Articulus 29
EXPOSITIO ALLEGORICA EJUSDEM CANTICI: CANTEMUS DOMINO.
DE Domino nostro Jesu Christo, unico Dei Filio, et ejus mysteriis, canticum istud convenienter exponitur. Christiani igitur attendentes se virtute et meritis Christi a potestate diaboli per Pharaonem designati, atque a jugo vitiorum et servitute peccati vilissima erutos, in voce gratiarum actionis et laudis se invicem cohortentur, et ferventi ex devotione pronuntient: Cantemus Domino, creatori ac salvatori nostro propter nos incarnato, qui in femore et vestimento suo habet scriptum, Rex regum et Dominus dominantium.
Gloriose enim magnificatus est, quemadmodum a Michæa fuit prædictum: Et magnificabitur in medio universæ terræ. Quum enim exinanivisset se, formam servi accipiens, in ipsa forma servili, id est humanitate assumpta, magnificatus est ab angelis qui in ejus nativitate cecinerunt, et ei in deserto ministraverunt. Magnificatus quoque est in miraculis tot et tantis, quod videntes dixerunt: Nunquam sic apparuit in Israel. Magnificatus est item a Patre, qui in baptismo et transfiguratione dixit ad eum: Tu es Filius meus dilectus, in te mihi complacui. Magnificatus est etiam a Spiritu Sancto, qui in specie columbæ descendit et mansit super eum. Quumque factus fuisset Patri obediens usque ad mortem crucis, exaltavit illum Pater, et dedit ei nomen quod est super omne nomen, ut in nomine Jesu omne genu flectatur, cœlestium, terrestrium, et infernorum. Deinde per Apostolorum prædicationem atque miracula, per omnia mundi regna. Estque copiose impletum, quod a Daniele erat prædictum: Filius hominis, scilicet Christus, ad Antiquum dierum pervenit, id est ad Patrem æternum, et ipse dedit ei pote-
Matth. ix, 33.
Luc. iii, 22.
Mat. xvii, 5.
Joann. i, 32.
Philipp. ii, 8-10.
Marc. xvi, 20.
Dan. vii, 13, 14.
Apoc. xix, 16.
Mich. v, 4.
Philipp. ii, 7.
Luc. ii, 13.
Mat. iv, 11. statem et honorem et regnum; et omnes populi, tribus et linguæ servient ei. Potestas ejus, potestas æterna, quæ non auferetur, et regnum ejus quod non corrumpetur.
Equum et ascensorem dejecit in mare. Per equos possunt intelligi universi indomiti christianæ fidei inimici, puta Judæi increduli, ceterique tyranni, quorum ascensores fuerunt diaboli, a quibus instigabantur ad Christianorum persecutionem et Christi blasphemiam: quos Christus post suam in cœlum ascensionem projecit in mare, id est in profundum damnationis tartareæ, quod instar maris inquietum, amarum et suppliciorum fluctibus plenum est. Verumtamen multos illorum misericordissime traxit ad fidem, salubriterque projecit in mare, id est in fontem Baptismi, qui secundum aliam maris proprietatem significatur per mare. Circa hunc locum loquitur Origenes: Sunt equi quos Dominus ascendit, et circumeunt omnem terram. Sunt autem et equi, qui ascensorem habent diabolum et angelos ejus. Judas equus fuit; et quamdiu ascensorem habuit Deum, de equitatu fuit salutis. Etenim apostolus missus, ægris salutem donavit, et sanitatem languentibus præstitit. Sed ubi diabolo se prostravit, ascensor ejus factus est Satanas, cujus habenis ductus, cœpit contra Dominum et Salvatorem nostrum equitare. Omnes ergo qui persequuntur justos et sanctos, equi sunt hinnientes, ascensoresque habent angelos malos: idcirco feroces sunt. Si ergo aliquando videris persecutorem tuum sævientem nimium, scito quia ab ascensore suo diabolo perurgetur. Hæc Origenes.
Fortitudo mea et laus mea Dominus. Ipse etenim contestatur: Sine me nihil potestis facere. Idcirco ipsum in cunctis laudare debemus. Et factus est mihi in salutem. Ipse etenim dixit: Animam meam pono pro ovibus meis. Et rursus: Venit Filius hominis quærere et salvum facere quod perierat. De quo et in Isaia legitur: Dominus posuit in eo iniquitatem omnium nostrum. Qui in Osee fatur: Ego Domi-
Joann. xv, 5.
Ibid. x, 15.
Luc. xix, 10.
Is. liii, 6. Osee xiii, 4, 14. nus Deus tuus, et salvator non est præter me. De manu mortis liberabo eos, de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors! morsus tuus ero, inferne! Verumtamen non credentibus et ingratis, carnalibus et iniquis, ipse Christus et passio ejus sanctissima, est occasio gravioris damnationis, petraque scandali et lapis offensionis, secundum quod justus Simeon prophetavit: Positus est hic, inquiens, in ruinam et in resurrectionem multorum in Israel. Iste Deus meus. Christus namque est Deus verus et vita æterna, ut in prima sua Canonica fatetur Joannes evangelista. De quo et in Isaia prædictum est: Vocabitur nomen ejus Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis, Pater futuri sæculi, Princeps pacis. Unde et in Michæa fertur de eo: Egressus ejus a principio, a diebus æternitatis. Atque in Psalmo: Adorabunt eum omnes reges, omnes gentes servient ei. Et glorificabo eum, id est, ejus majestatem corde credam, ore confitebor, et conversatione honorare non desinam. Ipse etenim dixit: Beatus est qui non fuerit scandalizatus in me. Ideo quanto propter me humilior et contemptibilior ac miserabilior factus est, tanto sublimior, honorabilior, et gloriosior est in corde meo. Deus patris mei. Omnes etenim patres nostri, viri vere catholici, ejus deitatem sunt fassi: idcirco hos reputo patres meos; non autem hæreticos, qui ejus deitatem non crediderunt, ut Arius, Eunomius, Photinus, Nestorius, Ebion, et Cerinthus. Et exaltabo eum, ejus sublimationem ad dexteram Dei Patris recognoscendo.
Dominus quasi vir pugnator. Christus Dominus vere vir fuit, de quo Jeremias prædixit: Novum faciet Dominus super terram: Mulier circumdabit virum. Fuit equidem vir etiam in materno utero Virginali, non utique corporis quantitate, sed omni divinorum charismatum perfectione, omni sapientia et virtute. Fuit item pugnator, qui ad debellandas aereas potestates processit ut gigas. De quo Psalmista prædixit: Dominus fortis et potens, Domi-
1 Petr. ii, 8.
Luc. ii, 34.
1 Joann. ii, 25.
Is. ix, 6.
Mich. v, 2.
Ps. lxxx, 11.
Matth. xi, 6.
Jer. xxxi, 22.
Ps. xviii, 6.
Ps. xxiii, 8. nus potens in prælio.1 Ipse quippe fortem armatum, hoc est diabolum, ligavit, et vasa ejus diripuit, quia peccatores salvavit, secundum quod per Isaiam Pater prædixit: Dispertiam ei plurimos, et fortium dividet spolia. Omnipotens nomen ejus.
Propterea, sicut jam allegatum est, Isaias inter sex nomina Christi posuit, Fortis. Et ipsemet Filius Dei ait: Quæcumque facit Pater, hæc et Filius similiter facit. Per quod evidenter insinuat, quod sit æqualis, imo et ejusdem potestatis cum Patre.
Currus Pharaonis et exercitum ejus projecit in mare.2 Quemadmodum viri sancti et veri doctores, idoneique prælati, sunt currus populi christiani et gregis eis commissi, quoniam sua perfectione, pietate, doctrina, paternaliter ferunt, supportant, dirigunt ac deducunt proximos suos ad patriam Beatorum: propter quod non solum currus, sed et aurigæ vocantur, quemadmodum quarto Regum beatissimi viri Elias et Eliseus currus Israel et auriga ejus dicuntur;3 sic hæresiarchæ, seductores, principes et prælati iniqui, et qui alios trahunt ad vitia, sunt currus Pharaonis, id est diaboli, cujus exercitus sunt collectio vitiosorum, quos omnes projicit Christus omnium judex in mare tartareum, ubi moratur Leviathan. Electi principes ejus submersi sunt in mari Rubro: quia angeli tenebrarum qui cum Lucifero ceciderunt, et qui in hominibus deteriores, ac per hoc, diabolo placentiores fuerunt, simul cum illo jam perierunt, aut disperibunt, præsertim in die judicii, quum pariter audient: Ite, maledicti, in ignem æternum. Abyssi operuerunt eos, id est fluctus iniquitatum, quibus repleti sunt. Descenderunt in profundum quasi lapis. Nunc enim descendunt in voraginem vitiorum, deinde in infima infernorum.
Dextera tua, Domine, magnificata est in fortitudine.4 Per dexteram Dei intelligitur Unigenitus Patris æterni, qui etiam brachium Patris vocatur: nam Pater per Filium omnia operatur. Sic et Spiritus Sanctus dicitur digitus Dei, quia per eum Pater ostendit nobis omnem veritatem necessariam ad salutem. Itaque, o Domine Pater, dextera tua magnificata est in fortitudine, id est, Unigenitus tuus magnificatus est vehementer, tam in sua fortitudine increata, quam in fortitudine sua creata, suæ humanitati collata. Nam data est ei omnis potestas in cœlo et in terra. De hac dextera ait Psalmista: Salvavit sibi dextera ejus, et brachium sanctum ejus. De quo et in Isaia habetur: Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium. Dextera tua, Domine, percussit inimicum, quia vicit diabolum, sicut in libro Job continetur: Prudentia ejus percussit superbum; et obstetricante manu ejus, eductus est coluber tortuosus. Et in multitudine gloriæ tuæ deposuisti adversarios meos. Quemadmodum Salomon profitetur, Gloria patris, filius sapiens: quanto magis Christus, qui est ipsa Sapientia increata, est gloria sui Patris? Itaque Pater in multitudine gloriæ suæ, hoc est per multiplicem passionem, per virtutes ac merita Filii sui, universos hostes nostræ salutis dejecit, videlicet spiritum superbiæ, spiritum fornicationis, spiritum iracundiæ, spiritum cupiditatis.
Misisti iram tuam, quæ devoravit eos sicut stipulam, hoc est, justo judicio expulisti illos a vasis misericordiæ tuæ, sicut et Christus passione instante fassus est: Nunc judicium est mundi, nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Christus quoque passim depulit dæmones ab obsessis. Unde dixerunt: Jesu, Fili Dei summi, venisti ante tempus torquere nos? Quod et per suos copiosissime fecit discipulos, quibus dixit: Dæmones ejicite. Et in spiritu furoris tui congregatæ sunt aquæ. Per aquas, populi designantur, juxta illud in Apocalypsi: Aquæ multæ, populi multi. Unde et Ecclesiastes scribit: Mitte panem tuum super transeuntes aquas. Congregatæ sunt itaque aquæ in spiritu furoris Dei, quando impiissimi incredulique Judæi, qui Christum et ejus discipulos gravissime fuerunt persecuti in Jerusalem,
Matth. XXVIII, 18.
Ps. XCVII, 1.
Is. LII, 10.
Job XXVI, 12, 13.
Prov. XV, 20.
Joann. XII, 31.
Marc. I, 34.
Luc. IV, 34.
Matth. X, 8.
Apoc. XVII, 15.
Eccle. XI, 1.
Act. IV et V.5 pariter sunt a Romanis obsessi, et miserabilissime cruciati, secundum quod Christus apud Lucam prænuntiavit: Videns etenim civitatem, flevit super illam, dicens:6 Circumdabunt te inimici tui undique, eo quod non cognoveris tempus visitationis tuæ. Hinc Propheta prædixit: Effunde super eos iram tuam, et furor iræ tuæ comprehendat eos.7 Stetit unda fluens: hoc est, exercitus Romanorum instar undæ copiosus atque discurrens, tunc in gyro Jerusalem fixit gradum. Congregatæ sunt abyssi, id est populi Judæorum, in medio mari, hoc est in medio Jerusalem, quæ tunc omni vitiorum inquietudine et infidelitatis amaritudine fuit repleta; imo ut mare aquis, ita miseriis plena fuit, juxta illud in Threnis: Magna velut mare contritio tua.8
Dixit inimicus: Persequar et comprehendam, dividam spolia, implebitur anima mea; evaginabo gladium meum, interficiet eos manus mea. Hoc tam de visibilibus, quam de invisibilibus fidei christianæ atque fidelium hostibus, potest exponi. Visibilis equidem inimicus, videlicet populus Judæorum incredulus, deinde imperatores Romani, principes judicesque terreni ac perfidi condixerunt ac præsumpserunt se populum christianum penitus deleturos, et spolia ejus juxta propria desideria divisuros. Invisibiles quoque hostes, fidelium animas tentare aut persequi, eorumque spirituales divitias demoliri conati sunt, imo et electos quosque ac sanctos se posse vincere præsumpserunt: contra quos, suos gladios specialiter extraxerunt, ab occultis insidiis in apertas infestationes et interdum in corporales flagellationes ac læsiones crudeliter erumpendo, ut patuit in sacratissimo abbate Antonio, multisque aliis.
Flavit spiritus tuus, et operuit eos mare. Nam adspirante Spiritu Sancto, victi sunt invisibiles hostes a famulis Dei. Effusa quoque justa Dei indignatione, perierunt visibiles inimici. Nam super Judæos pervenit ira Dei usque in finem; sed et tyranni idololatræ defecerunt, et Romanum imperium fidei christianæ se subdidit. Sicque evidenter impletum est, quod in Isaia Christus prædixit: Calcavi eos in furore meo, et conculcavi eos in ira mea.9 Submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibus: quia in propriarum iniquitatum profluviis, in suarum fluctibus pravitatum damnati sunt. Porro justi, quorum corda per caritatem sursum moventur, et igne Spiritus Sancti in cœlestia elevantur, super has ambulant aquas. Interdum tamen ex fragilitate humana vacillant: quod per Petrum signatum est, cui super aquas ambulanti ac trepidanti locutus est Christus: Modicæ fidei, quare dubitasti? Hinc asserit Origenes: Quis ita beatus est, qui sic tentationum pondus expediat, ut nulla ambiguitatis cogitatio, menti ejus obrepat?10 Vide quid magno illi Ecclesiæ fundamento ac solidissimæ petræ, super quam Christus fundavit Ecclesiam, dicatur a Domino: Modicæ fidei, quare dubitasti? Hæc Origenes. In quibus verbis antiquus ille et excellentissimi ingenii doctor, magnificum exhibet testimonium auctoritati ac eminentiæ, gloriosissimo archiapostolo Petro collatis a Christo.
Quis similis tui in fortibus, Domine? quis similis tui? Fortes fuerunt sancti Apostoli, de quibus cantatur in Psalmo: Dii fortes terræ vehementer elevati sunt.11 Nullus tamen eorum æqualis est Christo; imo ab increata ejus perfectione deficiunt infinite, a creata quoque perfectione ineffabiliter valde. Dæmones insuper naturali fortitudine fortes sunt et subtiles; et qui in idolis habitaverunt, divina potentia se præditos confinxerunt: et tamen Christi virtute sunt dissipati, et idololatria fuit destructa longe lateque, quamvis non in toto ubique. Magnificus in sanctitate. Christus in sanctitate magnificus fuit, quia sanctissime vixit, evangelicam legem omni perfectione ornatam proposuit, et suæ sanctitatis virtute innumerabilia egit miracula. Terribilis, quoniam omnium constitutus est metuendissimus judex; atque laudabilis, quoniam peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus;12131415 et faciens mirabilia: nam usque in præsens præclara facit per Sanctos suos miracula. Porro in animabus electorum suorum facit assidue mirabilia vere sublimia, irradiando interius, præcordia inflammando, consolationes supernas infundendo, voluntatem immutando, vitiosos, carnales, vagos et vanos subito ac misericordissime convertendo, et quasi de extremo ad extremum potentissime transferendo, in tantum, ut tales in adolescentiæ flore, in juventutis vigore, universa quæ mundi sunt deserant, religionem intrantes. O vere mutatio dexteræ Excelsi!16
Extendisti manum tuam, et devoravit eos terra.17 Extendit Christus potestatem suam in actum, quando (ut dictum est) vastavit et dispersit Judæos, ita quod in terram absorpti sunt, quia projecti fuerunt in foveas, viliterque sepulti. In cruce quoque extendit manum ad populum non credentem, qui ob suam incredulitatem disperiit. Denique universi carnales et cupidi devorantur a terra, quia terrenis et carnalibus rebus jugiter sunt intenti, et in illis figunt spem suam. Ideo sordibus et cupiditatibus suis ipsi deglutiuntur a terra tenebrosa et operta mortis caligine: ubi umbra mortis, et sempiternus horror inhabitat et abundat.18 Dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti. Dominus etenim Jesus locutus est: Ego sum pastor bonus, et cognosco oves meas.19 Ipse est rector et dux populi christiani per inspirationem divinam, per directiones angelicas, per prælatos et prædicatores, per evangelicam legem, per Sanctorum exempla, signa ac documenta. Et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuum: quia non solum ad militantem, sed item ad triumphantem Ecclesiam, quemadmodum ad Hebræos legitur: Accessistis ad montem Sion et civitatem Dei viventis, Jerusalem cœlestem, et multorum millium angelorum frequentiam, et Ecclesiam primitivorum, qui conscripti sunt in cœlis.20
Ascenderunt populi, et irati sunt. Increduli namque Judæi atque pagani, multipliciter se opposuerunt evangelicæ legis prædicationi. Dolores obtinuerunt habitatores Philistiim. Per quos designantur gulosi, quia Philistiim interpretantur, potione cadentes. Tunc conturbati sunt principes Edom, id est avari et principes cupidorum, quoniam Edom interpretatur, terrenus sive sanguineus. Robustos Moab obtinuit tremor. Per robustos Moab intelliguntur superbi, qui specialiter dicuntur et sunt filii diaboli. Moab equidem interpretatur, ex patre. Et talibus ait Salvator: Vos ex patre diabolo estis.21 Obriguerunt omnes habitatores Chanaan. Chanaan interpretatur, commotio. Per habitatores itaque Chanaan, recte accipiuntur luxuriosi, qui specialiter instabiles corde sunt, vani et stolidi, passionibus variis agitati, nusquam ad Deum sincere erecti.22 Hi omnes audientes prædicari evangelicam legem, in qua præfata vitia condemnantur, et virtutes oppositæ, scilicet sobrietas, liberalitas, paupertas, humilitas, castitas, edocentur, commendantur, jubentur, irati et conturbati fuerunt. Quumque vidissent legem hanc prævalere, et Romanum imperium esse ei subjectum, expaverunt et contremuerunt. Innumerabiles quoque eorum conversi sunt, qui salubriter timuerunt.
Irruat super eos formido et pavor, in magnitudine brachii tui. Hoc accipi potest in bono, ut scilicet ex consideratione excellentiæ Christi, fiant veraciter timorati. Quod si converti noluerint, desuper terreantur, ita ut electos et Christifideles a spirituali profectu ac salutis internæ nequeant impedire. Idcirco subjungitur: Fiant immobiles quasi lapis, quantum ad id quod prætactum est, et ne commune impediant bonum, donec pertranseat populus tuus, Domine, videlicet populus christianus, a via atque exsilio pertingendo ad patriam supercœlestem. Introduces eos, et plantabis in monte hereditatis tuæ. Hic mons est Ecclesia militans, de quo loquitur Isaias: Erit in novissimis diebus2324 præparatus mons domus Domini in vertice montium.25 Et Psalmista : Mons Dei, mons pinguis; mons coagulatus, mons pinguis. Abundant enim in monte hoc opulentissima et sacratissima virtutum charismata, supernaturalia dona, in quibus radicantur electi. Firmissimo habitaculo tuo, quod operatus es, Domine. Hic etenim mons, est solidissimum habitaculum a Christo constructum, qui dixit : Super hanc petram, videlicet super me ipsum, ædificabo Ecclesiam meam, et portæ inferi non prævalebunt adversus eam. Est quoque hic mons, sanctuarium tuum, Domine, quod firmaverunt manus tuæ, quum sit spirituale templum, de quo a Zacharia prædictum est : Ipse ædificabit templum Domino. Dominus Jesus Christus regnabit in æternum et ultra, sicut Gabriel archangelus Virgini præelectæ ait : Regnabit in domo Jacob in æternum, et regni ejus non erit finis. Et Isaias : Multiplicabitur ejus imperium, et pacis non erit finis.
Ingressus est enim eques Pharao cum curribus, etc. Istius versiculi sensus patet ex præinductis. Filii autem Israel ambulaverunt per siccum in medio ejus. Filii Israel sunt, veri Christifideles, divina atque cœlestia contemplantes. Isti in medio sæculi hujus, quod est mare turbulentum ac periculosum, de quo loquitur Isaias, Impii Is. LVII, 20 quasi mare fervens, quod quiescere non potest : in medio, inquam, hujus maris gradiuntur per siccum, dum sæculi vitiis non fœdantur, neque in aquis concupiscentiæ volutantur ; sed in medio nationis pravæ et perversæ irreprehensibiliter conversantur, lucentes inter illos tanquam luminaria gratiæ, verbum vitæ in se stabiliter continentes, ac Christi vestigia imitantes, atque dicentes cum Sponsa in Canticis : Lavi pedes meos, quomodo inquinabo illos? Qui autem Ægyptius est, id est carnalis et mente mundanus, et sequitur Pharaonem, consentiendo tentamentis diaboli, fluctibus mergitur vitiorum.
Ps. LXVII, 16.
Matth. XVI, 18.
Zach. VI, 12.
Luc. I, 32, 33.
Is. IX, 7.
Is. LVII, 20.
Philipp. 15, 16.
Cant. V, 2.
Footnotes
-
Luc. XI, 21. ↩
-
Luc. IX, 6. ↩
-
IV Reg. II, 12; XIII, 14. ↩
-
Is. XIV, 12. ↩
-
Is. LIII, 12. ↩
-
Luo. xix, 41-44. ↩
-
Ps. lxviii, 25. ↩
-
Thren. u. 13. ↩
-
Is. lxxxii, ↩
-
Matth. xiv, 31. ↩
-
Ps. xlvi, 1. ↩
-
Is. lxiii. ↩
-
Thren. ii, 13. ↩
-
Luc. xix, 41-44. ↩
-
Is. liii, ↩
-
Ps. lxxxvi, 11. ↩
-
Is. lxxv, 2. ↩
-
Job x, 21, 22. ↩
-
Joann. x, 14. ↩
-
Hebr. xii, 22. ↩
-
Joann. viii, 44. ↩
-
itinere ↩
-
Is. lxv, 2. ↩
-
Ps. lxxvi, 11. ↩
-
Is. ii, 2. ↩
Chapter 30 of 72