Articulus 21
SOLUTIO QUÆSTIONUM ISTARUM.
STRABUS ait, et habetur in Glossa : An percussor primogenitorum fuit angelus bonus, an malus, non est necesse inquirere. Quicumque etenim fuit, præcepto Dei obedivit. Sciendum tamen, quod angeli mali permissione aut jussione Dei tales pestes facere solent. Hæc Strabus. Ex cujus verbis elicitur, quod ipse magis sentire videtur, quod fuerit angelus malus, et hoc tenent aliqui. Ad quod primo allegant illud in Psalmo : Misit in eos (utpote in Ægyptios) iram indignationis, iram, indignationem et tribulationem, immissiones per angelos malos. Unde et paulo post ibi subjungitur : Et percussit omne primogenitum in terra Ægypti. Secundo allegant quod in isto fertur capitulo, Non sinet Dominus percussorem ingredi domos vestras, et lædere. Ex quo inferunt, quod percussor ille libenter intrasset domos Hebræorum ad percutiendum primogenita eorumdem, si Dominus permisisset : ergo et malus fuit. Tertio, idem probatur auctoritate Augustini, qui in expositione Psalmi septuagesimi septimi, in quo habentur verba Psalmistæ præallegata, apertissime dicit, quod fuit angelus malus.
Oppositum hujus probatur, primo ex eo, quod in libro Sapientiæ habetur : Tunc quum primum fuit exterminium primogenitorum, spoponderunt populum Dei se esse. Deinde subjungitur ibi, qualiter factum sit exterminium illud. Quum enim quietum silentium teneret omnia, et nox in suo cursu medium iter haberet, omnipotens sermo tuus, Domine, exsiliens de cœlo, a regalibus sedibus venit, durus debellator in mediam exterminii terram prosilivit, gladius acutus, insimulatum (id est verum et non fictum) imperium tuum portans, et stans replevit omnia morte, et usque ad cœlum attingebat stans in terra. Circa quæ verba multi dicunt, percussionem illam factam per angelum bonum, imo verba illa clarissime contestantur, quod sit facta per bonum Dei ministrum aut exsecutorem divinum. Secundo, idem videtur ex modo loquendi hujus capituli, in quo Dominus clare atque frequenter affirmat se percussurum seu percutientem primogenita Ægyptiorum, ut patuit. Et quamvis ea facere asseratur, quæ facit per angelos malos, præsertim loquendo de malis pœnalibus, non tamen videtur quod in Scripturis in recitatione historica asserat tam clare ac sæpe facturum, quod in isto capitulo asserit se facturum, nisi quod facit per se ipsum aut per angelos bonos. Tertio, idem probatur, quoniam Deus per angelum bonum interfecit exercitum Assyriorum sub rege piissimo Ezechia, ut legitur quarto Regum et secundo Paralipomenon libris. Similiter per angelos bonos evertit Sodomitas, ut in Genesi legitur. In Ezechiele quoque legitur Deus præcepisse angelis bonis percutere habitatores Jerusalem.
Circa hanc quæstionem advertenda sunt verba beatissimi Augustini, in expositione præfati psalmi dicentis : Satis hic expressum est, judicio Dei hæc fieri in illis, puta Ægyptiis, per angelos malos. Itemque, Utitur Deus angelis malis, non solum ad puniendos malos, sicut in istis omnibus, puta Ægyptiis, de quibus loquitur psalmus iste, et sicut in rege Achab, quem fallaciæ spiritus ex Dei voluntate decepit, ut caderet in bello, verum etiam ad probandos et manifestandos bonos. In his verbis videtur Augustinus sentire, non solum percussionem primogenitorum, sed et alias plagas,1
Ps. lxxxvii, 49.
Ibid. 51.
Sap. xviii, 13.
Ibid. 14-16.
IV Reg. xix, 35; II Par. xxxii, 21.
Gen. xix.
Ezech. ix, 5 et seq.
III Reg. xxii, 20.
Exod. viii, 18. esse inflictas Ægyptiis ab angelis malis. Quod præinductis non consonat, nec videtur posse salvari. Magi namque defecerunt in tertio signo, ita quod scinifes producere non valebant magica arte et diabolica ope, sicut verterunt aquam in sanguinem, et ranas fecerunt. Nec post tertium illud signum operati sunt aliquid simile signis quæ fecit Deus per Moysen et Aaron, aut per se, hoc est sine ipsorum administratione. Ergo dæmones non fecerunt aliquid simile octo signis et plagis, quibus Ægyptii sunt percussi.
Nec aliquo modo dicendum est, quod Deus per dæmones fecit illa miracula, nec aliquis expositorum hoc dicit, sed per angelos sanctos. Nec ipse Augustinus audet hoc dicere. Siquidem post verba præhabita loquitur : Si per angelos malos Deus illas plagas inflixit Ægyptiis, numquid audebimus dicere, et aquam in sanguinem per eosdem angelos malos esse versam, et ranas per eos esse productas, quorum similia magi Pharaonis per veneficia sua fecerunt : ut angeli mali ex utraque parte consisterent, hinc illos affligentes, inde fallentes, secundum judicium et dispositionem justissimi Dei ? Non audeo dicere. Ecce Augustinus non audet dicere, quod Deus per angelos malos induxit duas primas plagas. Verumtamen primogenita asserit per eos percussa, subdendo : Si ea quæ ibi mirabiliter facta sunt, malis angelis tribuere non audemus, habemus quod eis tribuere sine dubitatione possumus, scilicet mortes primogenitorum in hominibus et jumentis. Verumtamen juxta præinducta, probabilius reor, quod sicut ceteras plagas Deus per angelos sanctos produxit ac intulit, ita et istam. Ad quod probandum valent motiva prætacta. Nam et eadem ratio in omnibus plagis his, ad hoc esse censetur. Nempe, cur potius inflixisset percussionem illam primogenitorum per dæmones, quam plagas scinifum, ranarum, muscarum, cynomyiæ, vulnera vesicarum, tonitrua, fulgura, grandines, tenebras, quibus non solum primogeniti, sed cuncti Ægyptii generaliter sunt percussi ?
Itaque agnoscendum, quod sicut Scriptura nos docet, Deus quandoque punivit iniquos per angelos sanctos, ut patet de subversione Pentapolis, et percussione Assyriorum, et in Actibus Apostolorum fertur angelus Dei percussisse Herodem. Quandoque vero hoc fecit per angelos malos, quemadmodum primo Regum asseritur, quod spiritus Dei malus exagitabat Saulem. Interdum quoque percussit bonos per angelos malos, ut patet de Job, et Paulo apostolo qui fatetur : Datus est mihi stimulus carnis meæ angelus Satanæ, qui me colaphizet.
An autem aliquando percussit bonos per angelos sanctos, specialis est quæstio. Quocirca loquitur Augustinus in expositione psalmi præfati : Justos corporalibus pœnis per bonos angelos tentari et probari, non mihi occurrit ; nihilo minus dicere possumus, quod etiam interdum justi per angelos bonos puniti sunt, ut patet circa finem secundi Regum de septuaginta millibus ab angelo sancto percussis, propter peccatum David in numeratione populi, de quibus David dixit ad Dominum : Isti qui oves sunt, quid fecerunt ? Nec dubium quin multi boni inter illos fuerunt. Supra quoque præhabitum est, quod Dominus occurrit Moysi in diversorio, et voluit eum occidere : quod fuit per angelum sanctum.
Præterea, ad objecta dicendum, quod illa auctoritas, Immissiones per angelos malos, intelligenda est de pessimis inspirationibus, quas dæmones immiserunt Ægyptiis, ex quibus tam obstinati et excæcati effecti sunt, quod Deo permittente est factum ; non de inductionibus plagarum et interfectionum, quæ fuerunt mala pœnalia, non culpabilia, et ita fuerunt a Deo directe causaliter. Alia quoque auctoritas, secundum expositionem præhabitam, non militat contra prædicta. Nam, ut divinus Dionysius docet, angeli sancti non audent aliquid agere, nisi juxta legem eis a Deo præfixam : idcirco per id quod dicitur,
Gen. xix, 1.
IV Reg. xix, 35.
Aet. xii, 23.
I Reg. xvi, 14.
Job i, 12 ;
II Cor. xii, 7.
II Reg. xxiv, 15-17.
Exod. iv, 24.
Non sinet percussorem ingredi, etc., non datur intelligi quod percussor ille optavit Hebræos percutere, sed quod Deus ei præfixit, quid et qualiter ageret, quemadmodum secundo Regum legitur Deus angelo percutienti jussisse, Cesset manus tua, etc. At vero in his quæ non spectant directe ad fidem, nec ab Ecclesia determinata sunt, ipsemet Augustinus dicit, non accipi sufficiens argumentum ex sola allegatione ecclesiasticorum doctorum, sed in talibus licet viris eruditis tenere, quod rationi et Scripturis consonantius arbitrantur.2
Insuper, circa secundæ quæstionis solutionem possent valde multa difficilia atque subtilia introduci de motu, loco, et operatione angelorum, de quibus doctores super secundum Sententiarum, et in Summis suis tractant diffuse : de quibus nunc supersedendum opinor. Scriptura autem hæc loquitur, quasi percussor de domo in domum transierit, percutiendo primogenita hominum et brutorum ; sed juxta doctores, angelus est in loco definitive, et illic est ubi operatur, nec ei debetur locus punctalis. Verum ad quæ virtus sua activa se potest extendere ad agendum, in eo est loco, vel esse potest. Potest autem se virtus angelica in longum et latum extendere pariter ad agendum : sed in quantum, quis novit? Ex verbis autem libri Sapientiæ introductis apparet, quod fuit unus tantum percussor. Quod si naturalis potestas angeli unius, non potuit se simul extendere ad percutiendum uno momento aut una horula, universa primogenita regni tam magni, tamen per supernaturalem Dei potentiam potuit hoc. Angelus autem qui populum Israeliticum pro peccato David percussit, successive hoc fecit a mane usque ad vesperam. Porro in Ezechiele leguntur multi angeli missi ad percutiendum Jerusalem :3 quod tamen in visione imaginaria sic fuit ostensum.
Postremo, juxta eos qui dicunt percussionem primogenitorum esse factam ab angelo malo, dicendum esset, quod fuerunt dæmones multi percutientes, sicut et Augustinus allegat ac tenet. Hæc sine præjudicio et incauta assertione sint dicta.
Footnotes
Chapter 22 of 72