Skip to the text

Articulus 22

SPIRITUALIS ET MYSTICA EJUSDEM CAPITULI DUODECIMI ELUCIDATIO.

DIXIT Dominus ad Moysen : Mensis iste, vobis principium mensium, primus erit in mensibus anni. Recte mensis ille primus in mensibus anni jussus est esse, in quo agnus paschalis oblatus est, imo in quo Christus unigenitus Dei, pro mundi salute est immolatus ; decuitque illo in mense typicum agnum offerri, et per ejus oblationem populum Israeliticum a corporali et Ægyptiaca servitute educi ac liberari, in quo Christus agnus Dei verus, universitatis salvator, elegit Deo Patri in cruce offerri, ac genus humanum a diabolica servitute, a jugo peccati, a damnatione inferni eruere.1 Decima die mensis hujus tollat unusquisque agnum. Quamvis pro totius mundi salute unus dumtaxat oblatus sit verus Agnus, nihilo minus Dominus jussit unumquemque patremfamilias inter Hebræos sumere et offerre, occidere atque comedere agnum cum suis : quia sic mortuus est Christus pro omnibus, ut et pro singulis mortuus sit et oblatus. Unde et unusquisque sic debet passionem Christi attendere, et ei gratus exsistere, quasi pro se solo sit crucifixus. Ad quod insinuandum dixit Apostolus : In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me, et tradidit semetipsum pro me.2 Circa quod ait Chrysostomus: Hic est effectus servi fidelis, ut quod pro omnibus gestum est, quasi pro se solo reputet factum. Porro, quod agnus jubetur decimo die tolli et quartodecimo immolari, hoc signat, quod passio Christi figuratur in lege, quæ propter Decalogum per decem significatur, et in exordio evangelicæ legis impletur: quæ lex per quartumdecimum diem exprimitur, quoniam Decalogo quatuor Evangelia addit, et per quatuor mundi partes copiose diffusa est. Sin autem minor est numerus, etc. Sic quilibet Christifidelis videns se Christi beneficia atque mysteria non posse satis mirari, diligere, venerari, proximum suum invitet ad regratiandum secum in omnibus Christo, et ad supplendum proprium imperfectum. Nec enim quispiam valet Christo digne ac plene regratiari, etiam si millies moreretur pro Christo. Quia (ut Climacus ait) aliud est sanguis Dei, aliud sanguis servi. Non quod unius speciei non fuerit sanguis Christi et hominum ceterorum, sed quia incomparabiliter pretiosior est sanguis unigeniti Filii Dei.

Erit autem agnus absque macula, masculus, anniculus. Per quod Christi illibatissima puritas designatur, in quo fuit totius virilitatis perfectio: qui in tricesimo tertio suæ ætatis anno, quando et cruci appensus est, erat tam purus et innocens, sicut in primo anno, quo ex Virgine natus est. Juxta quem ritum tolletis et hœdum. Solet per hœdum peccator intelligi: idcirco Christus, in quantum similitudinem carnis peccati et mortalitatem assumpsit, nec solum ex justis, sed et peccatoribus quoque et peccatricibus mediate humanam assumpsit naturam, significatur per hœdum; et rursus, quoniam ipse instar hœdi venit saliens in montibus, transiliens colles;3 celerrime quoque omne bonum est prosecutus, et regia dignitate, pontificalique potestate quasi duplici cornu fuit munitus. Immolabitque eum universa multitudo filiorum Israel ad vesperam:4 quia in Cœna novissima Christus passionem suam5 apertissime denuntiavit, et suæ immolationis Sacramentum instituit, et Patri sponte se obtulit, dum a Bethania in Jerusalem, extra quam non capiebat perire Prophetam, tanquam ad locum passionis voluntarie est profectus.6 Ipse quoque in vespera, hoc est in ultima mundi ætate, sustinuit mortem. Et sument de sanguine ejus, et ponent super utrumque postem. Per hoc significatum est, quod populus christianus corpus suum et animam fide et commemoratione assidua passionis dominicæ debeat communire, consignare ac custodire, Christumque intus per fidem et caritatem revolvere, ac crucis signaculo frontem armare, ipsumque ore fateri. Et in superliminaribus domorum: hoc est, altitudinem mentium, spem supernorum, intentionem et contemplationem cœlestium, debet jugiter in fide et dilectione passionis et sanguinis Christi fundare, intingere, conservare.

Et edent carnes nocte illa assas igni: id est, Christifideles corpus Christi in sacramento Eucharistiæ sument, qui igne passionis assatus est, atque ex ardentissimæ caritatis igne se obtulit Patri oblationem et hostiam in odorem suavitatis, et ipse in nocte illa gravissime est afflictus. In cujus etiam noctis exordio se ipsum dedit discipulis manducandum, dicente Apostolo: Dominus noster in qua nocte tradebatur, accepit panem, etc.7 Et azymos panes: id est, exercitiis sinceriter virtuosis, et vitiorum commixtione carentibus, potissime contemplatione divinorum, et meditationibus mysticorum suas reficient mentes; cum lactucis agrestibus, quæ prorsus amaræ sunt, id est cum interna compassione Christi propter nos passi, et cum cordiali contritione ac deploratione præsentis exsilii. Quæ omnia in celebrantibus et communicantibus esse oportet, unde ait Vas electionis: Pascha nostrum immolatus est Christus. Itaque epulemur, non in fermento veteri, neque in fermento malitiæ et nequitiæ, sed in azymis sinceritatis et veritatis.89

Non comedetis ex eo crudum quid, nec coctum aqua: hoc est, corpus et sanguinem Christi non carnaliter, neque cum grossa imaginatione adspicietis, neque per philosophicam sapientiam mysteria Salvatoris discutietis; sed assum tantum igni: id est, per illuminationem et fervorem Spiritus Sancti intueri oportet, quidquid de ipso per fidem accipitur, ut per omnipotentiam Dei, incomprehensibilia fieri agnoseamus, per attestationem infallibilium, solique Deo possibilium signorum. Caput cum pedibus ejus et intestinis vorabitis: id est, universa quæ de Christo proponenda, credendaque sunt, videlicet divinitatis sublimia, et humanitatis declivia, ac ea quæ medio modo se habent, prompta fide et avida mente amplecti debetis. Interiora quoque et mystica, sed et exteriora ejus opera fideli mente apprehendetis, ut sitis in fide integri ac prorsus catholici. Nec remanebit ex eo quidquam usque mane: quia nihil de pertinentibus ad mysteria Salvatoris est relinquendum, aut convertendum in dubium. In Sacramento quoque non sunt caro, sanguis, anima et deitas Christi, ab invicem separata, sed totus ibidem continetur ac sumitur Christus. Si quid residuum fuerit, igne comburetis: id est, ea quæ fidei sunt, nec comprehendi queunt, omnipotentiæ et infallibili attestationi Spiritus Sancti, qui amor et ignis appellatur, sunt humiliter reservanda ac committenda, ita ut nihil vertatur in hæsitationem; sed licet angelus de cœlo evangelizet oppositum, respuatur.10

Sic autem comedetis illum: id est, ad communionem sacram ita vos disponetis ac ibitis. Renes vestros accingetis: id est, fluxum et desideria turpia restringetis, ut sitis corde et corpore casti, juxta illud Evangelii, Sint lumbi vestri præcincti.11 Calceamenta habebitis in pedibus: id est, gressus actionum vestrarum munietis sanctorum patrum exemplis; tenentes baculos in manibus, id est, crucis vexilla tenentes fide fortissima. Baculi quoque sunt curæ pastorales, sustentamenta virtutum, consolationes supernorum charismatum. Et comedetis festinanter: id est, cum omni promptitudine caritatis et agilitate virtutum accipietis sacramenta cœlestia, et exsequemini divina præcepta, mentesque vestras spiritualiter reficietis. Est enim Phase, id est transitus Domini: hoc est, per istam refectionem tanquam per salutare viaticum, ire debetis de præsenti exsilio ad beatificam deitatis hujus Agni fruitionem, et in omni bono incessanter proficere, quia nescitis diem et horam.12

Et transibo per terram Ægypti nocte illa, percutiamque omne primogenitum in terra Ægypti, ab homine usque ad pecus. Per terram Ægypti intelligitur omnis natio incredulorum ac perversorum. In quibus Deus primogenita interfecit, quosdam misericorditer convertendo: in quibus primitiva et capitalia vitia dissipavit, ita quod desierunt esse quod erant per culpam, quemadmodum Salomon protestatur, Verte impios, et non erunt; quosdam vero juste derelinquendo, in quibus fuit mors culpæ, deinde mors æternæ miseriæ:13 sicque primogenita magis occidit, quia magnos in hoc sæculo præsertim reliquit, sicut ait Apostolus: Non multi sapientes, non multi nobiles sunt inter vos, sed abjecta mundi elegit Deus. Et in cunctis diis Ægypti faciam judicia.14 Per hoc figuratum est, quod Christus per suos implevit Apostolos, per quorum miracula, fana paganorum destruxit et idola. Erit autem sanguis vobis in signum. Quemadmodum enim Hebræi, quorum postes et liminaria erant sanguine tincta, de morte qua Ægyptii perierunt, sunt liberati; sic in Christi fide, et merito suæ passionis ac pretio sanguinis, redimuntur fideles nunc a morte peccati, deinde a morte infernalis supplicii, quibus plagantur increduli et ingrati.

Habebitis autem hunc diem, etc., solennem. Christiani quippe Pascha Christi verissime celebrant, et suam per Christum redemptionem jugiter recolunt. Septem diebus azyma comedetis. Septenario universitas designatur. Fideles ergo per omne tempus vitæ præsentis in azymis sinceritatis et veritatis, id est in actibus simplicitatis et innocentiæ, Deo habent servire, et corda sua reficere. Quicumque comederit fermentatum15, id est, in actibus vitiosis, in operibus duplicitatis et simulationis suam oblectaverit mentem, juxta illud, Gloriantur quum male fecerint, erit filius perditionis.16 Dies prima erit sancta atque solennis: hæc est dies dominicæ Cœnæ; et dies septima, videlicet dies resurrectionis. Nihil operis facietis in eis, exceptis his quæ ad vescendum pertinent: hoc est, opera prava et corruptiva vitabitis; actibus vero virtuosis, quibus reficitur anima, eritis tunc summe intenti. In eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum*: id est,* universos liberabo electos, et detentos in limbo beatifice illustrabo. Omne fermentatum non invenietur in domibus vestris: id est, nulla peccati corruptio, nulla falsa doctrina admittatur a vobis, aut domesticis seu congregationibus vestris. Qui comederit fermentatum, peribit, tam de advenis quam de indigenis*, id est sive neophytus, sive ab infantia christianus.*

Fasciculum hyssopi intingite in sanguine, qui est in limine. Per fasciculum hyssopi, potest intelligi vera humiliatio sui ipsius, ex tribus concepta, videlicet, ex contemplatione excellentiæ Dei, ex consideratione propriæ defectuositatis in naturalibus, atque ex propriarum intuitione culparum. Hæc humiliatio sui est intingenda in sanguine Christi, ne homo ex inspectione propriæ vilitatis et pravitatis desperet, sed ex consideratione et participatione meritorum Christi, et virtute suæ passionis, respiret ac speret in Domino, ac opera bona quæ agit, uniat meritis capitis salvatorisque sui, et sic offerat ea Deo, omne bonum adscribendo eidem. Porro hic sanguis est in limine domus, quia in Baptismo quod est janua sacramentorum, et quasi limen quo in Ecclesiam introitur, præcipue operatur.17 Quicumque enim baptizati sumus, in morte Christi baptizati sumus, secundum Apostolum. Est quoque sanguis iste in limine domus, quoniam fides et meritum passionis Christi omnibus offerruntur. Recte ergo herba hyssopi purgativa pectoris, oblectativa odoratus, designativa humilitatis, congruit sanguini Christi, qui purgativus est cordium, inductivus odorum spiritualiter dulcium, et totius humilitatis exemplar, præceptor ac doctor. Nullus egrediatur ostium domus suæ usque mane*: hoc est, celebrantes hoc Sacramentum* et communicantes, intra cordis sui arcana debent Deo intendere, distractiones et discursus inanes vitare, et infra ecclesiasticam unitatem persistere, quousque ad lucem gloriæ perducantur. Quumque introieritis terram quam Dominus daturus est vobis, observabitis cærimonias istas. Nullus enim potest Pascha vere atque salubriter celebrare, nisi in militante Ecclesia, non in conventiculis hæreticorum aut schismaticorum. Et quum dixerint vobis filii vestri, Quæ est ista religio? dicetis eis: Victima transitus Domini est*: id est, quum discipuli aut soboles* vestra quæsierit sibi exponi causam cultus christianæ Religionis circa Sacramentum altaris, celebrationumque Paschæ, docebitis eos qualiter Christus immolatus est pascha nostrum, et qualiter celebritas nostra paschalis, rememorativa est Paschæ legalis:18 quomodo etiam in Sacramento altaris Christus offertur, et in suo mysterio sacrificatur, ut ejus merita nobis copiosius impertiantur, et Deum pro sua ad nos caritate, pietate et beneficentia, devotius et incessabilius veneremur.

Surrexitque Pharao nocte, et omnes servi ejus, etc. Per hoc quod Pharao et ejus satellites percussionibus victi, compulerunt Dei populum egredi, insinuatur, quod adversarii fidei frequenter sic victi sunt divina virtute, quod a populi christiani prorsus abstinuerunt persecutione. Tulit ergo populus conspersam farinam*, id est innocentiam* et simplicitatem lacrimis devotionis aut pœnitentiæ decoratam et coagulatam. Quæ liganda est in palliis, hoc est in interioribus ornatibus cordis; super humeros deferenda, utpote infatigabiliter exsequenda. Profectique sunt filii Israel de Ramesse, quod interpretatur commotio tineæ, in Socoth, quod interpretatur tabernacula. Per quod innuitur, quod de instabilitate et inquietudine passionum ac vitiorum, ad tabernacula Domini virtutum dilecta, ad templa et congregationes Sanctorum, ad mansiones cœlestes sit festinandum.19 Sexcenta fere millia, etc. Per quæ ob numeri hujus perfectionem rite intelligitur tota primitiva Ecclesia ex Judaismo conversa, in qua fuit perfectio virtutum præcipua. Cum qua vulgus promiscuum innumerabile ascendit, id est, inæstimabilis multitudo diversarum superstitionum atque sectarum, quæ ex gentilitate conversa, cum electis Judæis ascendit ad virtutum sublimia, et ad regna cœlestia.

Hæc est religio Phase: Omnis alienigena non comedet ex eo : id est, nullus a Christianitate extraneus, ad communionem est admittendus. Omnis autem servus emptitius circumcidetur : hoc est, quilibet homo Christi sanguine emptus, est in Baptismo et in sacramento Pœnitentiæ spiritualiter circumcidendus, et sic comedet Eucharistiæ sacramentum. Advena et mercenarius non edent ex eo. Advena potest catechumenus accipi; mercenarius autem, qui non ex caritate, sed ex proprii commodi intuitu videtur facere bona : isti non sunt ad communionem idonei, nec admittendi. In una domo comedetur : quia in sola catholica Ecclesia, extra quam nemo salvatur, hoc est in mystica unione cum Christo et ejus fidelibus, sumenda est sacra communio. Nec efferetis de carnibus ejus foras : quia perfidis et iniquis non sunt sacramenta hæc conferenda. Nec os illius confringetis. Hoc sacratissimus evangelista Joannes allegat de Christo prædictum, et in eo completum. Quamvis enim dictum sit istud ad litteram de agno illo paschali et typico, hoc tamen fuit, in quantum fuit Christi figura :20 idcirco de Christo principaliter est prædictum, cujus ossa non fregerunt milites Pilati in crucis patibulo, quamvis extra naturalem compaginem in crucifixione violentissime traxerunt ea, juxta illud Psalmi, Dispersa sunt omnia ossa mea.21 Quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam, et facere Phase Domini, circumcidetur prius omne masculinum ejus, et tunc rite celebrabit :22 hoc est, si quis infidelium voluerit effici christianus et civis Ecclesiæ, oportet ut ipse et pertinentes ad eum, in Baptismo ab originali peccato et vitiis aliis emundentur, dummodo ipse poterit illos ad hoc ipsum inducere, sicque erit idoneus salubriter communicare ; eritque sicut indigena, id est quasi ex fidelibus natus, et pie tractabitur nec spernetur. Eadem lex erit indigenæ et colono : id est, lex evangelica uniformiter est servanda tam Christianis ab infantia atque origine, quam neophytis. Et conformiter sunt ad communionem ac cetera sacramenta aptandi ac inducendi, quia in Christo Jesu omnes sunt unum mysticum corpus, in quo non est servus nec liber, Judæus et Græcus, Barbarus et Scytha, sed omnia et in omnibus Christus.23

Footnotes

  1. Joann. I, 29. ↩

  2. Galat. II, 20. ↩

  3. Cant. u, 9. ↩

  4. Matth. xxvi, 20, 21. ↩

  5. Joann. xiii, 21. ↩

  6. Luc. xiii, 33. ↩

  7. 1 Cor. xi, 23. ↩

  8. 1 Cor. v, 7, 8. ↩

  9. Cant. ii, 9. ↩

  10. Galat. 1, 8. ↩

  11. Luc. xii, 35. ↩

  12. Matth. xxv, 13. ↩

  13. Prov. xii, 7. ↩

  14. 1 Cor. 1, 26. ↩

  15. 1 Cor. v, 7, 8. ↩

  16. Prov. v, 14. ↩

  17. Rom. vi, 3. ↩

  18. I Cor. v, ↩

  19. Ps. lxxxiii, 2. ↩

  20. Joann. xix, 36. ↩

  21. Ibid. 33. ↩

  22. Ps. xxi, 15. ↩

  23. Coloss. iii, 11. ↩

Chapter 23 of 72