Skip to the text

Articulus 4

EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI PRIMI, DE SPONSA PARTICULARI.

DE triplici sponsa Christi, dictum est in prologo hujus opusculi, videlicet universali, particulari, et singulari : ita quod unaquæque anima in caritate existens, est Christi sponsa particularis, per fidem et caritatem desponsata eidem, et ei per Baptismi gratiam consecrata : quam Dominus et Salvator brachiis caritatis adstringit, ac infusione virtutum fecundat. Hinc asserit Augustinus, quod omnis anima est Christi sponsa, vel diaboli adultera : si enim in caritate est Christi, censetur sponsa ipsius; si vero mortali subjacet culpæ, adultera reputatur diaboli. Itaque quæ in isto Salomonis volumine de universali exponuntur Ecclesia, generalique sponsa, de particulari quoque sponsa tropologice explanantur. Verumtamen, quoniam juxta præhabita, in his Canticis canticorum tractatur de amore perfecto, ideo non de quacumque anima exsistente in caritate et gratia, sed de anima heroica, divina, perfecta, ecstatice amorosa, hæc proprie exponuntur : quam expositionem præcipue prosequitur Vercellensis venerabilis abbas, in libris divini et magni Dionysii studiosissimus, qui et eosdem in stilum planum redegit.

Igitur anima contemplativa purgata, sancto amore flammigera, in creaturis nequaquam concupitam reperiens quietem, ideoque ad verum et incommutabile bonum, ad superessentialem et superpulcherrimum sponsum totis suspirans præcordiis, ex plenitudine sincerissimæ suæ affectionis eructat verbum bonum amoriferum et suave :1 Osculetur me, inquiens, osculo oris sui, id est sponsus ille dulcissimus, qui solus sufficit mihi, qui creavit me propter se; nec possum nisi in eo quiescere, qui solus totum meum affectum quietare potest et contentare. Hic talis ac tantus, osculetur me osculo oris sui, id est, se ipsum gratiosissime applicet mihi, meque pauperculam suæ incomparabili et infinitæ excellentiæ dignetur immediate conjungere: tangendo et illuminando apicem intellectus mei ad contemplandum majestatem et sapientiam, veritatem ac pulchritudinem ejus prorsus immensam; accendendo quoque verticem voluntatis seu affectivæ meæ superioris, ad diligendum purissime, stabiliter ac intentissime bonitatem ipsius illimitatam, ad gustandum fontanam ejus dulcedinem, omni fundo, termino, ac mensura carentem, ad quiescendum in ejus amplexu mundissimo, quatenus tota ferar, transformer, absorbearque in ipsum, atque in suæ beatitudinis exuberantissimo et immenso oceano rapta demergar.

Sed unde, o paupercula anima, pingui materiæ huic intrusa, gravi corporis moli immersa, quæ in ordine intellectualium substantiarum es sicut materia prima in ordine rerum : unde tibi vel præsumptio, vel audacia, aut certe fiducia petendi hoc osculum ab eo, quem polus, tellus, pontusque metuunt, quem supernorum altitudines spirituum perhorrescunt, sub quo curvantur qui portant orbem?2 Denique, si præsumptuosum videtur petere osculum, non dicam gloriosissimæ virginis Mariæ Christiferæ, sed gloriosæ virginis Catharinæ reginæ, aut Ursulæ sanctæ : quanto magis præsumptuosum apparet, petere osculum Sancti Sanctorum, omnipotentisque Regis, cujus respectu totus mundus est velut pulvis exiguus?3 Ad hæc quid respondes, o anima, in hoc exsilio, in regione hac dissimilitudinis, in valle lacrimarum hac constituta, ubi si dixeris quod peccatum non habeas, te ipsam seducis?4

Responsio animæ. — Quid me revocas ab intuitu sponsi mei? Cur ab ejus amplexu me impedis? Quare ab ejus colloquio me avertis? Cur in his quæ omnem rationem transcendunt, exigis rationem? Ignoras quod caritatis ardor non arctetur lege communi? Nescis quod sicut excellentia sponsi hujus immensa est, sic et dignatio ejus prorsus sit infinita? Numquid minor est caritas ejus aut pietas, quam majestas? Nonne ipse creavit me ad obtinendum beatificum illud osculum oris sui in patria Beatorum, hoc est, ad intuendum eum per speciem, ad perfruendum æternaliter bonitate ac dulcedine sua, ad satietatem plenissimam, ab omni fastidio perenniter alienam? Ipse qui caritatem suam mihi infudit, ipse eamdem in me accendit ac stimulat, atque ad postulandum osculum oris sui excitat et inflammat. Non est volentis, neque currentis.5 Caritas separationis impatiens, me coarctat ; consideratio, imo et experientia dignationis miserationisque sponsi, hanc parit fiduciam; fides quoque et recolentia præteritorum beneficiorum ipsius, me animat. Nonne ipse est, qui quum dives esset divitiis infinitis, dives omnipotentia, non pecunia, et tam magnus quod magnitudinis ejus non est finis, propter me factus est pauper et parvus? et certe tam pauper, quod non habuit ubi caput suum reclinaret; atque tam parvus, quod intra unius mundissimæ humillimæque virgunculæ viscera se reclusit; et captus est rhinoceros ille, cui nullus valet resistere, caritate ac puritate unius puellæ: qui deinceps obtulit se in mortem, ut ei in æternum conjungar, et ab ipso deosculer. En venter meus quasi mustum absque spiraculo, quod lagunculas novas dirumpit, et coarctat me spiritus uteri mei. Loquar ergo ad sponsum, et respirabo paululum; et nunc agitante me desiderio erumpente, dicam semel, Osculetur me osculo oris sui; dicam secundo, Osculetur me osculo oris sui; addam et tertio, Osculetur me osculo oris sui.

Responsio. — Numquid ebria es, quia sic loqueris? nec contines te saltem rubore? Nonne discretio mater est et auriga virtutum, sine qua etiam caritas ipsa præcipitat?

Anima. — Ebria sum, inebriata refectione et potu illius a quo audies infra: Comedite, amici, et bibite; et inebriamini, carissimi. Denique ignara mihi videris juris ac proprietatum viriumque amoris. Non audisti Prophetam illum in utero matris sanctificatum, dicentem, Factus est sermo Domini in corde meo quasi ignis exæstuans, claususque in ossibus meis, et defeci, ferre non sustinens? Et rursus: Factus sum, inquit, quasi vir ebrius, et quasi homo madidus vino, a facie Domini et a facie verborum sanctorum ejus. Si sermo Domini sic inebriat et accendit, quanto magis amor ipsius? Præterea audi quid horum expertus dicat sanctus et dulcis ille Bernardus: O quanta vis amoris! o quanta in spiritu libertatis fiducia! Desiderio feror, ratione non ducor. Non putetur præsumptio, ubi viget ac dominatur affectio. Reclamat pudor; sed superat amor. Non ignoro quod honor regis judicium diligit; sed præceps amor nec judicium præstolatur, nec consilio temperatur, nec pudore frenatur, nec rationi subjicitur. Ideo tibi respondeo, quod in hac re discretio est, esse sine discretione: quoniam fons omnis discretionis paracletus Spiritus Sanctus, qui infundit, prævenit et inflammat, ipse utique custodit, dirigit et gubernat. Sed nunc argumentatio relinquatur, ne mens mea a sponso diutius impediatur. Etenim eo ipso quo dixi, Osculetur me osculo oris sui, ab eo me tangi, affici, oscularique sensi: ideo te relicta, loquar ad ipsum.

Quia meliora sunt ubera tua vino: id est, illuminatio tuæ veritatis æternæ, qua tu ipse intellectum immediate illuminas, ungis, ac doces; et inflammatio qua in me caritatem accendis; pietas qua tam benignissime refoves, consolaris, et confortas me, desiderabiliores ac dulciores sunt mihi vino, id est omni consolatione carnali, omnique instructione angelica et humana; fragrantia unguentis optimis, id est spiritualibus charismatibus eis adjunctis. Nempe ubera ista ad omnium carnalium voluptatum ducunt contemptum, ad tædium terrenorum, ad desiderium exercitationis internæ, ad ampliorem cordis custodiam, ad profundiorem sui ipsius humiliationem. Et hæc unguenta sunt optima, coram Deo et omnibus Sanctis suavissime redolentia, a peccatis præservativa, omniumque invisibilium curativa languorum. Hoc beatus Augustinus expertus, disseruit: Te, Domine Jesu Christe, cor meum introeunte, irradiante et oblectante, subito factum est mihi facile voluptatibus illis carere, quas ante metuebam relinquere.

Oleum effusum nomen tuum. Tu, o sponse, vocaris virtus et sapientia Dei Patris, tu appellaris Filius Virginis, tu Creator Salvatorque diceris; de te Isaias prædixit: Vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Con-

Ps. xcviii, 4.

1 Cor. 1, 24.

Luc. 11, 7, 48, 11.

Is. 11, 6.

II Cor. VIII, 9.

Ps. XLIV, 3.

Matth. VIII, 20.

Is. LIII, 12.

Job XXXII, 19, 18.

Ibid. 20.

Cant. V, 1.

Jer. XX, 9.

Ibid. XXIII, 9. siliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis : et quocumque nomine designeris, dulcescit clarescitque nomen hoc mihi, fulget in corde, ac pretiosissimum reputatur a me. Ideo adolescentulæ dilexerunt te, tua suavitate attractæ. Istæ adolescentulæ, sunt animæ proficientes, meritis quotidie abundantes : quæ increatæ dulcedinis gustum aliquantulum perceperunt, et ex eo ad meliora sunt provocatæ, et ad amandum magis accensæ, præsertim quoniam audierunt tot et tanta bona narrari de sponso. Frequenter enim contingit, quod multa laudabilia audiendo de aliquo nunquam viso, accendamur ipsius amore, et ædificemur in eo : quanto magis in amore sponsi cœlestis, ex fama ipsius debemus succendi? cujus præconia in Scripturis leguntur, cujus virtutes undique prædicantur; in quo scimus perfectionem simpliciter infinitam consistere, secundum deitatis suæ naturam qua æqualis est Patri, virtutes quoque creatas, in extremo excellentiæ termino, quo possunt creaturæ inesse, et hoc, secundum ipsius humanitatem.6

Trahe me post te : id est, da mihi lucem et gratiam contemplationis tam altæ, ac tantum sanctæ caritatis ardorem, ut cuncta creata transcendam, et tibi soli inhæream; sicque abstractus et absolutus ab omnibus, tam vehementer tibi intentus sim, ut ceterorum omnium obliviscar, imo neque me ipsum, nec proprias actiones advertam. Nam ut sanctus pater ait Antonius, Perfecte non orat, qui in oratione sua non ita in Deum extenditur, nec tam valenter in eum defigitur, ut immemor omnium reliquorum reddatur.

Curremus in odore unguentorum tuorum. De unguentis jam dictum est super illud, Fragrantia unguentis optimis. Præterea omnium actiones virtutum, unguenta sunt, evangelicorum quoque impletiones consiliorum : ideo unguenta optima rite censentur actus excellentissimarum virtutum, utpote fidei, spei et caritatis. Item optima unguenta, sunt actus virtutum, secundum gradum earum supremum : sic unguenta bona, sunt actus boni ac meritorii incipientium; unguenta meliora, actus laudabiles proficientium; unguenta optima, perfectorum. Postremo unguenta bona, sunt opera virtutum moralium; unguenta meliora, virtutum intellectualium; optima, theologicarum. Porro odores unguentorum istorum, sunt delectationes puræ actibus virtuosis annexæ : in quibus odoribus currimus, quando præ gaudio spirituali et consolatione cœlesti, quas in

B Dei cultu ac honorificentia experimur, Deo cum ingenti promptitudine ac celeritate obsequimur, juxta illud Josue, Servite ei corde perfecto atque verissimo.7 Qui sic currit ad beatitudinis suæ indeficientissimum fontem, mox ut de bassitudine carnis mortalis exierit, ad cœlestis palatii perveniet montem. Ad quod exhortans

Apostolus : Sic, inquit, currite ut comprehendatis.8 Qui sic velox est in opere suo, coram Rege cœlorum stabit;9 et sequetur ejus vestigia, qui exsultavit ut gigas ad currendam viam.10 Talem cursum non redarguit sanctus Job, quamvis Eliu hoc ei imposuerit, dicens :11 Dixit enim, Non placebit homo Deo, etiam si cucurrerit cum eo. Cum ita currente, currit et sponsus : qui cum pergentibus pergit, cum currentibus currit, cum volantibus volat, suas nullibi relinquens dilectas. Ad quem cursum inter prospera et adversa infatigabiliter peragendum, hortatur nos Paulus, loquens : Curramus propositum nobis iter, adspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum, qui proposito sibi gaudio, sustinuit crucem, confusione contempta. Recogitate eum, qui talem sustinuit a peccatoribus adversus semetipsum contradictionem, ut non fatigemini animis vestris deficientes.12

Sic Deus immensus, sua naturali infinitaque bonitate ac amabilitate trahit ad se et in se suos electos, quemadmodum libro de Divinis nominibus Dionysius protestatur : Deus sua supersubstantiali bonitate et appetibilitate (per quam est omnium attractivus) suum ingignit amorem subjungit : Recti diligunt te. Tu enim es menti creatæ.

Denique sponsa in his exaudita, grato corde subjungit : Introduxit me rex in cellaria sua, id est, divitias gloriæ suæ mihi ostendit, infinitam opulentiam suam monstravit, affluentiam gratiæ mihi in præsenti paratæ, et supereffluentiam gloriæ mihi in futuro præstandæ, si ei perseveravero, revelavit. Unde et S. Agnes asseruit : Ostendit mihi thesauros incomparabiles. Hoc fit, dum mens introducitur in sanctuarium Dei, id est, luce contemplationis perfunditur, ad intuendum quam infinite deliciosus, perfectus et felix sit Deus altissimus in se ipso, quam inæstimabilis sit liberalitas ejus ad dandum, quam supercopiosa ad remunerandum : ex qua consideratione oritur gaudium grande. Unde subjungitur :

Exsultabimus et lætabimur in te : non in nobis, sed in te universorum bonorum datore. Gloriabimur, tuæ infinitæ felicitati congratulando : et quo quis magis te diligit, eo utique omni perfectioni et excellentiæ tuæ cordialius frequentiusque congaudet. Et hæc est gloriatio optima, ex puro Deitatis amore procedens. Exsultabimus quoque, quia tu, rex cœlorum, creator universorum, prior dilexisti nos;13 et quia tu, noster creator ac judex, factus es noster salvator et advocatus; et quia tu, munificentissime sponse, tot et tanta nobis beneficia contulisti, majoraque promisisti, quorum nequaquam oblivisci debemus. Propter quod subditur : Memores uberum tuorum, id est, nos memores existentes caritatis pietatisque tuæ et miserationum ac consolationum, illuminationum ac visitationum tuarum, quibus nos jugiter reficis, exsultabimus et lætabimur in te : juxta illud Psalmi, Memor fui Dei, et delectatus sum. Gratitudo hæc semper meretur majora, juxta quod sponsus fatetur : Habenti dabitur, et abundabit.14

Insuper, quoniam memoria beneficiorum accendit amorem, secundum illud Psalmi, In meditatione mea exardescet ignis, recte15 subjungit : Recti diligunt te. Tu enim es primum et summum amabile, causa et ratio omnis amabilitatis ac boni amoris : idcirco obliquus et curvus est, qui te non amat. Nec sufficit amor tuus quicumque, sed necessarius est amor spiritualis, meritorius, et infusus, quem soli recti, id est justi, habent ad te. Justi quippe sunt, qui tua observant præcepta : et hi soli vere te diligunt, sicut tu ipse testaris :16 Si quis diligit me, sermonem meum servabit; itemque, Qui habet mandata mea et servat ea, ille est qui me diligit.17 Hæc rectitudo meretur exaudiri a Domino, juxta illud Job : Si mundus et rectus incesseris, statim evigilabit ad te.18

Nigra sum, sed formosa, filiæ Jerusalem. Quanto anima fervida sanctitatem et pulchritudinem Dei ac sponsi sui limpidius contemplatur, tanto propriam parvitatem, imperfectionem, insufficientiamque clarius intuetur, humiliusque fatetur. Idcirco a contemplatione sanctissimi et superpulcherrimi sponsi sui rediens ac suspensa, nigram se clamat, sciens quod cœli non sint mundi, nec stellæ splendeant respectu illius.19 Insuper, juxta divini Dionysii documenta in pluribus locis, perfectissima unio atque cognitio, qua mens Deo conjungitur in hac vita, est per omnem abnegationem ab ipso, ac per omnimodam ignorantiam ejus, quantum ad quid est, ita quod ei unitur tanquam prorsus ignoto. Propter quod dicitur in caligine esse : ob quam dicit se nigram, quia caligo videtur esse quædam nigredo. Nihilo minus asserit se formosam, quia hæc ipsa tam humilis propriæ defectuositatis confessio, supplet ejus defectum, et ipsam perornat. Et quamvis respectu sponsi sit nigra, tamen in suo genere est formosa : quoniam sponsus non requirit ab ea puritatem et perfectionem virtutum, nisi secundum exigentiam facultatis, professionis, vocationis, seu status ipsius sponsæ : ideo admonet eam, ut secundum suam vocationem ambulet digne Deo. Sed quomodo anima peccans quotidie asserit se formosam ?20 Respondetur, quod formosa est secundum modum viæ, non patriæ; et per exclusionem omnis mortalis, non venialis, peccati; et quia de suis venialibus assidue pœnitet ac purgatur, ita quod quotidie amplius proficit, quam decrescat. Et juxta hunc sensum sanctus Job fatebatur: Neque reprehendit me cor meum in omni vita mea.21

Quoniam itaque comparatione sponsi, anima sancta affirmat se nigram, adjecit: Quia decoloravit me sol, id est, comparatione ipsius deformem me sentio, qui solus incircumscriptibiliter lucet, et incomparabiliter sanctus est.

Præterea anima contemplativa Christi sponsa, ex parte supremæ suæ portionis intellectivæque partis, ait: Filii matris meæ, id est potentiæ et affectiones et actus sensitivæ partis, appetitusque concupiscibilis et irascibilis, et passiones earum, sensus quoque exteriores et interiores, pugnaverunt contra me.22 Caro enim concupiscit adversus spiritum, et carnalia desideria militant contra animam, id est contra partem ejus superiorem.23 Similiter sensus exteriores repræsentationibus objectorum suorum et incustodia sua mentem non parum impugnant: ita quod mors ingreditur per fenestras, et oculus animam deprædatur.2425 Porro sensitiva pars, mater intellectivæ partis vocatur, quia cognitio nostra intellectiva exordium sumit a sensitiva; et omnium potentiarum, affectionum et actionum suarum ipsa anima dicitur mater, quia fluunt ab ea, et ipsa illarum subjectum est et origo. Sensus etiam interiores suis imaginationibus atque tumultibus varia pariunt impedimenta recollectionis devotionisque menti. Propter quod anima per superiores suas vires se custodire, inferioresque vires regere necessario indiget.

Propterea subdit: Posuerunt me custodem in vineis: id est, præfati filii matris meæ compulerunt me et occasionem dederunt, ut sim custos virium mearum, interiorumque sensuum et appetituum sensitivorum: quæ vineæ appellantur, quia si debite gubernentur et excolantur, opera proferunt virtuosa, aut disponunt ad ea.

Vineam meam non custodivi: id est, congeriem vinearum istarum non ita diligenter excolui, purgavi, et fecundavi, ut debui. Vinea quoque bona, est caro in spiritus servitutem redacta, dum membra ejus exhibentur arma justitiæ Deo, non arma iniquitatis peccato.2627 Rursus principalis vinea animæ, est pars ejus intellectiva, in qua summæ Trinitatis consistit imago: quam vineam tanquam præcipuam debet anima per legem Dei ac gratiam custodire, juxta illud, Omni custodia custodi cor tuum.28 Verum hanc vineam non custodit, dum distractionibus immoratur, dum inordinatæ appetitioni dat locum, dum januam mentis aperit hosti, aut rei consentit illicitæ, et coram Deo negligenter se habet, ipsamque dominam ab ancilla, id est intellectivam a sensitiva, superari permittit: quod anima amorosa et sancta interdum se fecisse ac permisisse, non immerito lamentatur.

Indica mihi, quem diligit anima mea, id est ego ipsa, quæ mei sum juris per liberi usum arbitrii; vel, Anima mea, id est vita mea animalis seu spiritualis; ubi pascas, ubi cubes in meridie, id est, in quibus mentibus tam triumphantis quam militantis Ecclesiæ commoreris, eas salubriter nutriendo, atque in eis per lumen contemplationis, aut per gloriam beatificæ fruitionis conquiescendo: quatenus ad mentes vere beatas suspirem ac pertingere properem, mentes quoque viatrices vere virtuosas et contemplativas sectari non cessem. Ne vagari incipiam post greges sodalium tuorum, id est, ne decepta, sequar multitudinem animarum errantium: quæ virtuosas se simulant, quum exsistant hypocritæ:29 unde sub vestimentis ovium et specie bonitatis decipiunt simplices. Et tales animæ, greges sunt tuorum sodalium, id est congregationes carnalium prælatorum præsidentiumque pravorum: qui in prælatione tecum communicant, et vicarii tui dicuntur, seque tibi cohærere affirmant, quum potius diaboli sodales esse noscantur. Vel, Sodalium tuorum, id est angelorum sanctorum, qui et reprobis præsunt, et gloriæ tuæ consortes sunt. Expositio ista non multum differt a præinducta: idcirco non immoror.

Si (pro non) ignoras te, o pulchra inter mulieres: id est, quia tu, o sponsa mea, contemplativa fervensque anima, scis te superadorandæ Trinitatis imaginem, sanguine meo redemptam, per sapientiam ac virtutes reformatam, meritis copiosis fulcitam: quod totum aut certitudinaliter, aut multum probabiliter nosti; idcirco egredere in actus caritatis perfectos, et abi post vestigia gregum: id est, peccatrices animas (quæ hic mulieres vocantur, quoniam concupiscentiis muliebriter enervantur, nec virile quid per virtutum exercitia sortiuntur) noli omnino aspernari ac fugere; sed vade post eas, earum miserias et peccata considerando, quatenus ferventius depreceris pro eis, et cordialius ipsis condoleas, mihique regratieris quod a talium societate ac pravitate te præservavi aut liberavi. Tu enim, o sponsa, tantæ es perfectionis, ut ex impiorum vitiis non scandalizeris, sed compatiaris atque proficias:30 imo omnia cooperantur tibi in bonum; et qui scandalizatur, pusillus est. Et pasce hædos tuos juxta tabernacula pastorum, id est, motus carnales et indomitos impetus passionum reprime, et reforma secundum sanctorum Patrum doctrinam, exempla ac jussa.

Equitatui meo, scilicet angelis sanctis ac Sanctorum phalangis, assimilavi te, amica mea, dando tibi angelicam vitam in terris, et in Sanctorum catalogo te locando, ut dicere queas:31 Nostra conversatio in cœlis est. Et hoc, in curribus Pharaonis, id est per hoc, quod contra aciem vitiorum ac dæmonum victorialiter restitisti.

Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis. Habet et anima faciem suam spiritualem internam, videlicet trium superiorum virium suarum coaptationem et connexionem, seu ipsum intellectum, memoriam, voluntatem, comproportionatas: cujus faciei genæ possunt dici, intellectus speculativus et practicus, seu intellectus agens atque possibilis. Quum ergo intellectus speculativus contemplationi insistit cum casto et sapientiali pudore propriæ parvitatis, erubescens tam imperfectus ac modicus increatæ menti majestatis immensæ se repræsentare; dumque intellectus practicus virtuosis vacat operibus cum pia erubescentia, propter mala admixta et imperfectionem hujusmodi operum: tunc genæ sponsæ istius instar turturis sunt laudabiliter verecundæ, carentque amaritudinis felle et suspicionis veneno, et amant secretum, et sponso cœlesti conservant fidelitatem, qui loquitur per Prophetam: Ducam eam in solitudinem, et loquar ad cor ejus.32 Hinc ait Gregorius: Turtur, postquam parem suum amiserit semel, nunquam se alteri jungit, sed semper solitarie habitans, in gemitu perseverat: quoniam quem diligebat quærens, non invenit. Sic sancta anima a sponso adhuc absens, ab ejus amore non recedit, sed in ejus desiderio anhelat et gemit. Hinc hortatur Bernardus: O sancta anima, esto sola; illi soli serva te ipsam, quem tibi ex omnibus et præ omnibus elegisti; fuge publicum, fuge ipsos domesticos, secede ab amicis et inimicis. An ignoras te pudicum sponsum habere, et qui nequaquam velit ceteris suam exhibere præsentiam? Secede igitur mente, intentione et devotione, et spiritu magis quam corpore.

Collum tuum sicut monilia. Quemadmodum solus intellectus omnium exteriorum sensuum nominibus designatur (ipse enim est visus seu oculus, quo veritas cernitur; ipse est auditus interior, quo verbum Dei mente percipitur; ipse gustus, quo summæ bonitatis dulcedo sentitur et cibus animæ degustatur; ipse olfactus, quo odor virtutum hauritur; ipse tactus, quo verbum vitæ attingitur et tractatur); sic intellectus est gena et os ac collum, secundum varias suas proprietates et actiones, quibus exterioribus collo, ori, genæ assimilatur.33 Est itaque collum, in quantum ad superiora erigitur, ac sua erectione a fonte totius veritatis panem intelligentiæ, gratiam contemplationis, veritatis refectionem, attrahit ac sortitur. Hoc collum est sicut monilia, quando in sua illuminatione et contemplatione ornatur humilitate et sui ipsius profundissima dejectione, nec arescit elatione aut vanitate, sicut is de quo in Job legitur, Cucurrit adversus Deum erecto collo.34

Murænulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. De muræna atque murænula, et qualiter per murænulam istam intelligatur distincta ac permixta notitia Scripturarum, dicendum est. Itaque per murænulam in hoc loco accipitur sapientialis illuminatio mentis de divinis : cui miscetur consideratio propriæ parvitatis ac rerum notitia creatarum. Talis quippe illuminatio aurea est, in quantum concernit divina; sed permiscetur quasi colori argenti, secundum quod respicit res creatas : estque menti valde necessaria illuminatio de utroque, ut agnoscat non solum excellentiam Creatoris, sed et vanitatem ac dependentiam creaturæ, et insufficientiam vilitatemque sui ipsius. Hinc S. Franciscus non solum mente raptus, sed et corpore elevatus in aere, in contemplatione altissima constitutus, clamavit : O Deus meus, quid tu, quid ego? Atque, ut postea fatebatur, aperti fuerunt ei duo libri, id est illuminatio duplex, in qua et Dei sublimitatem, et propriam defectuositatem cum ingenti admiratione conspexit.

Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Deus, rex noster ante sæcula, invariabilis, et bonorum nostrorum non indigens, utpote in se ipso infinite perfectus et deliciosus, quasi sitire videtur, dum nostram salutem desiderat.35 Unde in Deuteronomio per Moysen ait : Quis det talem eos habere mentem, ut timeant me, et bene sit eis?36 Qui et per alium Prophetam effatur, dicens : Utinam attendisses mandata mea.37 Hinc dum sanctis et salubribus actibus occupamur, a nobis reficitur, et nostro profectui congratulatur. Itaque, Dum esset rex in accubitu suo, id est, dum Dominus et Salvator in mente mea mecum cœnaret atque reficeretur, nardus mea dedit odorem suum, id est, humilitas mea erupit in actum sublimem, et suavitatem Regi gratissimam mox diffudit. Nusquam etenim anima clarius proprias deprehendit defectuositates, ærumnas et culpas, nisi dum rapitur in lucem contemplationis, qua intuetur puritatem ac majestatem prorsus incircumscriptam luminis increati : quod quanto acutius contemplatur, eo plus parvipendit ac deprimit semetipsam. Hinc patriarcha Abraham coram majestate adsistens : Loquar, inquit, ad Dominum, quum sim pulvis et cinis.38

Fasciculus myrrhæ, dilectus meus mihi. Sponsus iste habet non solum amabilitatem dulcissimam, sed et metuendam justitiam, ac imperscrutabilem et superterribilem judiciorum profunditatem. Sponsa autem non semper unitur uniformiter suo sponso, sed interdum ut suavi, pulchro ac gratiosissimo sponso ; aliquando autem contemplatur eum ut metuendum et inflexibilem judicem, de quo quisque incertus est an acceptus sit ei, finaliterve salvandus, præsertim quum comparative loquendo, salventur tam pauci.39 Et juxta hanc considerationem, fit ei dilectus quasi myrrhæ fasciculus, id est bonæ amaritudinis, angustiæ ac mœroris objectum et causa. Rursus, anima zelo divini honoris accensa, videns Regem ac sponsum superhonorabilissimum a multis despici, inhonorari, relinqui, gravi mœrore afficitur, amaritudinibusque impletur. Nam et miseris ita agentibus, ac se ipsos perdentibus, vehementer compatitur, sicut Apostolus qui testatur : Quis scandalizatur, et ego non uror?40 Sicque dilectus fit ei myrrhæ fasciculus. Verum hanc piam, amorosam et sanctam sponsæ afflictionem sponsus celeriter consolatur, et de suorum judiciorum dispositione facit eam contentam. Præcipue quoque eam oblectat, dum convertit iniquos et mundanos, quos ad virtuosam ac religiosam conversationem perducit: et tunc sponsa dicere habet: Botrus Cypri, dilectus meus mihi.

Insuper dum universa quæ Christus pro nobis sustinuit, anima virtuosa in unum recolligit, et congregatione unius fascis colligata, suæ hæc memoriæ tenacissime indelebiliterque infigit, dicere potest: Fasciculus myrrhæ, dilectus meus mihi, inter ubera mea commorabitur. Porro, dum omnem felicitatem ac gloriam sponsi sui, tam increatam secundum quod Deus est, quam creatam secundum naturam ejus assumptam, considerat; tunc ei idem dilectus est botrus Cypri: prout hic sensus ex præcedenti expositione clarius innotescit.

Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra. Quam ineffabiliter supernaturalia dona, videlicet gratia gratificans, et virtutes infusæ, ac septem dona Spiritus Sancti et actus eorum, ornent, pulchrificent atque nobilitent animam; quam etiam indicibiliter vitia eam vilificent ac deforment: hinc elucescit, quod anima virtuosa vocatur et est sponsa, filia et amica, heres ac soror Dei ac sponsi æterni, cui retribuitur pro mercede felicitas æternalis; anima vero vitiosa, inimica est Dei, atque adultera, filia, membrum, ancilla diaboli, cui æterna damnatio juste infligitur. Qualiter autem habeat anima pulchritudinem naturalem, in quantum ad Creatoris sui imaginem est creata, et multo præclariorem pulchritudinem per charismata gratiæ ac venustatem in moribus, ex præcedenti expositione de facili trahitur.

Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Tu quippe, o sponse, pulchritudinem meam commendas; sed ego in tua potius quam in mea pulchritudine glorior, tuum decorem, teque speciosissimum libentissime prorsus intueor: quia te magis quam me diligo, et in tuæ pulchritudinis intuitione, mea consistit beatitudo, atque ex pulchritudinis tuæ consideratione multiplex mihi oritur fructus, gaudium spirituale in Domino, congratulatio amorosa. Etenim tuam sanctitatem, sapientiam, perfectionem pensando, meam in omnibus imperfectionem, defectuositatemque cerno, et tui comparatione jugiter mihi vilesco. Hinc utile et salubre est, se ipsum respectu sanctiorum ac perfectiorum attendere: quatenus illorum comparatione, tanto plus se unusquisque humiliet, quanto se illis imperfectiorem ac defectuosiorem cognoscit.

Lectulus noster floridus. Quare non ait, Lectus noster, sed tanti sponsi repausatorium, nominat lectulum? Et respondendum, quod aliqua possunt exprimi diminutive multis ex causis, videlicet ratione urbanitatis, ratione præcipuæ dilectionis, ratione magnæ humiliationis: et omnibus modis his, diminutive hic dicitur lectulus. Aliquando etiam ratione vilificationis, quandoque ad insinuandum in alio gradum suæ parvitatis aut inferioritatis. Rursus ad designandum sponsi istius immensitatem, dicitur lectulus: quia respectu tanti sponsi, parvus est omnis, quo quiescere potest, locus etiam spiritualis. Unde et in Isaia legitur:41 Coangustatum est stratum. Lectulus iste quis sit, dictum est in præcedenti articulo.

Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia cypressina. Domus spiritualis, in qua sponsus supernus cum anima demoratur, est virtutum structura, et coordinatio atque connexio earumdem. In qua domo fides, seu timor Dei, sive humilitas est fundamentum; pavimentum vero, est virtutum moralium ordinata locatio, quarum est passiones reprimere. Primum autem solarium, est virtutum intellectualium superlocatio: quibus dona pro secundo superponuntur solario. Spes autem et caritas Dei ac proximi, cum actibus suis, tigna sunt, totam prætactam virtutum structuram sustentantia et consolidantia; laquearia vero seu testudines, quæ implent atque decorant domum, sunt sanctæ meditationes, virtuosæque affectiones, octo beatitudines, et duodecim fructus. Præterea virtutes theologicæ faciunt domum spiritualem per se : similiter virtutes morales, et item intellectuales. Imo unaquæque virtus per gradus et actus, delectationes ac merita sua, efficit domum suam, in qua sponsus moratur cum sponsa : quælibet etenim virtus habet pro pavimento gradum infimum, quo competit statui incipientium; gradum medium, quo convenit statui proficientium; gradumque summum, quo statui congruit perfectorum. Denique spiritualia tigna et laquearia ista, cedrina dicuntur et cypressina : quoniam boni odoris et laudabilis famæ sunt diffusiva, et ex se immaterialia bona, a corruptione vitii aliena, infernalium serpentium expulsiva : prout hæc ex præhabita expositione clarius queunt elici ac patere.

Footnotes

  1. Ps. xliv, 2. ↩

  2. Job ix, 13. ↩

  3. Is. xl, 15. ↩

  4. I Joann. i, 8. ↩

  5. Rom. ix, 16. ↩

  6. Philipp. II, 6. ↩

  7. Josue xxiv, 14. ↩

  8. 1 Cor. IX, 24. ↩

  9. Prov. XXII, 29. ↩

  10. Ps. XVIII, 6. ↩

  11. Job XXXIV, 9. ↩

  12. Hebr. XII, 1-3. ↩

  13. 1 Joann. iv, 10, 19. ↩

  14. Matth. xxv, 29. ↩

  15. Ps. xxxviii, 4. ↩

  16. Joann. xiv, 23. ↩

  17. Ibid. 21. ↩

  18. Job viii, 6. ↩

  19. Job xv, 15; xxv, 4, 5. ↩

  20. Coloss. i, 10. ↩

  21. Job xxvii, 6. ↩

  22. Galat. v, 17. ↩

  23. I Petr. II, 11. ↩

  24. Thren. III, 51. ↩

  25. Jer. IX, 21. ↩

  26. Rom. VI, 13. ↩

  27. I Cor. IX, 27. ↩

  28. Prov. IV, 23. ↩

  29. Matth. VII, 15. ↩

  30. Rom. viii, 28. ↩

  31. Philipp. vii, 20. ↩

  32. Osee ii, 14. ↩

  33. Philipp. iii, 20. ↩

  34. Job xv, 26. ↩

  35. Ps. xv, 2. ↩

  36. Deut. v, 29. ↩

  37. Is. XLVIII, 18. ↩

  38. Gen. xviii, 27. ↩

  39. Matth. xx, 16. ↩

  40. II Cor. xi, 29. ↩

  41. Is. xxviii, 20. ↩

Chapter 5 of 27