Articulus 1
DE VARIIS TRANSLATIONIBUS SCRIPTURARUM VETERIS TESTAMENTI, ET DE COMPARATIONE TRANSLATIONUM LXX INTERPRETUM AC SANCTI HIERONYMI AD INVICEM, ATQUE DE HIS, IN QUIBUS HIERONYMUS ET AUGUSTINUS CONSENTIRE ET DISSENTIRE VIDENTUR CIRCA TRANSLATIONEM LXX INTERPRETUM.
SCRIPTURAM veteris Testamenti transtulerunt diu ante Christi incarnationem Septuaginta interpretes, quorum translatione utebatur Ecclesia usque ad tempus Hieronymi. Porro, post Christi adventum alii plures transtulerunt easdem Scripturas. Primo videlicet Aquila, deinde Theodotion, postmodum Symmachus. Fuit quoque translatio alia, cujus auctor nescitur, quæ vocatur quinta editio. Hi omnes transtulerunt de Hebræo in Græcum. Fuerunt etiam alii plures, qui de Græco transtulerunt Scripturas has in Latinum. Tandem B. Hieronymus, multis rationabilibus inductus motivis, præfatas Scripturas ex Hebraico transtulit in Latinum. De hac autem materia infra magis dicetur.
Denique de LXX interpretibus et translatione eorum ait Augustinus octavodecimo de Civitate Dei, quod dum missi fuissent ab Eleazaro tunc Judæorum pontifice, Ptolemæo regi Ægypti, ipse rex Ptolemæus tanquam vir prudens, volens explorare fidelitatem illorum interpretum, jussit ut unusquisque eorum seorsum solus transferret Scripturam eamdem: quo facto, inventi sunt omnes tam concorditer transtulisse, quod nec in aliquo verbo, neque in ordine verborum alter discreparet ab alio; sed ita omnes interpretati sunt unum et idem, quasi fuisset dumtaxat unus interpres: quod fuit revera valde mirabile et stupendum atque divinum, nec aliter fieri potuit, nisi a Deo. Vere etenim Spiritus unus erat in omnibus illis viris, et ideo tam mirabile donum acceperunt a Deo, quatenus etiam per hoc commendaretur auctoritas Scripturarum illarum tanquam veraciter divinarum, non humanarum, ad profectum gentium crediturarum: quod post Christi adventum videmus impletum. Hæc sententionaliter asserit Augustinus libro præallegato, capitulo 42.
Præterea, ejusdem libri capitulo 43, scribit in hæc verba: Fuerunt et alii qui Scripturas illas transtulerunt in Græcum, translationem tamen LXX interpretum recepit Ecclesia, quasi alia non sit, et ea utuntur Græci fideles, quorum plerique ignorant aliam esse. Nostris quoque temporibus fuit Hieronymus presbyter, homo doctissimus, qui easdem Scripturas non ex Græco, sed ex Hebræo eloquio in Latinum vertit. Et quamvis Judæi fateantur translationem ejus esse veracem, LXX vero interpretes asserant in multis errasse, tamen Ecclesiæ Christi judicant, nullum translatorem esse præferendum auctoritati et translationi LXX interpretum. Nam, quamvis non apparuisset in eis unus Spiritus Dei, sed more hominum eruditorum contulissent inter se verba suæ translationis, ut id permaneret quod eis omnibus placuisset, tamen nemo unus interpres esset eis anteponendus; sed quum tantum signum deitatis in eis apparuit, quod scilicet (sicut prætactum est) omnes seorsum tam concorditer transtulerunt, constat quod quicumque alius Scripturas illas veraciter transtulit, concors est translationi illorum LXX, aut LXX illi aliter transferendo, prophetice sunt locuti. Idem quippe Spiritus, qui fuit in Prophetis quando verba Scripturarum locuti sunt, fuit in LXX dum eadem transtulerunt: qui Spiritus per LXX interpretes aliud dicere potuit, et per eosdem aliqua prætermittere et aliqua addere, ostendens utrosque, videlicet Scripturarum auctores, et LXX interpretes, fuisse prophetas. Denique, quintodecimo de Civitate Dei loquitur Augustinus: Merito creduntur LXX interpretes accepisse Spiritum Dei, ut si quid mutarent aut aliter dicerent, non dubitaretur id esse divinitus factum. Idem asserit Augustinus in aliis pluribus locis. Nam et quarto libro de Doctrina christiana fatetur, quod LXX interpretes, qui divino interpretati sunt Spiritu, idcirco nonnulla aliter transtulerunt quam in Hebræo habetur, quatenus ex hac diversitate moveretur lectoris intentio ad perscrutandum sensum spiritualem.
Itaque, his præmissis, videndum est quid de LXX interpretibus et translatione ipsorum Hieronymus senserit. In prologo quippe proprio super Genesim, inter cetera ait: Nescio quis primus septuaginta cellulas Alexandriæ mendacio suo construxerit: in quibus (interpretes illi) divisi, eadem scripserint, quum Aristæus Ptolemæi hyperaspistes (id est protector vel custos), et Josephus, nil tale retulerint, sed quod congregati fuerint in eadem basilica, et de transferendis contulerint, non prophetaverint. Aliud est enim esse vatem, aliud interpretem. LXX illi interpretati sunt Scripturas ante Christi adventum, et quod nesciebant, dubiis protulerunt sententiis. In his verbis videtur Hieronymus discordare ab Augustino in tribus. Primo, quia affirmat conflictum seu mendosum esse quod LXX dicuntur seorsum in cellulis seu cameris transtulisse. Secundo, quoniam asserit eos non esse interpretatos spiritu prophetali. Tertio, quia testatur eos nescivisse seu non intellexisse quædam verba quæ transtulerunt, ideoque ea protulisse ambigue.
Præterea in prologo super Job: Fieri, inquit, non potest, ut quos plura intermisisse conspexerint, non eosdem etiam in aliquibus errasse fateantur, præcipue in Job. In his verbis dicit Hieronymus oportere concedi, quod LXX, qui aliqua omiserunt, in aliquibus etiam erraverunt: quod tamen prima facie non videtur bene sonare, nec etiam verbis Hieronymi alibi positis concordare, præsertim quoniam sancti Apostoli et Evangelistæ inveniuntur usi fuisse translatione LXX interpretum, imo et universalis Ecclesia usque ad tempus Hieronymi. In prologo quoque super Paralipomenon librum scribit Hieronymus: Si editio (id est translatio) LXX interpretum permaneret pura, et prout ab eis in Latinum versa est, superflue impelleres me, Chromati, ut Hebræa volumina Latino sermone tibi transferrem. Et paulo post subdit ibidem: Nunc autem germana et antiqua illa translatio, corrupta est et violata. In quibus verbis insinuat, ipsos LXX vere et sufficienter transtulisse Scripturas, sed eorum translationem postmodum esse corruptam : quod etiam in prologo super Esdram innuisse videtur.
Chapter 2 of 104