judæi autem impugnaverunt eam tam allegationibus Scripturarum veteris Testamenti, quam persecutione reali. Similiter gentiles philosophi, ratione naturali variis modis contra Ecclesiam dimicarunt; reges vero et tyranni fecerunt hoc gladio materiali. Et sicut sponsus prædixit, tradebantur credentes in eum a parentibus, fratribus, cognatis et amicis, et morte afficiebantur ab eis.44 — Insuper universalis Ecclesia in persona particularium Ecclesiarum, hoc est quæcumque particularis Ecclesia, dicere potest: Filii matris meæ, hoc est hæretici qui ad tempus fuerunt universalis Ecclesiæ filii (de quibus in prima sua Canonica ait Joannes apostolus, Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis), pugnaverunt contra me, quia valde fuerunt infesti Catholicis, potissime Ariani:45 qui et corporaliter pluribus annis persequebantur et jugulabant fideles. Similiter impii Christiani, schismatici, principesque iniqui et vitiosi prælati pugnant adversus Ecclesiam, justos vexando, pusillos ac subditos scandalizando, injusta prælia suscitando, aut ecclesiasticis non obediendo mandatis. Et certe pia mater Ecclesia, quæ a malignis spiritibus et ab infidelibus populis incessanter gravissime impugnatur, non mediocriter contristatur, dum filios suos, qui se deberent mutuo contra prætactos hostes acerrimos adjuvare, videt contra se matrem ipsorum et contra se invicem decertare.
Posuerunt me custodem in vineis: id est, infideles Judæi me in terra sua persequendo, atque ex ea me repellendo, fuerunt occasio, quod cœpi per totam gentilitatem dispergi, atque gentilibus toto orbe terrarum evangelizare: in quibus innumerabilia millia paganorum converti, et multas fundavi particulares Ecclesias, tanquam vineas Dei, quas pastorali sollicitudine custodivi, excolui, fecundavi. Hinc in apostolicis Actis Paulus et Barnabas obduratis loquuntur Judæis: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quia repulistis illud, et indignos vos judicastis vitæ æternæ, ecce convertimur ad gentes:4647 sic enim præcepit nobis Dominus, Posui te in lucem gentibus, ut sis salus mea usque ad ultimum terræ. Vineam meam non custodivi : id est, Synagogam mihi commissam juste reliqui : et hoc, propter obstinationem, rebellionem, et incorrigibilitatem ipsius. Primitivæ namque Ecclesiæ, id est Apostolis et eorum adjutoribus, jussit Christus primo prædicare Judæis. Nam ante passionem suam præcepit : In viam gentium ne abieritis; sed potius ite ad oves, quæ perierunt, domus Israel. Post resurrectionem vero præcepit eisdem Apostolis :
Euntes in mundum universum, prædicate Evangelium omni creaturæ.4849 Nihilo minus intentio Christi fuit, ut adhuc primo ad tempus prædicarent Judæis : quod et pene per tredecim annos fecerunt pro majori parte ipsi gloriosi Apostoli, quousque divisi sunt. Interim tamen a tempore persecutionis factæ sub Stephano, sub qua (præter Apostolos) omnes discipuli fuerunt dispersi, cœperunt per totam Galilæam atque Samariam prædicare, sicut et Paulus ac Barnabas alibi :50 attamen Judæis dumtaxat, sicut in Actibus Apostolorum manifeste habetur. Tandem Judæis undique obduratis, ad gentilium conversionem profecti sunt.
Insuper Ecclesia ex persona carnalium ac negligentium prælatorum dicere potest : Posuerunt me custodem in vineis : id est, Christus et ejus Apostoli præceperunt mihi, cum omni diligentia præsidere ac providere particularibus Ecclesiis Dei. Sic namque princeps Apostolorum hortatur : Pascite, qui in vobis est, gregem Dei. Et51
Paulus :52 Qui præest, in sollicitudine, supple, præsit. Vineam meam, id est vineas mihi commissas, non custodivi : per singulare intelligendo plurale, ut moris est in Scripturis. Circa hæc ait Anselmus : Quemadmodum vineæ quatuor modis læduntur præcipue, sic sanctæ Ecclesiæ totidem adversa, maxime in suis membris teneris, solent nocere. Vineæ etenim obest asperum frigus, et urens ventus, spissaque grando, et nimia pluvia. Sic sanctæ Ecclesiæ in suis membris aliquando nocet frigus seu torpor exemplorum malorum : quoniam sicut frigus seu gelu stringit atque exterminat vineæ florem, sic malum exemplum aufert a tenero corde conceptæ devotionis amorem. Aliquando etiam ei obest ventus diabolicæ suggestionis, adurens renes mentis et corporis. Nocere etiam maxime solet grando pessimæ detractionis et dissensionis, quæ dissipat florem fraternæ dilectionis. Pluvia quoque pravæ doctrinæ, et prosperitatis assiduæ, solet plerumque statum mentis dissolvere, et ad amorem mundi reflectere. Sicut econtrario prodest vineæ suavis aura cum dulci rore, sic prodest Ecclesiæ pax cum salubri sermone. Præterea, sicut vinitores non custodiunt vineas, qui eas non putant, non considerant, non excolunt, nec fructum ex eis colligere enituntur; ita prælati qui sibi commissis pravos mores, inordinata colloquia, opera illicita non præcidunt, nec qualiter subditi circa divinorum observantiam præceptorum se habeant, intuentur; nec corripiendo, corrigendo, exhortando, docendo, obsecrando, comminando, et orando pro eis, reformare eos conantur, neque exemplis neque verbis satagunt fructum virtutum et spiritualem assiduumque profectum ex ipsis producere, nequaquam ut tenentur vineas Dei commissas sibi custodiunt. Ideo sanguinem pereuntium Dominus requiret ab eis.53
Sed quoniam primitiva Ecclesia a Judæis dispersa, et per gentilitatem divisa, innumerabiles persecutiones sustinuit, sicut et Paulus in suis epistolis de se patefecit, recte subjungit Ecclesia : Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie : id est, tu, sponse cœlestis super omnia prædilecte, mihi dignanter ostende ubi tu gratiose commoreris, in quorum cordibus pabula internæ refectionis exhibeas, quos pastoraliter nutris. Indica etiam mihi ubi cubes, id est, stabiliter requiescas, quorum mentes tibi carissimas luce contemplationis perfundas : ita quod per contemplativæ exercitia vitæ, te intra se jugiter complectuntur, retinent, nec offendunt, ita ut illud Deuteronomii impleatur in eis:5455 Amantissimus Domini habitabit confidenter; in eo quasi in thalamo tota die morabitur, et inter humeros illius requiescet. Indica (inquam) mihi, ubi sic pascas, sic cubes in meridie, id est in præcipuo gratiæ tuæ splendore, in magno caritatis fervore, in illuminatione præclara: quemadmodum in Regum libris David fatetur: Spiritus Domini locutus est per me, sicut meridiana lux clara est et absque nubibus rutilat. Quamvis autem
Deut. xxxiii, 12.
Matth. vii, 6. sponsus inter cives regni cœlestis potissime cubet, qui meridiana ejus cognitione lætantur, atque per beatificam visionem sponso gloriæ inavertibiliter ac tranquillissime sunt intenti; attamen etiam in hac vita in viris contemplativis, perfectis, heroicis, aliqualiter cubat: quibus scripsit Apostolus, Pax Christi exsultet semper in cordibus vestris; quorum unusquisque dicere potest, In pace in id ipsum dormiam et requiescam. Unde et ipse per Isaiam loquitur: Super quem requiescet spiritus meus, nisi super quietum et humilem?
II Reg. xxiii, 2, 4.
Coloss. iii, 15.
Ps. iv, 9.
Cf. Is. lxvi, 1, 2.
Hæc itaque petit sibi indicari Ecclesia, quatenus ex eorum consideratione consoletur et glorietur in Domino inter tot adversitatum suarum pressuras, et ut videat ipsa pia mater, in quibus prædicatio sua fructificet. Ideo quoque postulat sibi ista monstrari, quoniam scit se sua exteriori prædicatione in audientibus nil posse proficere, nisi sponsus in illorum cordibus intus loquatur, suaque unctione dociles et attentos faciat eos: ob hoc appetit invenire ac scire hujusmodi auditores. Unde subjungit: ne vagari incipiam, id est, ne infructuose discurram, post greges sodalium tuorum, id est ad conventicula reproborum, post multitudines obstinatorum atque hæreticorum: qui post unam et secundam correptionem vitandi sunt. Unde in Ecclesiastico scriptum est: Ubi non est auditus, non effundas sermonem. Et Salomon: In auribus insipientium ne loquaris, quia despicient doctrinam eloquii tui; itemque, Qui erudit derisorem, ipse sibi injuriam facit.56 Nam et sponsus in Evangelio jussit: Nolite sanctum dare canibus, neque margaritas vestras projiciatis ante porcos. Verum quamdiu ignorat Ecclesia, quis docilis indocilisve exsistat, debet omnibus prædicare, sicut in simili loquitur Augustinus: Nescientes quis ad electorum aut reproborum societatem pertineat, debemus beneficium fraternæ correptionis impendere cunctis.
At vero per sodales, quidam intelligunt hæresiarchas et seductores ac impios præsidentes, qui sibi subjectos damnationi secum involvunt: et sodales sponsi vocantur, vel quia se nominant ejus vicarios, et vocant se Christianos; vel quia in potestate seu prælatione cum eo communicant, aut quia in natura humanitatis cum eo conveniunt. Alii, per sodales intelligunt angelos sanctos, qui singulis gentibus et communitatibus præsunt, quemadmodum in Ecclesiastico legitur: Rectorem in unaquaque præposuit gente. Unde et in Daniele de principe Græcorum et principe Persarum aliqua continentur. Per quos (sicut divinus docet Dionysius) angeli sancti de choro Principatuum designantur: qui sunt sodales Christi per gloriæ communionem et prælationis participationem.
Eccli. xvii, 14.
Dan. x, 13, 20.
Amplius sic potest exponi, quod sponsa precatur sibi a sponso indicari ubi in meridie cubet, ita quod, quamvis sciat per fidem sponsum in mentibus Beatorum cubare, nihilo minus petit sibi hoc clariori illuminatione monstrari: quatenus sinceriter contemplando gloriam Beatorum, et quam dignantissime, intime atque dulcissime sponsus requiescat in eis, consolationem accipiat, et ad laborandum infatigabiliter animetur, nec deviet sequendo errantes.
Tit. iii, 10.
Eccli. xxxii, 6.
Prov. xxiii, 9.
Postremo per appropriationem dicere possumus, quod sponsus in activis hominibus pascit, in contemplativis cubat. Activi namque non sunt tam diu tamque frequenter intenti actualiter sponso, ut contemplativi; sed certis horis pascit eos, pasciturque ab eis in membris suis vel in se ipso, dum de eorum bonis gaudet operibus, atque eorum congratulatur perfectui. Unde in Apocalypsi testatur: Ego sto ad ostium et pulso: si quis aperuerit mihi, intrabo ad illum, et cœnabo cum eo, et ipse mecum.57 In contemplativis autem cubat, id est quiescit, quoniam contemplativi stabilius frequentiusque vacant sponsi amplexibus, et pulchritudinem vultus ejus prospiciunt.
Sequitur sponsi responsio ad præinductam sponsæ petitionem. Si ignoras te, o pulchra inter mulieres, id est, quia ignorare te ipsam non debes, nec in toto te nescis, o Ecclesia, præ ceteris gentibus gratia ac virtutibus speciosa. Sæpissime equidem in Scripturis accipitur si, pro non, ut quum sanctus Job loquitur: Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum.58 Certum est autem, quod Ecclesia quæ teste sponso censetur pulchra, non ignoret se ipsam: imo scit quid per naturam exsistat, quod a sponso redempta sit, et Baptismate renovata, variisque gratiarum charismatibus redempta. Itaque, quoniam non ignoras te, egredere, id est, in actum virtutum et in officium prædicationis procede; et pasce hœdos tuos, id est, non solum justos et simplices, qui oves vocantur, sed etiam peccatores et impios instrue, nutri, guberna, juxta tabernacula pastorum, id est ad imitationem præcedentium patrum, et juxta documenta Apostolorum, qui indifferenter universis prædicaverunt: sicque et abi post vestigia gregum tuorum, id est, virtutes et opera electarum congregationum sectare, ne inutiliter evageris. Optimum enim est et valde securum, tritam Sanctorum incedere viam, et eorum inhærere vestigiis, qui cursum suum feliciter compleverunt. Noli ergo immoderate discutere aut velle cognoscere, in quibus ego per gratiam habitem, aut qui electi sint et digni ut eis prædicatio fiat: imo quo aliqui magis corrupti sunt, eo plus stude eis succurrere: quia etsi contigerit eos perire, tu tamen fructu tuorum non carebis laborum. Juxta præhabitum sensum ait Apostolus: An ignoratis vos ipsos?59 nisi forte reprobi sitis. Et denuo fassus est: Omnibus debitor sum, sapientibus et insipientibus.60 Verumtamen multi hunc passum aliter ac prolixe exponunt; sed explanatio ista facilior aptiorque videtur.
Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea: id est, o sponsa carissima, ego conformavi et similem feci te exercitui filiorum Israel in dejectione et submersione curruum ac equitum regis Ægypti: quem cum suis in mari Rubro submersi, et exercitum Israel per medium maris illius eduxi ac liberavi.6162 Sic te de potestate diaboli angelorumque ejus redemi. Et sicut filios Israel pavi manna ac aqua de petra educta;63 sic te pane cœlesti, corpore et sanguine meo, enutrio, aqua sapientiæ poto. Et sicut illos per solitudinem ad terram promissionis sub velamento nubis in die, et in splendore ignis in nocte deduxi;64 sic te per desertum sæculi hujus exsilii, ad cœlestem dirigo paradisum, sub protectione auxilii ac rore refrigerii mei, et in luce fidei ac claritate illustrationis supernæ ac caritatis fervore inter prospera et adversa.65 Quemadmodum etiam filiis Israel in monte Sinai per Moysen legem dedi; sic tibi in monte terræ promissionis per me ipsum Evangelicam contuli legem. Hinc in Isaia asseritur: Super omnem gloriam protectio; et tabernaculum erit in umbraculum diei ab æstu, et in securitatem, et in absconsionem a turbine et a pluvia.66
Insuper, per equitatum Dei, possunt intelligi angelicæ potestates et angeli sancti: qui in Scripturis ubertim appellantur exercitus et castra atque militia Dei, juxta illud Psalmi: Currus Dei decem millibus multiplex.67 In Genesi quoque narratur: Jacob abiit via qua cœperat, fueruntque ei obviam angeli Dei. Quos quum vidisset, dixit:68 Castra Dei sunt hæc. Unde et alibi legitur: Multa sunt nimis castra Dei fortia, et facientia verbum ejus.69 Porro per equitatum Pharaonis, bene accipiuntur adversariæ potestates, et angeli tenebrarum, ac acies vitiorum. Potest itaque et sic exponi : O amica, id est, universalis Ecclesia, assimilavi te equitatui meo, id est angelis sanctis, in curribus Pharaonis, id est per hoc, quod præstiti tibi virtutem resistendi ac prævalendi malignis illis spiritibus, quibus et angeli sancti restiterunt ac prævaluerunt in exordio sæculorum, non acquiescendo elationi illorum, sed potius expellendo ipsos de statione cœlesti : juxta illud (secundum unam expositionem) in Apocalypsi : Factum est prælium in cœlo. Michael et angeli ejus præliabantur cum dracone, et draco pugnabat et angeli ejus; et non prævaluerunt, neque inventus est locus eorum amplius in cœlo.70 Hinc in Evangelio sponsus promittit Ecclesiæ : Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici.71 Cui et in Psalmo promittitur : Cadent a latere tuo mille, et decem millia a dextris tuis; itemque, Super aspidem et basiliscum ambulabis, et conculcabis leonem et draconem.72 Ideo Paulus disseruit :73 Deus conteret Satanam sub pedibus vestris velociter.
9 Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis. Circa hoc loquitur Origenes : Paulus apostolus ait : Corpus non est unum membrum, sed multa;74 vos autem estis corpus Christi, et membra de membro. Et iterum : Nemo carnem suam unquam odio habuit;75 sed fovet et nutrit eam, sicut et Christus Ecclesiam : quia membra sumus corporis ejus. Per hæc igitur edocemur, quomodo sponsa Christi (quæ est Ecclesia) sit corpus Christi et membra. In quibus membris [sicut] sunt aliqui qui dicuntur oculi, pro intelligentiæ sine dubio et scientiæ lumine; et alii aures, pro audiendo verbo doctrinæ; alii manus, pro bonis operibus religiosisque ministeriis : ita sunt aliqui qui et genæ ejus vocantur. Genæ autem [partes] vultus dicuntur, in quibus honestas et verecundia animæ cognoscuntur : per quod sine dubio illi in membris
Ecclesiæ declarantur, qui castitatis et pudicitiæ excolunt honestatem. Pro iis ergo ad totum corpus Ecclesiæ dicitur : Quam pulchræ sunt genæ tuæ! quarum pulchritudinem accepit ex osculo sponsi. Ex tunc enim castitas et pudicitia atque virginitas, quæ prius non fuerant, per Ecclesiæ genas miro decore diffusæ sunt : quæ genarum formositas turturi comparatur. Turturum enim fertur esse natura, ut neque masculus præter unam feminam adeat aliam, neque femina amplius quam unum patiatur marem, ita ut compare exstincto, superstiti cum conjuge exstinctus sit concubitus amor. Convenienter igitur similitudo turturis aptatur pulchritudini, id est pudicitiæ ac castitati, genarum Ecclesiæ : quia Ecclesia alterius viri post Christum nescit conjugium, et quoniam abundantia pudicitiæ ac continentiæ viget in ea. Hæc sententialiter Origenes. — Porro Anselmus et alii, per genas sponsæ intelligunt doctores ac prædicatores Ecclesiæ, quoniam genæ dentes intra se continent, et per eos masticant, terunt et in ventrem projiciunt cibum : sic boni prælati ac prædicatores verbo Dei reficiunt audientes, et difficiliora quæque eis quasi masticando et frangendo exponunt.
Insuper genæ sponsæ dicuntur pulchræ ut turturis, quoniam ipsa Ecclesia pro suis et filiorum suorum defectibus et peccatis verecundatur, et ea cum pœnitentiali ac sapientiali pudore humiliter confitetur.
Collum tuum sicut monilia. Per membra corporea in hoc libro, et per aves ac cetera inanimata ac irrationalia, spiritualium ac rationalium rerum proprietates atque officia designantur. Sicque per collum, quo caput jungitur corpori, per quod cibus descendit in alvum, quod etiam levatur in altum, designantur prælati, qui inter Deum et populum mediant, et mysticum corpus Christi (puta Ecclesiam) suo capiti, videlicet Christo, jungunt : cui sibi commissos reconciliare tenentur, orando et sacrificando pro ipsis, eosque corripiendo, purgando, ac fovendo in bonis, gratiarum quoque charismata impetrando eis a Domino. Hi instar colli eriguntur in altum ecclesiastica dignitate atque prælatica potestate; et spiritualis alimonia a capite Christo descendens, per ipsos in greges ipsis creditos derivatur. Hoc collum ornatur et assimilatur monilibus. Monilia namque, sunt ornamenta ad claudendum pectus formata, suntque virginum signa desponsatarum. Et dicitur monile, a monendo: quia dum puellæ desponsatæ apponitur, eam hortatur, ne alterum amatorem admittat, sed suo fidem sponso conservet. Quum itaque boni prælati solliciti sint et laborent subditorum suorum pectora adornare, atque a pravis ea cogitationibus claudere, quatenus sponso pura et inviolata exhibeantur, nec adulterinum adspiciant seductorem diabolum, neque ad aliquem sensualiter afficiantur: recte monilibus comparantur ipsi prælati.
Porro, secundum Gregorium, in monilibus auro gemmæ imponuntur. Per aurum sapientia, per gemmas virtuosa et exemplaria opera designantur. Quum itaque prælatos oporteat per sapientiam rutilare, virtuosis quoque et exemplaribus actibus abundare, congrue monilia nuncupantur. Certum est etiam, per aurum posse intelligi caritatem: quæ sic eminet inter virtutes, sicut aurum inter metalla. Et sicut aurum habet vim lætificandi inspicientem, tristitiamque depellit, sic caritas maxime facit mentem in sponso super omnia caro gaudere, et ejus beatitudini intime congaudere. De qua in Apocalypsi legitur: Suadeo tibi emere aurum ignitum probatum.76 Per gemmas vero, pretiosissima illa septem dona Spiritus Sancti sumuntur. Prælatum autem oportet præ ceteris in caritate fervere, ac septenario Spiritus Sancti fulgere. Propter quod Christus beatissimum Petrum constituturus prælatum totius Ecclesiæ, ter sciscitatus est eum: Petre, amas me plus his?77 Hinc prælati dicuntur monilia. Erubescat ergo prælatus vocari, qui non satagit his ornatibus decorari: qui vel operari omittit quod docet, aut docere negligit quod a subditis suis Deus requirit. Nempe, ut ait Isidorus, tam vita quam doctrina clarescere debet in eo qui præsidet: quia doctrina sine vita efficit arrogantem, et vita sine doctrina inutilem. Pastoris sermo operibus est firmandus, ut quod instruit verbo, confirmet exemplo: turpissimum est, quempiam doctrinam suam propriis reprobare operibus.
At vero per cervicem seu collum, Origenes intelligit membra Ecclesiæ bene subjecta, et obedientiæ dedita. Cervicibus enim onera deferenda solent imponi: propter quod, rebelles et inobedientes dicuntur esse duræ cervicis, et collo male erecto incedere.78 Unde per Prophetam Dominus ait: Scivi quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea.79 Hinc ad insinuandum quod per collum obedientia designetur, Jeremias plurimos hortabatur, Subjicite colla vestra jugo regis Babylonis:80 quanto magis subjicienda sunt colla nostra jugo Christi, dicentis, Tollite jugum meum super vos?81 Hujus colli ornamenta, sunt sanctæ obedientiæ præstantissima opera. Unde quum quidam sanctorum Patrum vidisset in spiritu diversos ordines ministrantium Deo, ipsos religiosos sub obedientia viventes vidit aureos torques portare.
Murænulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. Muræna (ut legitur) piscis est, in foramine suo exsistens circulatus et conglobatus: quia dum capitur, caudam ori suo imponit, et circulum de se facit; et sustentatur non comedendo, sed humorem sugendo: ad cujus similitudinem fiunt murænulæ, id est inaures, quæ aurium sunt ornatus. Gregorius vero dicit, quod per murænulas monilia ligantur ad collum. Atque, ut aliqui dicunt, murænulæ sunt ornamenta ex filis aureis et argenteis opere plectili facta, quibus ornantur capita feminarum, et oræ vestium circa manus et collum. Sicque per murænulas intelliguntur dogmata Scripturarum ac sententiæ Patrum, grandi decore permixta, sapientiam continentia, ac amore sancto flammigera, utpote igneæ legis verba: quæ murænulæ sunt vermiculatæ argento, id est venustate eloquentiæ hinc inde distinctæ, et varietate florum sui eloquii intermixtæ, ita quod in prædicatione et exhortatione sonant egregie, in tantum quod cordis secreta attingunt, compungunt, inflammant. Siquidem per argentum, nitor eloquii et sonoritas verbi in Scripturis signantur. Amplius, sicut in Scripturis per aurum, sapientia, id est notitia Dei, exprimitur; sic per argentum, scientia de rebus creatis notatur. Quum ergo Scriptura sacra non solum de Creatore, sed etiam de creaturis vere nos instruat, murænulæ, id est præfatæ divinorum sententiæ ac doctrinæ, recte dicuntur argento vermiculatæ. Has murænulas sponsus et ejus opifices (id est sacræ Scripturæ auctores) fecerunt Ecclesiæ, ut prædicaret ex eis, filiis suis ac subditis.
Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Rex regum, Christus Dominus, morte devicta, ascendit ad Patrem, et requiescit ad dexteram ejus:82 atque ex tunc nardus sponsæ, id est ejus humilitas, vel salubris doctrina, ac suavissima fama, virtusque operativa miraculorum, dedit præcipue suum odorem, et redolentia sua multos attraxit, curavit, atque salvavit. In cujus odoris figura, Isaac dixit de filio suo:83 Ecce odor filii mei, sicut odor agri pleni. Denique sponso hoc corporaliter recumbente in domo Pharisæi, affectuosissima ejus discipula, optima illa Maria Magdalene, aromaticum suum unguentum nardi spicati pretiosi fudit super eumdem;8485 et domus impleta est ex odore unguenti.
Fasciculus myrrhæ, dilectus meus mihi. Myrrha amara est, et a putrefactione corpus præservat. Sicque sponsa duplici ratione dilectum suum vocat fasciculum myrrhæ: Primo, propter acerbitatem suæ salvificæ passionis, quam tulit pro nobis, ut sit sensus: Sponsus meus carissimus, propter ea quæ pro salute mea sustinuit, est mihi materia amaræ compassionis, et causa ob quam multiplici dolore me ipsam conficio in pœnitentiæ actibus et lamentis, in vigiliis, disciplinis, laboribus, abstinentiis, in fame, siti et frigore, in deploratione peccantium, in anxia adspiratione ad sponsum: ita quod lacrimæ meæ sunt mihi panes die ac nocte86, præ desiderio plenæ fruitionis ac claræ visionis ipsius, me cupiente dissolvi et esse cum ipso.87 Secundo sic: Fasciculus myrrhæ, id est copiosa medicina contra putredinem vitiorum, et curativa præteritarum culparum, est dilectus meus mihi: qui suis documentis, præceptis, consiliis, infusioneque gratiæ ac virtutum, et ecclesiasticis sacramentis ac virtutum suarum exemplis, præbet remedia contra omnia vulnera vitiorum; qui primo in Baptismo, deinde in Confessione, ab omni mundat et curat inquinamento.
Ideo, inter ubera mea commorabitur: id est, in intimis præcordiorum meorum quiescet; et nequaquam obliviscar ipsius, sed in omni necessitate, tentatione, angustia et ruina ad ipsum confugiam, inter prospera et adversa intra me eum amplectar, eum orando, psallendo, meditando affabor. Et sicut ejus intuitu ac amore, omnem carnalem delectationem vilemque consolationem et dissolutionem puerilem despicio; ita ex ejus contemplatione, omnem inordinatum mœrorem ac mordacem tristitiam fugo ac vinco: ut nec prosperitate dissolvar, nec adversitatibus frangar. Quæ enim tribulatio me poterit superare, dum quæ et quanta ipse pro me toleravit, intueor? Humilitas ejus, mihi medicamentum est contra omnem superbiæ læsionem; consideratio patientiæ ac mansuetudinis ejus, omnem iracundiæ impetum curat, omnem impatientiam tollit; fervor suæ ardentissimæ caritatis, cunctam repellit pigritiam et teporem. Denique inter ubera mea commorabitur, quia in omni doctrina et utriusque Testamenti Scripturis ipsius recordabor, et sermocinabor de eo. Universa quoque quæ pro mea assumpsit, fecit, pertulitque salute, colligabo quasi in unum fasciculum: quem jugiter intuebor, quatenus incarnatio, conversatio ac passio dilectissimi sponsi mei nunquam a mea recedat memoria, juxta illud in Threnis: Memoria memor ero, et tabescet in me anima mea.88 Ut sic cum Apostolo dicere queam: Christo confixus sum cruci.89 Vivo autem jam non ego; vivit vero in me Christus. Et denuo: Mihi autem absit gloriari, nisi in cruce Domini mei Jesu Christi.90 Est namque in cruce sponsi gloriatio, dum gloriamur in hoc, quod ejus amore et imitatione adversum quid patimur, et contumelias sustinemus; et rursus, dum passionem ipsius tam fructuosissimam esse perpendimus, quod per eam reconciliati sumus Deo omnipotenti, et liberati a discrimine infernali.91 Ideo subditur:
Botrus Cypri, dilectus meus mihi in vineis Engaddi: id est, ipse qui in passione sua factus est mihi fasciculus myrrhæ, in sua resurrectione, ascensione, et Spiritus Sancti missione, atque in quotidiana sua gratiosa visitatione ac consolatione interna, factus est mihi botrus Cypri, id est materia exhilarationis, spiritualeque vinum inebrians mentem fervore amoris, plenitudine devotionis, exuberantia internæ suavitatis: quod totum recte per botrum Cypri insinuatur, quia in insula Cypro vinum optimum generatur. Sic demum factus est mihi botrus in vineis Engaddi, id est loci sic dicti, quæ et ipsæ optimæ esse feruntur. Engaddi vero, fons hædi interpretatur. Hœdus autem fuit in lege animal immolaticium pro remissione culparum.92 Idcirco per hœdum peccatores signantur; et per fontem hœdi, Baptismus seu Pœnitentiæ sacramentum, in quibus iniqui a suis peccatis lavantur: sicque sponsus est sponsæ suæ botrus in vineis Engaddi, hoc est in Ecclesiis renatorum in fonte Baptismatis, seu purgatorum in sacramento Confessionis.
Denique, quia sub speciebus panis et vini, sponsa dilectum suum quotidie sumit in sacro Mysterio, recte eum comparat botro: de quo sponso in libro Geneseos Jacob patriarcha vaticinatur: Ligans ad vineam pullum suum, et ad vitem, o fili mi, asinam suam; lavabit in vino stolam suam, et in sanguine uvæ pallium suum.93 Idcirco in ejus ascensione sciscitati sunt angeli sancti: Quare rubrum est indumentum tuum, et vestimenta tua sicut calcantium in torculari?9495 Quibus respondet: Torcular calcavi solus. Christus quippe est botrus, de quo in torculari passionis, id est patibulo crucis, expressum est optimum vinum, utpote sanguis salvificus in Sacramento reficiens, lætificans, inebrians communicantem. De quo sancto edulio, salutarique poculo, in alio Propheta scriptum est: Quid bonum Domini, aut quid pulchrum ejus, nisi frumentum electorum, et vinum germinans virgines?96 Unde de hoc sponso, prophetatum fuit in Psalmo: Erit firmamentum in terra in summis montium.97 Ubi pro firmamento, alia littera habet, Frumentum; alia vero, Memoriale triticum. Imo translatio Chaldaica aptissime habet, Erit placenta tritici: quia videlicet Christus sub forma tortulæ seu placentæ triticeæ, offertur quotidie Deo Patri in celebratione.
Præterea aliqui dicunt, quod Engaddi est locus in quo balsamum crescit, et arbor aromatica nomine cyprus, quæ facit grana similia granis uvæ, atque in modum vitis excolitur, propter quod vinea nominatur: sicque Cyprus, non esset hic non insulæ in mari Mediterraneo sitæ, de qua Barnabas fuit apostolus.98 Hinc ait et Origenes: Uva florens, cyprus vocatur. Species quoque extrinsecus est cujusdam virgulti, quæ dicitur cyprus, producens fructum in modum uvæ florentis. Sed videtur magis ad fructum vitis sermo respicere, quia vinearum Engaddi est facta memoria. Engaddi autem ager est terræ Judææ, non tantum vineis quantum balsamis florens. Sponsa ergo adolescentulis loquens: Botrus (inquit) cypri, dilectus meus mihi. Tanquam dicat, Quidquid dulcedinis in odoribus est et floribus virgultorum, superat sponsus: quatenus audientes hæc adolescentulæ, magis ac magis ad sponsi concitentur amorem.
Insuper videns sponsus universalem Ecclesiam suo desiderio æstuantem, ac suis præconiis inhærentem, imo et aliorum animas sua caritate affectuosis sermonibus inflammantem, prorumpit in laudem ipsius, ut ad meliora provocet eam. Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra. Repetitio ista, affirmationis, affectionis, seriositatis, ac movendæ attentionis est signum, quasi dicat: Tu, sponsa mea, sancta et præelecta Ecclesia, pro qua tradidi me in mortem, tu pulchra es mente et corporis castitate.99 Pulchra per dona naturæ, pulchrior per charismata gratiæ. Pulchra interius, per virtutum et donorum meritorumque claritates; pulchra extrinsecus, per venustissimos mores. Pulchra sacramentorum decore, ornata ministrorum tuorum multiplici distinctione, prælatorum et religiosorum atque doctorum multiformi gradu, statu, ac ordine; decorata non solum donis supernaturalibus gratiæ gratum facientis, sed etiam gratiæ gratis datæ. De quibus omnibus multisque aliis sponsæ hujus ornatibus, in epistolis ad Corinthios et Ephesios copiose disseruit sapientissimus Paulus.100101 Et sicut in libris de Angelica atque Ecclesiastica hierarchiis divinus testatur Dionysius, Ecclesia seu ecclesiastica hierarchia, instar hierarchiæ angelicæ exstat disposita. Propter quod Joannes in Apocalypsi fatetur: Vidi civitatem sanctam, Jerusalem novam, descendentem de cœlo, a Deo paratam, tanquam sponsam ornatam viro suo, habentem claritatem Dei.102
Oculi tui columbarum: id est, columbina simplicitate, sincera intentione, acuto ac limpido ad contemplandum intuitu fulges; longe a te omnis hypocrisis, omnis duplicitas cordis, omnis perversa intentio; me solum habes præ oculis, ad meum honorem et gloriam omnia refers; non respicis ad commoda tua privata, sed imples quod jussi, Estote prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ.103 Etenim advertisti quod dixi: Si oculus tuus fuerit simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Non es vaga aut lasciva, sed faceta, custodita, pudibunda adspectu, sicut honestissimam condecet sponsam: quæ erubescit in alienum sponsum figere visum, imo nec proprium, nisi cum modestia, intuetur: per quod bono contorali non mediocriter placet. Præterea multæ sunt proprietates columbæ, propter quas ei assimilatur et comparatur Ecclesia: de quibus modo pertranseo, quoniam infra magis super hoc se offeret sermo. — Quod vero nunc de columbino Ecclesiæ visu inductum est, quidam specialiter de prælatis, doctoribus, et prædicatoribus ejus exponunt: qui appellantur Ecclesiæ oculi, quia per ipsos illuminat filios suos, et prospicit eis, ac præcavet. Prospicit, inquam, de necessariis ad salutem adipiscendis, et præcavet de periculorum eventibus; et ipsos qui alios habent dirigere et docere, oportet in omni prætacta columbina simplicitate ac visus sapientiali acumine esse præcipuos.
Insuper sponsa ex tantis suis præconiis, ab infallibili sponso sibi adscriptis, nequaquam superbiens, imo magis se ipsam humilians ac sponso vicem rependens, subjungit: Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Quasi dicat: Tibi magis laus ista debetur, tu pulcher in deitatis natura, imo pulcherrimus et superpulcherrimus ipse: cujus deitas est pulchritudo penitus infinita, fons universi decoris et gratiositatis ac ordinis, cujus comparatione omnis pulchritudo creata, est velut deformitas. Tibi quoque Unigenito Patris pulchritudo appropriatur, sicut ait Hilarius: Species est in imagine. Tu es universorum primum exemplar, tu veritas, sapientia, splendor, character, ars rationibus plena, atque imago Genitoris æterni perfecta. Tu etiam pulcher es in tua humanitate: quam præ omni creatura superbenedicta Trinitas decoravit, dans ei spiritum non ad mensuram, et totam ejus capacitatem adimplens charismatibus gratiæ, virtutum, donorum, fructuum, beatitudinum, imo et beatifica fruitione, ac gratiis gratis datis.104105 Nec decuit te, o Verbum æternum, nisi tam pulcherrimam humanitatem assumere, quam eodem instante talem fecisti ac assumpsisti. Denique ab omni peccato originali ac actuali immunis es, atque in summa sanctitate vixisti in sæculo isto, ac Patrem tuum præ cunctis creaturis plenissime honorasti. Tu speciosus forma præ filiis hominum :106 et quamvis propter me factus es opprobrium hominum, non habens speciem neque decorem, similisque leproso;107108 hoc tamen absque tuo sustinuisti demerito, nec internam tuam minuit formositatem, sed ad majorem tui corporis cessit glorificationem : et quo propter me fuisti deformior, eo in corde meo es pulchrior.
Ideo, Lectulus noster floridus : quia conjunctio nostra, pura et sancta est, spiritualis, divina ac cœliformis : et lectulus noster est pax pectoris, conscientiæ puritas, quies mentis, contemplatio amorosa, dilectio intuitiva et amplexiva. In his libenter et benignissime mecum quiescis, dum ab omni exteriori tumultu me abstraho, ab omni sanctitatis tuæ offensa abstineo, et tibi soli intendo.109 In pace etenim locus tuus, qui super quietum quiescis, et deliciæ tuæ sunt esse cum talibus filiis hominum.110111
Tigna domorum nostrarum cedrina. Domus istæ sponsi et sponsæ, sunt particulares Ecclesiæ et congregationes devotæ : quarum tigna, sunt personæ quæ præsident, et subditos caritative sustentant, confortant, stabiliunt, quemadmodum tigna domum. Quæ personæ instar cedrorum crescunt in perfectione virtutum, et eminent auctoritate prælationum ; stantque in monte Libano, videlicet candidissimo Jesu Christo, monte altissimo, cui jugiter innituntur ; abstinent quoque a putrefactione peccati, et virtutum ac documentorum suorum odore ac vigore infernales fugant serpentes : quemadmodum cedrus imputribilis est naturæ, crescens in Libano monte, atque serpentes suo fugans odore. Laquearia nostra cypressina. Per laquearia, quæ domum intrinsecus implent et ornant, boni subditi obedientesque filii exprimuntur : quæ cypressina dicuntur, quoniam sicut cypressus est arbor velociter crescens, bassa seu humilis, imputribilisque consistens, cujus fructus seu folia cum oleo cocta, nobile unguentum efficiunt : sic boni subditi ac obedientes, ex superiorum suorum exemplis virtuosis ac saluberrimis documentis, cito ac multum proficiunt, vitiorum infectionem devitant; atque intra suæ vocationis humilitatem manentes, præstant proximis exempla salubria, tanquam vitalia medicamenta, ac bonæ famæ odorem, tanquam dulcissima et curativa unguenta.
Footnotes
-
Hebr. 1, 1. ↩
-
Gen. xxii, 18; xxvi, 4; xxviii, 14. ↩
-
Luc. x, 23, 24. ↩
-
Ps. LXXIII, 12. ↩
-
Ps. XXXIX, 3. ↩
-
I Petr. ii, 9. ↩
-
Ps. LXXXIV, 9. ↩
-
Job XXXIII, 14. ↩
-
Is. XXX, 1, 2. ↩
-
Hebr. ii, 16. ↩
-
Baruch 11, 38. ↩
-
Zach. vi, 10, 11. ↩
-
Baruch III, 35-38. ↩
-
Job XXXVII, 23, 24. ↩
-
Ps. CXLIV, 18. ↩
-
Hebr. vii, 19. ↩
-
Is. XLV, 21. ↩
-
Osee XIII, 4. ↩
-
Act. IV, 12. ↩
-
Philipp. II, 9, 10. ↩
-
Joann. XV, 5. ↩
-
Coloss. III, 1, 2. ↩
-
Joann. XII, 32. ↩
-
II Cor. III, 5. ↩
-
II Cor. VI, 44. ↩
-
* allice ↩
-
Ephes. 1, 18. ↩
-
II Cor. iii, 18. ↩
-
II Cor. xii, 2, 4. ↩
-
Ps. lxxxiii, 3. ↩
-
Rom. v, 2. ↩
-
II Cor. v, 1. ↩
-
Ps. lxi, 8. ↩
-
Matth. xxi, 37. ↩
-
Matth. xxii, 37. ↩
-
Joann. xiv, 3. ↩
-
I Joann. iv, 10, 19; ↩
-
Matth. xiii, 47. ↩
-
Is. lxiv, 6. ↩
-
Gen. xxv, 13. ↩
-
II Cor. iii, 18. ↩
-
Ephes. i, 18. ↩
-
Matth. v, 12. ↩
-
Luc. xxi, 16. ↩
-
I Joann. II, 19. ↩
-
Act. xiii, 46, 47. ↩
-
Ibid. XIII, 46. ↩
-
Marc. xvi, 15. ↩
-
Matth. x, 5, 6. ↩
-
Act. VIII, 1. ↩
-
Rom. XII, 8. ↩
-
1 Petr. v, 2. ↩
-
Ezech. XXXIII, 6, 8. ↩
-
II Cor. XI, 23-27. ↩
-
Is. XLIX, 6. ↩
-
Prov. ix, 7. ↩
-
Apoc. III, 20. ↩
-
Job XXXI, 9. ↩
-
II Cor. XIII, 5. ↩
-
Rom. I, 14. ↩
-
Exod. XIV, 28-30. ↩
-
Exod. XVI, 35; XVII, 6; ↩
-
Num. XX, 11. ↩
-
Exod. XIII, 21, 22. ↩
-
Exod. XIX, XX. ↩
-
Is. IV, 5, 6. ↩
-
Ps. LXVII, 18. ↩
-
Gen. XXXII, 1, 2. ↩
-
Joel II, 11. ↩
-
Apoc. xii, 7, 8. ↩
-
Luc. x, 19. ↩
-
Ps. xc, 7, 13. ↩
-
Rom. xvi, 20. ↩
-
I Cor. xii, 14, 27. ↩
-
Ephes. v, 29, 30. ↩
-
Apoc. III, 18. ↩
-
Joann. XXI, 15-17. ↩
-
Exod. XXXII, 9, etc. ↩
-
Is. XLVIII, 4. ↩
-
Jer. XXVII, 12. ↩
-
Matth. XI, 29. ↩
-
Marc. xvi, 19. ↩
-
Gen. xxvii, 27. ↩
-
Joann. xii, 3. ↩
-
Marc. xiv, 3; ↩
-
Ps. xli, 4. ↩
-
Philipp. 1, 23. ↩
-
Thren. III, 20. ↩
-
Galat. II, 19, 20. ↩
-
Galat. VI, 14. ↩
-
Rom. V, 10, 11. ↩
-
Exod. XII, 5. ↩
-
Gen. XLIX, 11. ↩
-
Is. LXIII, 2. ↩
-
Ibid. 3. ↩
-
Zach. IX, 17. ↩
-
Ps. LXXI, 16. ↩
-
Act. IV, 36. ↩
-
Ephes. v, 25. ↩
-
1 Cor. xii; ↩
-
Ephes. iv, 11; v, 25-27. ↩
-
Apoc. xxi, 2, 10, 11. ↩
-
Matth. x, 16. ↩
-
Joann. III, 34. ↩
-
Joann. vi, 22. ↩
-
Ps. xliv, 3. ↩
-
Is. liii, 2, 4. ↩
-
Ps. xxi, 7. ↩
-
Ps. lxxxv, 3. ↩
-
Prov. viii, 31. ↩
-
Is. lxxvi, 1, 2. ↩
Chapter 4 of 27