Skip to the text

Articulus 3

EXPOSITIO BREVISSIMA PROLOGI BEATI HIERONYMI SUPER GENESIM.

PENTATEUCHUM, id est quinque libros Moysis, transtulit Hieronymus ad magnam instantiam S. Desiderii præsulis. Ideo ait: Desiderii mei desideratas accepi epistolas, hoc est, epistolam gratam et diu affectatam seu caram, directam mihi a Desiderio, quem familiariter ac specialiter diligo, suscepi, qui Desiderius sortitus est nomen quodam præsagio futurorum cum Daniele, hoc est, ita vocatus est ad præsignandum mystice quædam futura. Quemadmodum enim Daniel vocatus est ab Angelo vir desideriorum, quoniam ardentissima desideria habuit pro communi bono populi sui, ita episcopus iste vocatus est Desiderius, ad præsignandum re ipsa quod ardentissimos habiturus esset affectus ad commune bonum totius Ecclesiæ, et quia desiderabilis fuit, carissimusque Hieronymo. Nam et libros Moysis postulavit sibi ex Hebræo pure et integre, fideliterque transferri propter magnum et generale bonum totius populi christiani.

Deinde dicit Hieronymus, quod translationem talem assumere, sit opus periculosum, quia difficile fuit et arduum, in quo posset quis deficere et errare.1 Detractores quoque Hieronymi, asserebant eum nova pro veteribus cudere, id est, novam translationem pro antiqua efficere in suggillationem, hoc est in condemnationem et reprehensionem veterum translatorum, videlicet LXX. Ita ingenium quasi vinum probantes. Hoc aliqui sic exponunt: Ipsi detractores probantes, id est, approbantes ingenium quasi vinum, ita quod sicut vinum antiquum est melius novo, sic ipsi affirmant ingenia antiquorum perspicaciora fuisse, et melius conscripsisse ingeniis modernorum. Vel, probantes ingenium quasi vinum, quoniam sicut vinum novum est inflatione spumaque plenum, sic asserunt ingenia horum qui nunc sunt, esse repleta elatione et præsumptionis impuritate. Verumtamen videtur istud melius posse ita intelligi, Ingenium quasi vinum

C D probantes. Quemadmodum enim qui vina probant, modicum inde gustant, et colorem ejus forinsecus intuentur; sic detractores translationem Hieronymi superficialiter atque cursorie attendebant, nec ejus valorem et efficaciam intrinsece ac perfecte scrutati sunt.

Quod ut auderem, Origenis me studium provocavit, id est, labor et diligentia Origenis animavit me ad transferendum Scripturas, qui editioni antiquæ, videlicet translationi LXX, translationem Theodotionis miscuit, hoc est, ex translatione Theodotionis translationem LXX perfecit, addendo ex Theodotione quæ in translatione LXX erant omissa; asterisco et obelo, id est stella et veru, omne opus distinguens, hoc est, totam LXX translationem hinc inde notans ac discernens. Ubi enim addidit omissa, posuit stellam pro signo, ad insinuandum quod sua additio tanquam stella illuminavit et supplevit sensum Scripturæ. Porro, ubi invenit aliqua superflua in translatione LXX, posuit pro signo veru sive sagittam, ad innuendum quod talia transfoderet tanquam superflua seu mendosa. Verumtamen (ut patet ex verbis Augustini præhabitis) ea quæ LXX addiderunt in sua translatione supra Hebraicam veritatem, non erant absolute superflua neque mendosa, sed rationabiliter et mystica significatione apposita. Aliunde tamen per varios translatores et transcriptores corrupta fuit LXX translatione, sicut ex verbis Hieronymi jam probavi. Ex his patet sensus verborum sequentium: dum aut illucescere facit quæ minus ante fuerant, id est diminuta et ante omissa declarat, aut superflua quæque jugulat et confodit, et maxime, supple elucidat, quæ Evangelistarum et Apostolorum auctoritas promulgavit, hoc est, quæ Evangelistæ atque Apostoli ex veteri Testamento allegant, nec tamen in LXX translatione habentur. Ideo addit: in quibus, videlicet Evangelistis et Apostolis, id est in scriptis eorum, multa de veteri Testamento legimus, hoc est, multa invenimus allegari ex veteri Testamento, quæ in nostris codicibus, id est in libris continentibus translationem LXX interpretum, non habentur, ut est illud: Ex Ægypto vocavi Filium meum, etc.2 Quod multi ignorantes, apocryphorum deliramenta sectantur, hoc est, fatua et abusiva in libris non authenticis, imo et falsa aliqua continentibus posita sequuntur; et Iberas nænias, hoc est fabulas ab Hispanis inventas, seu apud Hispanos vulgatas, quæ in apocryphis continentur, libris authenticis præferunt. Nam ea quæ Evangelistæ et Apostoli ex veteri Testamento allegant, nec tamen in translatione LXX habentur, isti indocti ac detractores non quærebant in Scripturis canonicis atque Hebraicis veteris Testamenti, sed potius in scripturis apocryphis. Porro Iberus est fluvius, a quo Hispania appellatur Iberia.

Causas erroris non est meum exponere. Hoc aliqui referunt ad LXX, quasi Hieronymus dicat: Mihi non incumbit exprimere ex quibus causis acciderit error translationis LXX. Quod si ita accipiatur, per errorem intelligenda est omissio seu variatio, qua LXX aliqua omiserunt, quæ in Hebræo habentur, et aliqua aliter transtulerunt quam Hebraica continet veritas: quod tamen ex rationabili causa fecerunt, sicut subjungitur: Judæi prudenti consilio factum dicunt. Verumtamen particula illa, Causas erroris non est meum exponere, posset ad præfatos detractores et indoctos referri. Itaque Judæi excusant LXX interpretes de hoc quod aliqua omiserunt, et aliqua aliter transtulerunt, dicentes quod fecerunt hoc cum examinato consilio, ne Ptolemæus unius Dei cultor, etiam apud Hebræos duplicem divinitatem deprehenderet. Hoc aliqui sic exponunt, quod LXX omiserunt aut aliter transtulerunt ea loca Scripturarum veteris Testamenti, in quibus aliquid tangebatur de Patre et Filio, ne Ptolemæus (ad cujus instantiam transtulerunt Scripturas) consideraret, quod etiam ipsi Judæi ponerent duos deos, cum ipse esset cultor unius Dei. Quod idcirco maxime faciebant, quia in Platonis dogma cadere videbatur. Quidam habent, legunt et exponunt hæc verba pluraliter, quia sic habent: Quod idcirco maxime faciebant, quia in Platonis dogma cadere videbantur, ut sit sensus, quod LXX potissimum ideo talia verba Scripturarum omiserunt, aut aliter transtulerunt, quia videbantur cadere in dogma Platonis, hoc est, si talia transtulissent, sicut in Hebræo habentur, Ptolemæus rex putasset eos cadere in Platonis doctrinam. Nam Plato in libris suis invenitur locutus de summo Deo, quem nominat Patrem, et de νοῦ, per quem aliqui dicunt eum intellexisse Filium Patris: sicque Ptolemæus æstimasset Scripturam veteris Testamenti esse contrariam fidei, cultuique unius Dei, cujus oppositum percepit ac tenuit Ptolemæus, et ita fuisset scandalizatus. Hinc subditur: Denique ubicumque sacramentum aliquod Scriptura testatur de Patre et Filio et Spiritu Sancto, id est, ubicumque in Scripturis veteris Testamenti secretum aliquid legitur de superbeatissima Trinitate, aut omnino id tacuerunt, aut aliter interpretati sunt, ut et regi satisfacerent, et arcanum fidei non vulgarent.

Hanc expositionem sequuntur magister Adam de S. Victore, et Henricus de Hassia. Contra quam argui potest: Plato enim non posuit nisi unum summum verum Deum, sicut infra ostendam; et quidquid locutus videtur de νοῦ et anima mundi, seu quacumque vi regitiva hujus mundi, intellexit de substantiis essentialiter divisis a summo Patre et inferioribus eo, imo et puris creaturis, quemadmodum demonstrabo. Non ergo Ptolemæus putasset LXX incidere doctrinam Platonis, si locuti fuissent de divinitate Patris ac Filii, quoniam Ptolemæus cognovit quod Plato non posuit nisi unum verum Deum. Denique Ptolemæus fuit pro magna parte Platonicus, sicut ex diversis scriptis posset probari. Rursus, libri correctiores habent, secundum quod primo commemoravi, utpote:

Quod maxime idcirco faciebant, quia in Platonis dogma cadere videbatur; ut sit sensus, quod Ptolemæus idcirco præcipue coluit unum Deum, quia in hoc sequebatur Platonem. Verumtamen an Ptolemæus ita coluit unum Deum, quod non etiam coluerit alios inferioresque deos, an simul cum diis aliquibus Ægyptiorum coluerit summum Deum, quemadmodum quarto Regum refertur de Samaritanis a rege Assyriorum adductis, quod coluerunt Dominum, et nihilo minus servierunt diis suis, certum non habeo. Est itaque sensus, quod LXX interpretes idcirco subticuerunt, aut aliter transtulerunt ea quæ in Scripturis de deitate Filii aut Spiritus Sancti continentur, ne Ptolemæus unius Dei cultor, putaret Judæos colere duos aut tres deos, scilicet Patrem et Filium, aut etiam Spiritum Sanctum. Non enim capere potuisset mysterium supergloriosissimæ Trinitatis in una essentia: ideo hoc arcanum fidei noluerunt pandere ei.

Præterea, quod Plato posuerit unum solum verum ac summum Deum, universorum principium, nullam habet difficultatem apud eruditos in philosophia Platonis et Platonicorum. Augustinus quoque in pluribus locis et Boetius id affirmant. Octavo namque de Civitate Dei asserit Augustinus: Unum summum et verum bonum Plato disseruit esse Deum. Sed et nono de Civitate Dei: Secundum Apuleium, inquit, Platonicum, summus Deus creator omnium sic a Platone laudatur, quod ipse solus non potest humano sermone vel modice comprehendi. Amplius Plato in Timæo docet, totum universum a summo Deo esse productum, et ipsum Deum altissimum, incomprehensibilem ineffabilemque consistere: Genitorem, inquiens, atque opificem universi tam difficile invenire, quam inventum impossibile digne profari. Hinc Proclus Platonicus in Elementatione sua theologica contestatur: Omnia entia procedunt ab una prima causa. Et iterum: Omnium entium principium et prima causa est bonum. Et denuo ait quod sit unum αὐτόθεον, id est ex se et per se Deus ac summum bonum, cui comparari non potest tota catena deorum.3 Quamvis autem Plato et ejus sequaces posuerint unum summum Deum independentem, tamen posuerunt sub eo diversos gradus ordinesque deorum, quos omnes dixerunt a summo Deo procedere, et omnem suam perfectionem ab illo participare. Præterea, quidam doctores recitant Platonem esse locutum de νοῦ et τοῦ ἀγαθοῦ et anima mundi, ita quod per νοῦν intellexit Patrem, per τὸ ἀγαθόν, paternum intellectum, seu mentem a Patre manantem, videlicet Filium; per animam vero mundi, Spiritum Sanctum, aut vim quamdam increatam mundi rectivam. Verum hæc recitatio non invenitur conveniens. Ait enim Augustinus decimo de Civitate Dei: Plotinus Platonicus disputans de tribus principalibus substantiis, ponit Deum Patrem, et mentem paternam, quam nominaverunt νοῦν, et animæ naturam. Porro per animam mundi Plato intellexit formam creatam, quoniam totum sensibilem mundum posuit animatum et animal maximum, cujus animam vocavit animam mundi, prout tertiodecimo de Civitate Dei Augustinus enarrat, et in primo Timæi, atque in Elementatione Procli habetur. De hac materia loquitur Thomas in Summa contra gentiles, libro quarto.

Insuper, qualiter ad instantiam Ptolemæi missi et interpretati sunt LXX interpretes, recitat Augustinus octavodecimo de Civitate Dei: quod etiam in Scholastica historia plenius continetur, ubi devotio et copiosæ oblationes Ptolemæi regis, quas misit ad templum Jerusalem, describuntur. De quibus etiam loquitur S. Hieronymus super Danielem. Itaque libro præallegato, capitulo 42, recitat Augustinus: Post mortem Alexandri Magni cœpit Ægyptus habere reges Ptolemæos, quorum primus Lagi filius, multos ex Judæa captivos transtulit in Ægyptum. Cui succedens Ptolemæus Philadelphus, liberos remisit Judæos, quos ille captos abduxerat. Insuper et dona regia misit in templum Dei, petens ab Eleazaro tunc Judæorum pontifice, dari sibi Scripturas, quas fama prædicante audivit esse divinas, et ideo concupivit eas habere in sua bibliotheca, quam nobilissimam fecerat. Quas quum pontifex ille misisset ei in idiomate Hebræo, postea ipse Ptolemæus postulavit, interpretes, et dati sunt ei LXXII, videlicet sex de singulis duodecim tribubus, qui Hebrææ ac Græcæ erant linguæ doctissimi.

Porro in Scholastica historia fertur: Post Ptolemæum Soterem regnavit in Ægypto Ptolemæus Philadelphus, qui studiosus, librorumque cupidus, Demetrium bibliothecæ suæ præfecit. Demetrius ergo regi dixit, sibi esse denuntiatum, apud Judæos esse legem ore Dei editam, et digito ejus scriptam. Atque ad ostendendam hujus legis sanctitatem, adjecit, quod transferri non posset nisi a cultoribus Dei viventis. Nam et Theopompus, quum voluisset eam inserere historiis quas scribebat, in amentiam versus est per dies triginta; Theotecus quoque pro eadem causa factus est cæcus: qui pœnitentes, sanati sunt. Suggessit itaque regi quatenus Judæorum pontifici scriberet, ut sibi Judæos Hebrææ et Græcæ linguæ peritos transmitteret, qui ad transferendam legem sufficerent. Quod ut impetraret, suasit munera cum epistolis esse mittenda. Aderat ibi Aristæus, qui calamitati Judæorum captorum diu compassus, opportunitate liberandi eos inventa, dixit ad regem: Quomodo quod postulas obtinebis, tot Judæis in tuo servientibus regno? Solve itaque eos, et nihil gratius erit pontifici Judæorum. Liberavit ergo rex eos, utpote centum viginti millia Judæorum, dans dominis eorum pro unoquoque capite centum viginti drachmas argenti. Tunc Ptolemæus rex scripsit Eleazaro pontifici: Gentem tuam quæ apud nos erat, libertate donavi, arbitrans hoc Deo esse jucundum, quorum quosdam assignavi militiæ, alios (quorum fidem probaveram) constitui in palatio. Legem vero tuam in bibliotheca nostra decrevi reponere. Bene ergo facies, mittendo nobis viros seniores qui eam valeant nobis interpretari. Misi quoque centum talenta argenti pro immolationibus faciendis. Et separavi quinquaginta talenta auri ad crateras et libatoria facienda, gemmasque sine numero ad artificum optionem. Tunc pontifex misit ei interpretes, quos rex coram universis principibus cum grandi honore suscepit atque magnifice honoravit. Quo facto, manserunt cum eo diebus duodecim. Interrogavitque eos præcipue de Dei cognitione et regni gubernatione. Cumque instruxissent eum de regni administratione, disputaverunt cum eo diffuse de uno Deo colendo. Postea introducti sunt in domum secretam secus mare, et datæ sunt eis singulæ cellulæ. Diluculo autem egrediebantur ad optandum regi bona, deinde interpretabantur usque ad nonam horam, deinceps transibant ad cibum et requiem corporis. Translatione completa, et ab universis Judæis peritis qui erant convocati, approbata, remisit rex interpretes muneribus honoratos, et Eleazaro munera misit. Denique, præter vasa misit in templum auream mensam gemmis impretiabilibus insignitam, cujus crassitudo seu spissitudo erat dimidii cubiti; attamen opus superavit materiam. Hæc in præfata Historia.

Ex quibus probatur, verum non esse quod aliqui dicunt, Ptolemæum ex quadam curiositate aut vanitate inductum ad postulandum legem atque interpretes. Ex his item posset videri, quod Ptolemæus factus fuerit cultor veri Dei dumtaxat. Insuper, de his scribit Hieronymus in expositione capituli 11 Danielis: Sub Ptolemæo Philadelpho LXX interpretes Alexandriæ Scripturam sanctam in Græcum dicuntur vertisse sermonem, qui Eleazaro pontifici multa Jerosolymam et in templi donaria vasa transmisit. Narrant historiæ habuisse eum ducenta millia peditum, viginti millia equitum, millia curruum, quadringentos elephantes, quos ex Æthiopia primus adduxit, naves longas mille quingentas, et alias mille ad cibaria militum deportanda.

Insuper aliqui asserunt quod tantus sapientiæ fuit amator, quod omnium gentium libros in sua congregavit bibliotheca. Cancellarius quoque Parisiensis in tractatulo suo de Laude scriptorum, refert quod quinquaginta millia librorum in bibliotheca sua habuerit.4 Cujus studiositate, religiositate ac diligentia condemnantur carnales et negligentes principes ac prælati christiani.

Postremo Hieronymus ad reprobandum septuaginta cellulas, dicit quod Aristæus et Josephus nil inde conscripserunt. Ad probandum quoque quod LXX interpretes non habuerunt spiritum prophetiæ, assumit: Nisi forte putandus est Tullius Œconomicum Xenophontis, et Platonis Protagoram, et Demosthenis pro Ctesiphonte, afflatus rhetorico spiritu transtulisse. Quasi dicat: Si LXX vates fuerunt quoniam transtulerunt, ergo et Tullius fuit vates qui transtulit Œconomicum, id est librum de dispensatione domus, quem Xenophon discipulus Socratis, vir magnæ facundiæ, edidit: qui Tullius etiam transtulit librum Platonis intitulatum nomine Protagoræ sui discipuli. Plato enim libros suos intitulavit nominibus discipulorum suorum, propter quos edidit eos. Iste tamen Protagoras, Platonis discipulus fuit, non autem famosus ille Pythagoras, quemadmodum in vulgatis bibliis legitur. Qui Tullius item transtulit librum Demosthenis, quem pro defensione Ctesiphontis composuit. Aut aliter de eisdem libris per LXX interpretes, aliter per Apostolos Spiritus Sanctus testimonia texuit, ut quod illi, scilicet LXX, tacuerunt, hi scriptum esse mentiti sint. Ista est alia argumentatio Hieronymi, quasi dicat: Si LXX spiritu prophetico transtulerunt, ergo Spiritus Sanctus aliter locutus est per LXX, aliter per Apostolos, qui ea quæ LXX omiserunt, scripta allegant. Ista argumenta (secundum Henricum de Hassia) non sunt magni vigoris, et qualiter a sequentibus Augustinum solverentur, tactum est ante. Cetera in prologo isto contenta, facilia sunt et clara.

Footnotes

  1. Dan. ix, 23. ↩

  2. Osee x1, 1. ↩

  3. * caterva ↩

  4. Gerson. ↩

Chapter 4 of 104