Skip to the text

Articulus 5

DECLARATIO EJUSDEM CAPITULI PRIMI, DE SPONSA SINGULARI.

SPONSA singularis et singulariter unica atque ineffabiliter prædilecta sponsi cœlestis, est virginea, purissima ac sacratissima Mater ipsius, ab ipso sponso unigenito Filio suo fide illuminatissima desponsata, spe certissima subarrhata, caritate ferventissima amplexata, copiosissime fecundata per exuberantissima gratiarum charismata. Hinc Cantica ista in hujus solennitatibus sponsæ, in divino leguntur Officio. Breviter ergo tangendum est, qualiter ei conveniant.

Denique de gloriosissima et incomparabili Virgine ista dignissima, ab æterno præelecta in veram Matrem veri Dei, certa fide tenendum censetur, quod multo excellentius fuit sanctificata ac Spiritu Sancto repleta in utero suæ matris, quam gloriosus Joannes Baptista, de quo Gabriel angelus prænuntiavit :1 Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suæ; aut Jeremias, cui locutus est Dominus, Priusquam formarem te in utero, novi te, et antequam exires de ventre, sanctificavi te;2 aut quispiam aliorum, si qui forte in utero sanctificati fuerunt, ipso incomparabiliter sancto sponso excepto. Et sicut incomparabilis atque mundissima Virgo, fuit præ cunctis in utero matris supernis charismatibus adimpleta; ita mox ut ratione uti cœpit, assidue in eisdem præ omnibus illis profecit : sicque quo excellentiori puritate mens ejus præelecta coram Altissimo radiavit, et quo ad proficiendum in omni virtute ac sapientia vigilantior, instantior, seriosior fuit, eo eminentius ac munificentius omni hora a Spiritu Sancto ungebatur, illuminabatur, accendebatur, et incomparabiliter crevit; et quo specialius fuit ex Deo, eo avidius Dei verba advertit, fuitque studiosa et erudita in lege. Ac, sicut testatur Ambrosius, ipsa legit (haud dubium quin in Isaia) : Ecce virgo concipiet. Imo, ut ex Scripturis colligitur, antequam Filium Dei concepit, noverat superbeatissimæ Trinitatis mysterium, id est, trinitatem Personarum esse in Deo. Quum enim interrogasset ab angelo, Quomodo fiet istud, quoniam virum non cognosco?34 responsum est ei ore angelico : Spiritus Sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrabit tibi. Ideoque et quod nascetur ex te Sanctum, vocabitur Filius Dei.5 In quibus adoranda Trinitas manifeste insinuatur. Quam utique responsionem ipsa intellexit.

Credendum ergo videtur, quod ex scripturis legis ac Prophetarum, potius vero ex familiari et interna unctione instructioneque Spiritus Sancti, jam noverat Deum, imo et unicum Dei Filium, incarnandum ac passurum ad redimendum genus humanum; nec dubium quin tanto affectuosius præ ceteris adventum tanti desideraverit Redemptoris, quanto in caritate æstuantior exstitit illis. Et quamvis præ inæstimabili et ex profundissima suæ tranquillissimæ mentis humilitate, nequaquam præsumpserit aut putaverit de se Dei Filium incarnandum, vel ad tanta mysteria se esse electam; nihilo minus, quum ex angelico cognovisset alloquio, se ad hoc esse electam, et Dei Filium concepturam, mox tacta a Spiritu Sancto, plenarie credidit, humillime quoque consensit, idque fieri ferventissime concupivit:6 Ecce, inquiens, ancilla Domini; fiat mihi secundum verbum tuum.

De ipsa igitur optima sapientissimaque Virguncula, ut constituta in illa hora, qua audivit ab angelo sancto, Ecce concipies in utero; et deinceps, Spiritus Sanctus superveniet in te, etc., congruentissime potest exponi quod dicitur: Osculetur me osculo oris sui: id est, Unigenitus Dei, sponsus cœlestis, quem tu, o paranymphe superne, mihi promittis, ex me incarnandum testaris, filium meum mox futurum affirmas, ad me ancillam suam parvulam dignetur descendere, seque substantiæ carnis meæ tam proxime et immediate conjungere, ut ex ea corpus sibi assumat ac hypostatice uniat, id est, suæ increatæ personalitati una cum anima rationali ab ipso creanda, et corpus hoc informatura, personali copulet unione: ut sic natura humana ad constituendam unam personam cum Verbo æterno, assumatur ab ipso Verbo, Dei Patris unico Filio. — Insuper, Osculetur me osculo oris sui: id est, tam amorose et proxime mentem meam luce sapientiæ suæ perfundat, accendat, et amplexetur, ut in hora ista idonea fiam ac sim concipere Dominum Deum creatorem ac salvatorem meum: quem carne concipere quid prodesset, nisi hunc prius mente conciperem? sicque beatior sim concipiendo fide formata, quam carne sola. Siquidem maternitas ista, seu Matrem Dei exsistere, donum est gratiæ gratis datæ: quod per se, habenti non sufficit ad salutem.

Præterea, Osculetur me osculo oris sui: id est, ipse quem cœlum et terra capere nequeunt, qui nullo valet termino circumscribi, nullo intellectu creato comprehendi, incarnatus ex me, mecum dulciter conversetur, meo gremio contineatur, inter mea brachia concludatur, meisque manibus contrectetur:7 et ita me osculetur osculo corporali sincerissimo serenissimi oris sui. Non enim ambigitur quin tu, affectuosissima mater, pudicissima virgo, unicum illum tui virginei uteri fructum, speciosissimum pretiosissimumque infantulum puerum, Deum ex te natum, tibi carissimum, interdum sis cum ingenti reverentia amplexata, cum caritate maxima osculata. Ipse quoque, qui in ætate virili suos consuevit ad se venientes discipulos cum osculo sancto recipere corporali, te utique in pueritia constitutus, tanquam dilectissimam genitricem, consuevit nonnunquam suaviter osculari, sanctumque collum tuum sacratissimis suis brachiolis stringere.8 Quod si beati oculi et aures discipulorum, qui Christum viderunt ac audierunt:9 quanto magis tu beata, quæ ipsum concepisti ac peperisti, atque maternis educasti obsequiis, ipsumque auctoritate materna tractare et deosculari valebas?

Quia meliora sunt ubera tua vino, fragrantia unguentis optimis. Ista, juxta expositiones præhabitas, possunt esse verba sponsæ singularis ad unicum sponsum ac Filium suum: quæ sui Filii spiritualia ubera tanto specialius potuit commendare, quanto mens sua ab illis fuerat exquisitius, exuberantius, ac dulcius enutrita, uncta et consolata. Possunt quoque esse verba sponsi ad dilectissimam Matrem suam, ut sit sensus: Tu, o singularis sponsa, mater et virgo, osculum oris mei petisti, et ego tuæ petitioni libenter assentio, quia meliora sunt ubera tua vino:1011 id est, caritas tua, qua zelo honoris tui Creatoris ferves, et proximos tuos orationibus atque exemplis foves; et pietas tua, qua pereuntibus condoles ac subvenire desideras: hæc, inquam, ubera tua, quibus me allicis, meliora sunt vino, id est legis rigore et omni corporali dulcore, fragrantia unguentis optimis, id est sublimi contemplatione, qua divinæ majestatis honorabilitatem interminabilem contemplaris, ac præclara discretione, qua cuncta ordinate decenterque peragis.

Insuper de corporalibus divinissimæ Virginis uberibus hæc queunt exponi: quæ beatissima ubera prorsus deificata sunt, ex contactu assiduo ac suctione oris adorandi incarnatique sponsi; fragrantia unguentis optimis, id est lacte virginali dulcissimo, quod Dominus universitatis sumpsit et suxit ex eis contra famem ac sitim, quas sponte ac dispensative propter nos assumpsit et toleravit.12 Legitur de sancto Abraham eremita et anachoreta præcipuo, quod Maria nepte ipsius ad tempus decepta ac prostituta, ipse ut eam reduceret, militarem induit chlamydem, et tanquam alienus et sæcularis, cum ea in loco turpitudinis manducavit. Quumque illa collum ejus cœpisset stringere, et vultum deosculari, mox odorata est suavissimam fragrantiam corpusculi sancti viri, quod virtute abstinentiæ ac continentiæ suæ, etiam sensibiliter suavissime redolebat: quo facto, illa protinus est compuncta. Et tale quid de aliis quoque legitur Sanctis. Quanto magis pie credendum est, innocentissimum benedictissimæ Virginis incomparabiliter sobriæ, castæ, ac virtuosissimæ, sacrosanctum corpusculum, deificataque ubera suavissimo fragrasse odore, præsertim quum tam prædominans virtus ac puritas animæ, soleat redundare ac apparere in corpore?

Oleum effusum nomen tuum. Certum quod nomen sponsi tanto dulcius sapuit, splendidiusque effulsit in corde præclarissimæ Virginis, quo ipsum sponsum amavit ferventius, contemplabatur limpidius, ac aptior fuit ad gustandum dulcedinem sponsi istius, utpote ab omni inordinata affectione ac sensuali delectatione immunissima et intacta. Illa etenim mens apta est gustare quam dulcis sit Dominus, quæ nulla inordinata affectione inquietatur, nec ulla sensuali delectatione afficitur.

Amplius, possunt hæc verba esse sponsi ad Virginem gloriosam. Oleum effusum nomen tuum: id est, tu ipsa, o Mater carissima, visceribus internæ suavitatis tota redundans, omni misericordia affluis; tu præclarissimæ famæ es; tu portas piæ memoriæ absque insitæ tibi dulcedinis adspersione nunquam ingrederis; recordatio tui reficit mentem: ideo adolescentulæ, id est animæ innocentes ac simplices, seu recenter regeneratæ aut conversæ, et adhuc pusillæ, dilexerunt te. Te enim præ omni pura creatura amant universæ fidelium animæ, seu cuncti fideles, tanquam summam et optimam Dominam, Sanctam Sanctarum, advocatam et matrem, præcipuumque refugium et cooperatricem reparationis humanæ, cui regnum misericordiæ est commissum.

Trahe me post te. Quamvis excellentissima Virgo fuerit sublimiter confirmata in gratia, nihilo minus fuit viatrix, et incessanter proficere poterat ac profecit in omni virtute; et quo humilior erat, eo præcordialius omne bonum, omnem gratiam ac profectum Deo suo adscripsit, cujus pietati ac gratiæ totaliter atque humillime fuit innitens, orationibusque insistens. Ideo orans dixit: Trahe me post te, id est, tu, Deus et fili ac sponse meus, præcordia animæ meæ indesinenter allice et applica tibi, cum majori perfectione, cum calidiori affectu, cum contemplatione sublimiori. Præterea, si beatus apostolus Paulus, multique alii Sancti, in hac vita desideraverunt dissolvi, et esse cum Christo:13 quanto magis benedictissima ac ardentissima Virgo, præsertim post sui Filii ascensionem?14 Ex tunc ergo ubertim locuta est: Trahe me post te, id est, ad regnum gloriæ tuæ me transfer, et illic me tecum constitue. O quoties et quam devote ac fervide post Filii sui assumptionem ita locuta est, quando sacra loca passionis, crucifixionis, sepulturæ et ascensionis unigeniti sui Filii visitavit! Qualiter tunc suspiravit, afficiebatur, anhelabat ad ipsum! Qualiter sacri amoris æstuabat affectibus! Instante vero sua assumptione, diutius separationem non ferens, affectuosissime protulit verba hæc. Ideo tunc per angelum denuntiavit ei Filius ejus, quod statim assumeretur.

Curremus in odore unguentorum tuorum. Constat Beatissimam hanc præ universis cursu profecisse celerrimo, et spiritualium odore charismatum allectam, indefesse ad totius fontem beatitudinis adspirasse ac festinasse; atque ad imitandum ejus vestigia, suis orationibus, meritis et exemplis innumerabiles exaltavit electas puellas, imo utriusque sexus personas.

Introduxit me rex in cellaria sua. Ex Scripturis elicitur, quod Paulus et Moyses Deum in hac vita per speciem clare et immediate viderunt.1516 De Joanne quoque cantatur apostolo, Nunquam vidit tot secreta purus homo purius; sed pie censetur in his sacratissima Virgo excepta, atque præ cunctis privilegiata: ita quod Rex ac Filius ejus, divitias gloriæ suæ ac gloriam divitiarum suarum æternalium, increatarum, clarius, jucundius ac eminentius demonstraverit suæ felicissimæ ac præclarissimæ Genitrici, quam alicui ceterorum; sicque per contemplationem introduxerit eam in cellaria sua, in secreta et abdita sapientiæ suæ, in mansiones cœlestes, in occultissimas ac profundissimas theorias, tanquam familiarissimam secretariam et consiliariam suam, et tanquam sapientissimam sponsam ac dilectissimam suam matrem, cui utique secretiora aperuit.

Exsultabimus et lætabimur in te. Hoc Virgo glorificanda in persona sua et spiritualium filiarum suarum perfectarum locuta est, quæ in sponso (sicut expositum est) gloriatæ sunt vehementer: et ipsa potissime, quæ tam pacifice, tam secretissime ac quietissime, tamque familiarissime cum ipso conversata est in terris, inspiciens et alloquens eum ad libitum, in quem sancti angeli optant prospicere; nec poterat affectuosissima Virgo adspectibus tam gratiosissimi, speciosissimi ac delectabilissimi Pueri, ex sua mundissima carne progeniti, satiari. — Istud quoque in persona adolescentularum, id est proficientium animarum, sacratissimam Virginem alloquentium, potest exponi: quæ valde exsultant et gloriantur in ea, tanquam in pulcherrima, præstantissima, piissima, carissima et optima Domina: referendo tamen finaliter gloriationem istam ad Deum totius salutis objectum. Memores uberum tuorum super vinum. Jugiter enim reminisci debent animæ nostræ spiritualium uberum Virginis benedictæ, hoc est totius caritatis et misericordiæ ejus ad nos, quibus animas nostras tanquam benignissima mater dulciter fovet. Sed et corporalium uberum ejus debemus pure et frequenter ac delectabiliter memorari. Nonne enim suavissima sunt ubera illa ad contemplandum, quæ Regem gloriæ nutriverunt, quæ universæ fecunditatis fonti alimoniam influxerunt, quæ provisori cœli et terræ sustentaculum præbuerunt, et corpus illud dignissimum, quo sumus redempti, sic alere et ad incrementa perducere sunt electa? O ubera fecundissima! O pulcherrimi fontes, ex quibus lactei rivi in os atque corpusculum adorandi Infantuli profluxerunt!

Recti diligunt te, o amabilissima sponsa, celeberrima Virgo, deificatissima Mater. Tota equidem bona, pia, dulcis, speciosa, amabilis es, nec quidquam severitatis invenitur in te.

Nigra sum, sed formosa. Fuisti enim, o suavissima Virgo, nubilo dolorosissimæ compassionis, tristitiæ ac mœroris, in omni dilectissimi Filii tui passione salvifica, cooperta, impleta ac penetrata, imo doloris gladio perforata;17 eratque tunc in te duplicatus parturientium dolor. Et nisi te omnipotentia Filii tui conservasset, præ doloris vehementia, rupto (ut creditur) corde, mox expirasses; sed reservavit te Filius tuus Ecclesiæ suæ in magnum profectum credentium. Verumtamen in tot tribulationibus atque doloribus, in tantis angustiis ac pressuris, mansisti formosa: quia et hæc tanta compassio et afflictio tua, fuit tibi ipsi ineffabiliter meritoria, et per eam promeruisti facultatem efficaciamque præcipuam succurrendi omnibus nobis. Nempe si Paulo apostolo dicere licuit, Adimpleo ea quæ desunt passionum Christi, in carne mea, pro corpore ejus quod est Ecclesia: quanto plus sacratissimæ Matri Christi hoc dicere fas est? In hoc quoque resplenduit, o felicissima Domina, formositas tua, decor mansuetudinis tuæ, claritas patientiæ tuæ, profundissima tua humilitas, ac tuæ sanctitas caritatis, quod in tota tui unici prædilectissimi Filii amarissima et ignominiosissima passione, nullatenus mota es aliqua indignatione, aversione, impatientia adversus crudelissimos sceleratissimosque tui pretiosissimi Filii persecutores et crucifixores: a quibus et tu reputabaris vilis, iniqua, deformis, sicut tabernacula Cedar, videlicet ut impiissimi seductoris mater infelix, quum esses pulchra in anima instar pellium Salomonis, et cœliformi pulchritudine perornata, assimilata decori veri Pacifici, qui extendit cœlum sicut pellem.18

Nolite me considerare quod fusca sim, id est, considerationi angustiarum et tribulationum mearum non ita sitis intentæ, o filiæ, id est, animæ virtuosæ, ut retrahamini a mearum imitatione virtutum, formidine sustinendi afflictiones atque adversitates; quia decoloravit me sol, id est, amore Filii mei (qui est Sol justitiæ) omnia toleravi: cujus et vos debetis vestigia sequi, ac libenter ejus intuitu et amore aliquid sustinere, eique intime condolere, qui dignatus est tot ac tanta pro vestra pati salute.

Filii matris meæ pugnaverunt contra me: id est, sacerdotes et Scribæ ac Pharisæi, filii Synagogæ matris meæ, me acriter persecuti sunt. Siquidem quidquid injuriæ, detractionis, amaritudinis, convitii ac tormenti meo Filio intulerunt, totum intulerunt et mihi: quæ unus spiritus eram cum Unico meo, eumque plus quam me ipsam dilexi, et magis de ejus, quam de propriis persecutionibus affligebar: quoniam innocentia, sanctitas ac dignitas ejus, mihi præ cunctis innotuit. O quam ferociter contra me pugnaverunt, quando tam dilectissimum et incomparabilem Filium, sponsum, consolatorem, mihi tam immanissime abstulerunt! Et sicut Filium meum sanctissimum, ita et me impugnaverunt convitiis et tormentis, invidiæ jaculis, oblocutionum et irrisionum aculeis. Posuerunt me custodem in vineis: id est, crudeles impiique Judæi Filium meum pulcherrimum, regem Messiam eis promissum, tam feraliter trucidando, meruerunt finaliter relinqui a Deo, pervenitque super eos ira Dei usque in finem, quia dixerunt: Sanguis ejus super nos et super filios nostros; itemque, Non habemus regem nisi Cæsarem.19 Idcirco et ego ab eis aversa, vineam Synagogæ deserui, de qua fui, et pro qua eram sollicita; et facta sum custos, advocata, mater et domina vinearum Ecclesiæ ex gentibus congregatæ.

Indica mihi, quem diligit anima mea, ubi pascas, ubi cubes in meridie: id est, tu, præamantissime Fili, Rex gloriæ, da mihi jam interim, quamdiu in hoc sæculo nequam detineor, lucide contemplari, imo de die in diem splendidius intueri, qualiter in throno illo beatitudinis sempiternæ resideas, et in comprehensoribus lucis increatæ quiescas, eosque supersubstantiali tuæ deitatis pane reficias; atque ad gloriosam tuam præsentiam me cito digneris transferre; ne vagari incipiam post20212223 greges sodalium tuorum, id est, ne inter perfidos istos Judæos diutius perseverem, qui tuam sic persequuntur primitivam Ecclesiam ex Judaismo conversam: cujus persecutio est mihi grandis afflictio. Nempe et tu, o Fili mi, inter eos adhuc conversans, dixisti: O generatio incredula!24 quamdiu inter vos ero? quamdiu patiar vos?25 Qui etiam sunt greges tuorum sodalium, id est subditi pontificum, qui se jactant Dei vicarios ac ministros, quum sint pontifices synagogæ Satanæ.

Sed quoniam Dominus et Salvator voluit suam benignissimam Genitricem per aliquot annos post suam ascensionem permanere in terra ad multorum ædificationem, conversionemque Judæorum, sponsus subjungit: Si ignoras, id est, quoniam utique non ignoras te, o pulchra inter mulieres, id est, omnium perfectissima feminarum, quæ non spiritum hujus mundi, sed spiritum qui ex Deo est, accepisti, ut scias quæ a Deo donata sunt tibi. Unde et in tuo cantico cecinisti: Quia respexit humilitatem ancillæ suæ, ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes:26 quia fecit mihi magna qui potens est, id est, Omnipotens me suam constituit matrem. Quoniam ergo id nosti et scis, te omni puræ creaturæ prælatam in dignitate; idcirco egredere et abi post vestigia gregum, id est, incredulos et aversos Judæos pie considera, et eorum pericula compatienter attende;27 et pasce hœdos tuos juxta tabernacula pastorum, id est, carnales et vitiosos Judæos tuis refove orationibus et exemplis, ut salvos facias quosdam ex eis, quatenus per sanctorum Patriarcharum fidem et spiritualem Scripturæ intelligentiam nutriantur ac informentur.

Equitatui meo in curribus Pharaonis assimilavi te, amica mea. Hoc, secundum expositiones præhabitas, præclarissime competit Virgini gloriosissimæ: quæ universis angelicis spiritibus facta est dignior, meritis major, mercede felicior; quæ et omnem aeriarum malitiam potestatum prorsus in se ipsa et in aliis multis auxilio suo devicit. Pulchræ sunt genæ tuæ sicut turturis. Virginem, præsertim adolescentulam, condecet pudor. Itaque castus pudor, verecundia sapientialis, non puerilis, erubescentia sancta, non anxia et mundana, sic abundabant in pectore Virginis summæ, quod et in roseo ejus vultu resplenduerunt, ejusque genas corporeas pulcherrime venustabant. Non procax, audax aut garrula, sed taciturna, timorata et verecunda exstitit optima Virgo, instarque turturis soli Deo in secreto intentissima fuit. Cujus collum fuit sicut monilia, id est, altitudo suæ magnanimitatis ac suæ voluntatis libertas, quæ nomine colli significantur, omni humilitate, subjectione, et obedientia ornabantur: ita quod nec magnanimitas ejus immoderate se extulit, nec humilitas ejus se inordinate depressit, nec propria libertate unquam abusa est: imo quo exstitit major, eo vere humilior fuit. Murænulas aureas faciemus tibi, vermiculatas argento. Per murænulas istas intelliguntur gloriosa præconia, quibus in Scriptura commendata est excellentissima Domina: quæ præconia aurea sunt, dum de conceptione, nativitate et educatione Filii Dei ex ea laudatur. Similiter, dum beatitudo ejus et gloria commendatur, seu quando de sua patientia, humilitate, sobrietate magnificatur, præconia ejus vermiculantur argento.

Dum esset rex in accubitu suo, nardus mea dedit odorem suum. Per nardum, herbam spicosam, suaviter redolentem, atque naturæ calidæ exsistentem, designatur vel humillima caritas, vel ardentissima humilitas, virtuosorum actuum fructibus plena Virginis admirandæ: quæ nardus tam suavissime coram superexcellentissimo Rege fragravit, quod Regem ipsum in sinu Patris quiescentem oblectavit atque attraxit ad assumendam ex Virgine præelecta naturam humanam. Deinde Rege hoc per incarnationis mysterium in ejus utero novem mensibus commorante, aucta est fecundissimæ Virginis gratia, virtus, devotio, seque latius diffuderunt.

Fasciculus myrrhæ, dilectus meus mihi; inter ubera mea commorabitur. Sicut Dominus Jesus Christus fuit suæ dignissimæ Genitrici materia copiosæ lætitiæ, ita et copiosæ tristitiæ. Et quidquid pro humani generis redemptione Filius ejus sustinuit, ipsa per modum fasciculi recollegit, colligavit, et cordi suo firmissime ad recolendum impressit. Et sicut quibusdam Sanctis creditur revelatum, amabilissima Virgo a Filii sui infantia gravissimos frequenter toleravit dolores, inspiciendo amantissimum suum, et manus ejus ac pedes tractando seu intuendo: quia certissime noverat et frequenter considerabat, qualiter Filius suus esset ab impiissimis crudeliter occidendus, perforrandus, ac crucifigendus. Ex qua consideratione tantam interdum compassionem et afflictionem incurrit, quod venit quasi ad ecstasim et defectum: et tunc vere dicere potuit, Fasciculus myrrhæ, dilectus meus mihi. Verum ex consideratione abundantissimi fructus passionis Filii sui, et ex gloria suæ resurrectionis, ascensionis, ac plenæ victoriæ ejus, tantam consolationem concepit, quod dicere quivit:

Botrus Cypri, dilectus meus mihi. Ipsa utique plenissime habuit dicere:28 Sicut abundat Christi passio in me, ita per Christum abundat consolatio mea; itemque, Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.29 Ideo autem voluit Christus Matrem suam carissimam sibi in omnibus tam præcordialissime condolere, ut ipsa per hoc copiosius mereretur pro peccatoribus innumerabilibus exaudiri, et secum gloriosius coronari: quia, ut ait Apostolus, si compatimur, et conregnabimus; et, sicut socii sumus passionis, ita et consolationis.303132

Hinc et jam verba bona, verba consolatoria, a Filio proferuntur ad Matrem. Ecce tu pulchra es, amica mea, ecce tu pulchra: quia splendore mundissimæ virginitatis incomparabiliter radians, atque supernaturali fecunditate ac genitura divina præfulgens, corporali decore, omni exteriori moralitate, cunctorum divinorum claritate charismatum coruscans. Oculi tui columbarum, id est, columbina ac ovina simplicitate conspicui.

Ecce tu pulcher es, dilecte mi, et decorus. Non enim pulchritudo immensa infinitaque sanctitas tuæ deitatis, ullam incurrit labem aut minorationem, assumendo ex me carnis substantiam, et in medio uteri mei requiescendo, atque ex me oriendo: imo per hæc tuam pietatem, dignationem, caritatem interminabilem clarius demonstrasti, et in utraque natura tu pulcher es: ut in præinductis jam expositionibus patuit. Lectulus noster floridus: id est, cellula uteri mei, in qua per incarnationis mysterium quiescere elegisti, omni flore virginitatis ac fecunditatis altissime decoratur; spiritualisque lectulus noster, videlicet pax interna, conscientia pura, contemplatio sancta, gremium caritatis, floridissimus et inviolabilis jugiter fuit. In eodem quoque materiali lectulo purissima Virgo cum dilectissimo suo sponso, infantulo Jesu Christo, creditur frequenter quievisse, cum interna jucunditate: et certe floridissimus exstitit lectulus ille, in quo duo illi vernantissimi, suavissimi, et incomparabiles flores, Virgo mater et Filius Deus, conquieverunt; ubi genitrix sanctitatis et ipsa sanctitas confluxerunt.

Tigna domorum nostrarum cedrina, laquearia nostra cypressina. Per domos istas, possunt intelligi corpus virgineum Matris sanctæ, et corpus salvificum Unigeniti ejus; per tigna vero cedrina et laquearia cypressina, varia horum corporum membra, instar cedri ac cypressi odorifera, et ab omni putrefactione et corruptione seu incineratione penitus aliena. Siquidem caro Christi non vidit corruptionem:33 nec ambigitur quin Filius ille omnipotens, naturaliter bonus et pius, amantissimam ac fidelissimam Matrem suam cum corpore et anima assumpserit in gloriam: ita tamen, quod anima ejus prius per mortem fuit a corpore separata, ac paulo post rursus ei unita. Potest quoque hic locus spiritualiter explanari, intelligendo per domos has, animam Christi, in qua plenitudo divinitatis gratiosissime ac gloriosissime, imo et per unionem hypostaticam habitavit, in qua thesauri sapientiæ ac scientiæ sunt collecti; et animam Virginis præamandæ, quæ anima cum ineffabili excellentia fuit templum Spiritus Sancti, sedes sapientiæ, domus supernorum charismatum, cella cœlicorum aromatum. Tigna domorum istarum, fuerunt virtutes perfectæ ac eminentes exsistentes in eis; earumque divinissimi actus laquearia nuncupantur.

Footnotes

  1. Luc. i, 15. ↩

  2. Jer. i, 5. ↩

  3. Luc. i, 34. ↩

  4. Is. vii, 14. ↩

  5. Luc. i, 35. ↩

  6. Luc. 1, 38. ↩

  7. II Par. 11, 6 ↩

  8. Matth. xiii, 16; ↩

  9. Luc. x, 23. ↩

  10. II Par. ii, 6 ↩

  11. Luc. i, 38. ↩

  12. Ex Vitis Patrum. ↩

  13. Philipp. 1, 23. ↩

  14. I Petr. ii, 3. ↩

  15. II Cor. xii, 1-4; ↩

  16. Exod. xxxiii, 11. ↩

  17. I Petr. i, 12. ↩

  18. Ps. CIII, 2. ↩

  19. Joann. XIX, 15. ↩

  20. Coloss. I, 24. ↩

  21. Luc. II, 35. ↩

  22. Matth. XXVII, 25. ↩

  23. 1 Thess. II, 16. ↩

  24. Matth. xvii, 16; ↩

  25. Marc. ix, 18. ↩

  26. Luc. 1, 48, 49. ↩

  27. I Cor. 11, 12. ↩

  28. 13 II Cor. I, 5. ↩

  29. Ps. XCIII, 19. ↩

  30. Rom. VIII, 17; ↩

  31. II Tim. II, 12; ↩

  32. II Cor. I, 7. ↩

  33. Act. II, 31; XIII, 37. ↩

Chapter 6 of 27