Skip to the text

Articulus 2

QUID SENTIENDUM SIT CIRCA PRÆHABITA.

CIRCA inducta posset quæri, cujus asserioni sit magis consentiendum, Hieronymi an Augustini. Ad quod respondet Henricus de Hassia super Genesim, quod positio Hieronymi verisimilior esse videtur, eo quod ipse B. Hieronymus videatur fuisse homo majoris auctoritatis ex parte vitæ atque scientiæ et item experientiæ, præsertim circa divinas Scripturas et circa linguas atque historias. Unde et Augustinus de Hieronymo dixit, quod et in Decreto habetur : Quanquam secundum vocabula quæ usus obtinuit, episcopatus sit presbyterio major, Hieronymus tamen major est Augustino. Ad idem valent rationes, quas in prologo super Genesim introducit Hieronymus, quæ tamen secundum præfatum Doctorem parum concludunt. Non enim sequitur : Aristæus et Josephus nil referunt de cellulis illis, ergo LXX non transtulerunt seorsum in cellis.

Verumtamen, quantum capere queo, argumentum illud Hieronymi apparentiam magnam sortitur. Quum enim factum illud, quod recitat Augustinus, de tam concordi singulorum translatione divisim peracta, fuisset mirabilissimum ac divinissimum opus, valde apparet quod Aristæus et Josephus describendo processum, quo facta est LXX translatio, nequaquam præterissent illud silentio. Porro Augustinus nihil allegat pro se, sed solum generaliter dicit : Traditur sane quod LXX in totidem cellis transtulerint, et non exprimit a quo vel quibus hoc traditum sit. Quocirca scribit Henricus de Hassia : Sed mirum est revera, si tantus Doctor absque historia aut scriptura valde credibili, tam constanter asseruit LXX interpretes transtulisse Spiritu Dei, et prophetali gratia claruisse, translationem quoque eorum esse translationi Hieronymi præferendam.

Verum (ut tactum est) S. Augustinus forte sumpsit præcipue argumentum ex hoc, quod Apostoli et Evangelistæ allegaverunt frequenter Scripturas secundum translationem LXX : similiter ex hoc, quod sancti Patres primitivæ Ecclesiæ in Græcia fundaverunt fidem ex Scripturis secundum præfatam translationem. Officia quoque divini cultus ordinaverunt secundum eamdem. Et non est verisimile, quod Spiritus Sanctus qui tam copiose direxit et abundavit in Ecclesia primitiva, permiserit fidem religionemque christianam fundari super translationem erroneam.1 In Scholastica quoque fertur historia, quod datæ sunt LXX interpretibus cellulæ singulæ. Præterea cum Augustino consentio in hoc, quod LXX translatio vera et efficax fuit, et quod Spiritus Sanctus direxit interpretes illos ad transferendum idonee : quoniam Spiritus Sanctus prævidit primitivam Ecclesiam Christi, imo et totam Ecclesiam, per longum tempus uti debere translatione virorum illorum ; ideo eos direxit, etsi non propter Ptolemæum, tamen propter commune Ecclesiæ bonum.

Denique S. Hieronymus sæpe fatetur, translationem LXX sibi non displicere, nec se in reprehensionem LXX de novo transferre. Quod vero in prologo super Job innuit eos in quibusdam errasse, exponendum est pie, ut dicantur errasse, id est aliqua omisisse: quod tamen ex certis causis fecerunt, ut infra partim tangetur. Postremo, quod Henricus de Hassia asserit, Hieronymum fuisse majoris auctoritatis ex parte vitæ atque scientiæ, quam Augustinum, non arbitror certum, quanquam constet Hieronymum fuisse vitæ rigorosioris, et magis exercitatum in linguis et historiis ac Scripturis veteris Testamenti. Nihilo minus Augustinus fuit vir singularis acuminis in considerando ea quæ fidem et Scripturas concernunt, et multi doctores comparant eum soli inter Doctores Ecclesiæ, quem et S. Bernardus vocat linguam Ecclesiæ. Imo in quibusdam arduis difficillimisque materiis, in quibus inter se dissensisse videntur Hieronymus et Augustinus, videlicet an Paulus restitit Petro ex intentione vel simulatione, et utrum qui ante Baptismum duas habuit conjuges, seu unam ante Baptismum, et aliam postmodum, reputandus sit bigamus post Baptismum, et consimilibus, doctores communiter magis sequuntur Augustinum. Unde et in Decreto habetur 26 dist. can. Acutius, et can. Una tantum: et extra de bigam. cap. A nobis, et cap. Nuper. Hæc tamen sine derogatione gloriosi Hieronymi dico.

Footnotes

  1. Petrus Comestor. ↩

Chapter 3 of 104