Articulus 4
DE MULTIPLICI DISTINCTIONE ATQUE DIVISIONE TOTIUS DIVINÆ SCRIPTURÆ.
SICUT in prologo super libros Regum sanctus ait Hieronymus, viginti duo sunt libri veteris Testamenti. Hebræi enim dividunt Scripturam veteris Testamenti in tria, hoc est in legem, in Prophetas, et in hagiographa. Itaque quinque libros Moysis vocant legem, alios octo libros, videlicet Josue, et librum Judicum, sub quo comprehendunt et librum Ruth, et libros Regum quos dividunt in duo volumina, Isaiam quoque, Jeremiam, Ezechielem ac librum duodecim Prophetarum, appellant prophetales. Ad hagiographa vero asserunt pertinere alios novem libros, utpote librum Job, Psalterium, tria volumina Salomonis, Paralipomenon, Esdram et Esther. Hagiographon autem dicitur ab ἄγιος, quod est sacrum, et γραφή, scriptura, quasi scriptura sacra. Hos libros vocant canonicos, alios vero apocryphos.
Insuper, Scriptura sacra dividi potest in duas partes principales, hoc est, in Scripturam veteris Testamenti, atque in evangelicam legem, seu in Scripturam novi Testamenti. Et quamvis utraque Scriptura principaliter sit de Deo, tamen Scriptura veteris Testamenti specialius est de Deo ut creatore ac provisore seu gubernatore; Scriptura autem novi Testamenti præcipue est de Deo ut salvatore et remuneratore. Rursus, utriusque Testamenti Scriptura partitur in libros legales et historiales, ac sapientiales et prophetales. Nam quatuor Evangelia, quæ sunt libri legales novi Testamenti, correspondent quinque libris Moysis, qui sunt libri legales veteris Testamenti. Liber Actuum Apostolorum, correspondet libris historialibus Testamenti antiqui. Epistolæ Pauli et aliæ septem canonicæ, correspondent libris sapientialibus veteris Testamenti. Apocalypsis vero, prophetalibus libris Testamenti prioris. Postremo, quoniam lex directe communitatem, non singularem personam concernit, ut dicit Isidorus, idcirco in primo Moysis libro enarratur congregatio seu adunatio Israeliticæ plebis, sub fide et cultu unius Dei; deinde describitur ipsa legislatio huic populo facta, quod fit in tribus libris sequentibus, scilicet Exodo, Levitico, et libro Numerorum, in quibus tamen alia multa miscentur.1 Tertio, fit repetitio ac elucidatio legis ejusdem, quod fit in Deuteronomio.2
Footnotes
Chapter 5 of 104