Articulus 27
INTRODUCTIO ET SOLUTIO QUÆSTIONUM CONCERNENTIUM PRÆSENS TERTIUM CAPITULUM.
MULTA occurrunt quærenda circa capitulum istud : Primum est, cur Deus permisit primos parentes tentari, quos præscivit mox esse vincendos ; et, an decuit Deum hoc ipsum permittere, præsertim quum viderit tot mala ex originali illo peccato esse protinus secutura. Quamvis autem Magister Sententiarum libro secundo hanc moveat quæstionem et solvat, similiter doctores ibidem, videtur tamen hæc quæstio posse reprimi per multas quæstiones consimiles. Nam simili modo quæri posset, cur Deus creavit Luciferum, quem vidit confestim casurum; et, cur permisit eum peccare, ex cujus casu noverat secutura statim tot mala; imo, cur condidit eum, per quem noverat tot millia angelorum esse confestim casura. Iterum quæri posset, cur Deus promovit Jeroboam filium Nabat in regem decem tribuum Israel, quem noverat statim tot horribilia mala acturum, et aversurum subditos suos a cultu Dei, atque ad idololatriam inducturum. Item, cur creavit sceleratissimum Mahometum, per quem noverat pene tertiam aut quartam mundi partem esse decipiendam. Cur item nequissimos hæresiarchas, Manichæum, Arium, Nestorium, etc., a quibus scivit tot millia hominum esse fallenda.1 In his atque similibus debemus incomprehensibilia Dei judicia potius formidare ac venerari, quam discutere ac scrutari. Nihilo minus rationabiles causæ horum assignantur. Deus enim cuncta propter bonum finem creavit, nec debuit omittere quod est suum, propter abusiones rerum factarum: quas tamen non permisisset, nisi scivisset, potuisset, ac voluisset multa bona ex malis aliorum elicere. Porro solutio quæstionis de parentibus primis propositæ, patet ex solutione quæstionis superius motæ, videlicet, cur Deus condidit hominem, quem noverat mox casurum.
Secundo quæritur, an primi parentes fuerint creati in gratia gratum faciente, et virtutibus ei annexis. Et respondendum est, quod circa hoc est triplex opinio: Prima dicentium, quod non fuerunt creati in gratia tali, nec eam promeruerunt post creationem et ante lapsum, sic quod nunquam habuerunt gratiam gratum facientem in paradiso. Hanc autem opinionem reprobat Magister libro secundo per multas auctoritates Sanctorum, quæ infra tangentur. Secunda ergo est opinio ipsius Magistri, qui libro secundo dicit primum hominem non fuisse creatum in gratia gratificante, sed meruisse eamdem ante suam ruinam: ad quod adducit quasdam auctoritates, præcipue Augustini. Hanc opinionem sequuntur Bonaventura et alii multi. Tertia opinio tenet, quod primus homo fuit in gratia gratum faciente creatus, sicut et angeli: quam opinionem sequuntur Albertus et Thomas, multique alii.
Et sanctus Thomas in prima parte, quæstione 95, probat hoc sic: Deus creavit primos parentes in originali justitia, quemadmodum ait Scriptura: Deus fecit hominem ab initio rectum. Hæc autem justitia seu rectitudo consistit in subjectione rationis ac voluntatis sub Deo, inferiorumque virium sub ratione, corporis quoque sub anima. Porro subjectio inferiorum virium sub ratione, dependebat ex subjectione rationis et voluntatis sub Deo; subjectio autem carnis sub anima, ex utraque pendebat, sed talis rectitudo sine gratificante gratia esse non potuit, alioqui mansisset in illis post culpam. Hinc insuper scribit Thomas, quod primus homo habuit ante suum lapsum quodammodo omnes virtutes, quia præfata rectitudo hoc exigit. Sunt tamen quædam virtutes, quæ in sua ratione nullam imperfectionem includunt, sicut justitia, caritas, prudentia: et hæ erant in eo secundum actum et habitum. Aliæ autem imperfectionem includunt, vel ex parte actus, aut ex parte objecti: et istæ etiam in eo fuerunt actu et habitu, si imperfectio illa perfectioni primi status, utpote innocentiæ, non derogavit, ut fides et spes; si autem derogavit, erant in ipso secundum habitum, non secundum actum, ut pœnitentia quæ est dolor de peccato, et misericordia quæ est compassio miseriæ alienæ.
Hæc autem opinio verior rationabiliorque videtur. Primo, quoniam ratio et voluntas non potuerunt Deo esse subjectæ sine fide et caritate. Inferiores quoque vires, sine virtutibus moralibus subjectæ nequeunt esse rationi et voluntati. Secundo, quoniam Augustinus in quadam loquitur homilia: Adam perdita caritate, malus inventus est. Itemque: Princeps vitiorum diabolus, dum vicit Adam, de limo terræ ad imaginem Dei factum, pudicitia armatum, temperantia compositum, caritate splendidum, primos parentes illis bonis exspoliavit, pariterque peremit. Ambrosius quoque ad Sabinum disseruit: Quando Adam solus fuit, prævaricatus non est, quia mens ejus Deo adhæsit. Et rursus Augustinus fatetur, quod spirituali mente præditus fuit. Superius etiam dictum est super illud, Misit Dominus soporem in Adam, quod tunc in altissimam contemplationem huic vitæ possibilem, est perductus. Iterum S. Bernardus: Quum omnium, inquit, hominum æmulus videret patrem nostrum Adam caritate circumdatum, et omni virtute vestitum, invidit ei. Insuper Damascenus libro secundo fatetur: Deus fecit hominem rectum, innocentem, virtuosum, omni virtute decoratum, omnibus bonis comatum, velut quemdam mundum secundum. Postremo in Ecclesiastico legitur: Deus de terra creavit hominem, et secundum se vestivit illum virtute.2
Tertio quæritur, utrum justitia originalis fuit donum gratiæ gratis datæ, an potius gratiæ gratum facientis? Et respondendum, quod circa hoc est duplex opinio: Una, quod sit donum gratiæ gratificantis: et hoc dici oportet secundum prætactam Thomæ opinionem, ita quod sine caritate haberi non possit. Sed contra hoc est duplex objectio. Prima, quia Magister Sententiarum et alii multi, dicentes primum hominem esse creatum in originali justitia, negant eum esse creatum in gratia gratificante. Secundo, quoniam si originalis justitia pertinebat ad dona gratiæ gratificantis, stare non potuit cum mortali. Ergo Eva quum consensisset comedere de fructu prohibito, et præsertim quum inde manducasset, mox fuisset privata originali justitia; similiter Adam quum consensisset in illum esum: quod tamen factum non fuit. Alioqui erubuissent propriam nuditatem ante fructus perceptionem, vel saltem Eva post illius comestionem.
Hinc alii dicunt, quod originalis justitia fuit gratia gratis data, et stare potuit cum mortali culpa: quod etiam dicit Lyra in expositione tertii capituli Geneseos. Contra quod Rabbi Paulus sic arguit: In statu innocentiæ, in quo homo institutus fuit in originali justitia, nulla erat rebellio carnis ad spiritum, nec spiritus contra Deum: ergo impossibile erat, stante illo statu, inesse peccatum mortale, quum mortale peccatum (secundum Ambrosium) sit transgressio legis divinæ, et cœlestium inobedientia mandatorum. Et istud argumentum videtur satis concludere. Non enim simul stare potuit aversio mentis a Deo per mortale peccatum, et rectitudo præfata originalis justitiæ, per quam mens erat Deo subjecta, et recte ac ordinate se habens. Sed juxta hanc viam videtur difficile, qualiter originalis justitia mansit in Eva post consensum et esum, atque in Adam post consensum iniquum usque ad manducationem prædictam. Ad hoc Rabbi Paulus respondet, quod quamvis transgressio divini præcepti fuisset incepta per manducationem mulieris, non tamen fuit consummata nisi per viri comestionem. Verumtamen istud non videtur evadere vim argumenti, et Paulus iste proprio argumento confodit se. Dicit namque, quod in statu innocentiæ mortale peccatum incurri non poterat, statu hujusmodi stante, ita quod simul esse non poterant originalis justitia, mortalisque culpa. Sed constat Adam et Evam peccasse mortaliter actu interiori ante realem fructus comestionem, ergo per actum illum interiorem amisissent originalem justitiam. Rursus, quamvis transgressio præcepti ambobus dati de non comedendo fructum prohibitum, non fuerit consummata, quantum ad ambos ante Adæ comestionem; tamen quantum ad mulierem, exstitit consummata protinus ut comedit.
Insuper Rabbi Paulus dicit: Sola comestio illa fuit prohibita Adæ, non autem deliberatio seu consensus præcedens. Unde sicut de quibusdam præceptis veteris Testamenti a doctoribus dicitur, quod lex prohibuit manum, non animum, sic in proposito dici posset. Istud non videtur posse salvari. Primo, quia si deliberatio et consensus illius vitiosæ comestionis non erant a Deo prohibiti, ergo Adam et Eva non peccaverunt, saltem mortaliter, proponendo et consentiendo in opus illud. Secundo, quoniam consensus in rem illicitam exstat illicitus. Tertio, quia voluntas deliberativa reputatur a Deo pro opere. Quarto, quoniam actus exterior inordinationem et culpam suam ab interiori deordinatione sortitur. Quinto, nam quamvis doctores dicant, quod lex veteris Testamenti prohibuit manum, non animum, non tamen intelligunt hoc sic, quod absolute loquendo, non prohibuit animum, sed quod non prohibuit animum ita explicite sicut manum. Vel ideo, quia non infligebat pœnam temporalem in lege taxatam pro animo solo.
Hinc opinor quod mox privati fuerunt originali justitia, quando interius mortaliter peccaverunt. Quod autem de sua nuditate non erubuerunt ante comestionem ipsius Adæ, arbitror accidisse vel ex vehementi atque intensa valde occupatione circa alia, vel ex dispensatione divina. Poterat enim esse, quod mulier præceptum transgressa, fuit ita attonita et occupata qualiter ad idem perduceret virum, quod nuditatem suam non advertit, nec carnaliter stimulata fuit ex nudi viri intuitu. Similiter Adam post elationem et assensum, usque ad comestionem, satis erat occupatus circa factum illud, et opus mulieris commissum, et suam deliberationem seu alia considerando quæ pertinebant ad illud, quod propriam nuditatem non advertit, neque erubuit, nec stimulum sensit; sed statim post comestionem, cessantibus occupationibus illis. Et si ita non contigit, dici potest quod dispensatione divina, repressa et dilata fuit erubescentia Evæ, quatenus vir tentaretur per feminam: quæ si jam erubuisset suam nuditatem, non fuisset ausa virum nuda accedere. Et si accessisset cum tali rubore, vir videns eam sic erubescentem, non consensisset eidem; sicque potius ex consideratione pœnæ, quam amore virtutis, dissensisset. Deus autem voluit virum probari ac tentari, quamvis non ut vinceretur et peccaret, sed ut vincens coronaretur. Istud opinative sit dictum.
Quarto quæritur, quis gravius peccavit, Adam, an Eva. Et videtur quod Adam, quia sapientior et virtuosior fuit quam Eva. Oppositum vero apparet, quoniam Eva gravius est punita. Adam quoque, secundum Apostolum, non est seductus, sed Eva. Respondent doctores concorditer, quod Eva magis peccavit. Primo, quia ex majori elatione transgressa est Dei præceptum, quam vir. Credidit enim absolute verum esse quod serpens dixit, atque possibile esse quod promisit, et ita absolute appetiit inordinatam Dei assimilationem. Secundo, quia seducta est credendo serpenti, quam tamen seductionem elatio ejus præcessit. Tertio, quoniam virum ad transgressionem induxit. Adam autem peccavit ex aliquali elatione et quadam benevolentia amicabili, quasi feminæ morem gerens, ut dictum est plenius.
Quinto quæritur, quod fuit principale et primum peccatum amborum. Respondetur quod elatio, scilicet amor propriæ excellentiæ, prout supra satis expositum est. Nec obstat illud Apostoli, quod per inobedientiam unius hominis mors introivit in orbem terrarum. Ibi enim inobedientia sumitur, prout est vitium generale, secundum quod omnis transgressio præcepti, est inobedientia quædam, sicque elatio inobedientia est. Verumtamen in peccato primorum parentum multæ deformitates fuerunt, sed elatio erat principalior atque formalior; et ceteræ ordinabantur ad finem elationis, utpote ad excellentiam propriam. Hinc in fine libri secundi asserit Damascenus: Invidia diaboli victus est homo.34
Non enim ferebat invidiosus diabolus per propriam elationem dejectus, nos superius fortunari: unde et deitatis specie mendax decepit miserum hominem, atque ad propriam altitudinem per elationem illum reducens, ad simile intulit barathrum casus. Augustinus quoque libro de Virginitate: Diabolus, inquit, in cœlo voluit esse sicut Deus; cadensque persuasit homini similitudinem suæ voluntatis: sicque diabolus in se ipso expertus quantum Deo displiceret superbia, maxime illa qua rationabilis creatura vult sibi per se sufficere, conatus est primos parentes sui imitatores efficere, et prævaluit in hoc ipso.
Sexto quæritur, an in statu innocentiæ fuisset generatio, et qualiter; et, an commixtio illa fuisset ita delectabilis, ut est modo. Et respondendum secundum quod refert sanctus Doctor in Summa contra gentiles, atque in prima parte Summæ suæ, quæstione 98: Quidam antiqui doctores attendentes concupiscentiæ fœditatem in coitu, posuerunt quod non fuisset multiplicatio hominum in statu innocentiæ per generationem et coitum, sed per divinam virtutem eo modo, quo multiplicati sunt angeli. Et ista fuit opinio Gregorii Nysseni in libro suo de Homine, quam Damascenus videtur secutus, qui ait: Poterat Deus genus humanum absque generatione multiplicare, si homo mandatum suum servasset usque in finem. Sed istud non est rationabiliter dictum, nec Scripturæ consonum, quum ante prævaricationem Deus locutus sit: Crescite et multiplicamini, et replete terram. Masculum quoque et feminam creavit eos, et muliere nondum formata, Dominus dixit: Faciamus ei adjutorium simile sibi. Originale item peccatum non abstulit naturæ humanæ naturalem propagationem, quæ est per sexuum commixtionem.
Denique commixtio illa fuisset delectabilis, sicut et nunc; imo et plus, quanto natura tunc fuisset integrior, et sensus vivacior, et naturalis virtus perfectior. Delectatio enim coitus non est in se vitiosa, sed naturalis et instituta a Deo; nec impedisset in aliquo actum rationis et contemplationis in primo statu, quoniam sensitiva pars animæ fuit rationi perfecte subjecta: ideo in coitu illo non fuisset aliqua indecentia, turpitudo aut fervor libidinis, sed ratio delectationi dominans, retulisset eam in debitum. Hanc opinionem sequitur Thomas. Alia autem est opinio dicentium, quod delectatio fuisset in coitu illo, sed non tanta ut modo: quoniam ratio ad libitum suum temperasset eamdem, ita quod sensitiva pars non tendisset toto impetu in suum objectum. Et istud approbat Bonaventura. Tertia quoque fuit opinio, quod in coitu illo non fuisset major delectatio, quam in applicatione manus ad barbam, aut manus ad manum. Ad quod approbandum allegaverunt quædam verba Augustini. Unde et Magister ait libro secundo: Si primi homines non peccassent, sine omni peccato et macula in paradiso carnali copula convenissent. Et esset tunc torus immaculatus, et commixtio sine concupiscentia; atque genitalibus membris, sicut ceteris, imperarent, ut ibi nullum motum sentirent illicitum: sicut alia corporis membra aliis admovemus, ut manum ori sine ardore libidinis, ita genitalibus membris uterentur sine omni pruritu carnis. Harum opinionum prima rationabilior esse videtur, nec est contraria verbis Augustini et Magistri jam tactis. Delectatio quippe oritur ex conjunctione convenientis cum convenienti, seu potentiæ cum congruenti objecto et sensu, seu perceptione ejusdem: ideo dicunt naturales, delectationem esse in coitu ex transitu humorum per locum nervosum, in quo maxime viget sensus.
Denique communiter dicitur, quod in statu illo omnes genuissent, et ex quolibet coitu proles fuisset secuta. Viri quoque et feminæ æquali numero fuissent multiplicatæ. Verumtamen in paradiso non coierunt primi parentes, cujus rationem assignat Magister libro secundo, dicens: Quia muliere formata, mox transgressio facta est, et ejecti sunt de paradiso;567 vel quia Deus nondum præcepit hoc, quia prævidit casum eorum.
Septimo quæritur: si primi parentes non peccassent, an pueri ex eis nati, mox habuissent perfectum robur et usum membrorum, ita quod protinus potuissent ambulare, operari et loqui, an per temporum intervalla profecissent et pertigissent ad ista, ut modo. Ad istud respondet Magister libro secundo multum rationabiliter, quod de hoc certitudinem non habemus, quamvis certum sit quod parvuli nascerentur, propter materni uteri et membri genitalis, quo egrederentur, parvitatem. Augustinus quoque circa hoc dicit: Quamvis exigua corporis pars sit costa, non tamen propter hoc Deus fecit viro parvulam conjugem. Unde et omnipotentia Creatoris poterat parvulos natos mox facere grandes, et poterat eis præsfare per gratiam, quod multis animalibus præstitit per naturam, quorum pulli quamvis sint parvuli, tamen mox ut nascuntur, currunt, et matrem sequuntur. Porro Thomas dicit super secundum: Probabilius tenetur, quod naturalis cursus habet, ubi Scripturæ auctoritas non repugnat. Ideo Thomas potius tenet, quod pueri paulatim crevissent et confortati fuissent, ac loqui addiscerent. Idem dicit Bonaventura. Teneritudo enim complexionis puerorum hoc magis exigeret. Verumtamen reor, quod citius et expeditius pervenissent ad perfectionem staturæ ac roboris et loquelæ, quam modo, quia et cibi eorum fuissent vigorosiores, vires vegetativæ ac sensitivæ et rationales efficaciores, fuissetque ibi convenientior aer et locus.
Octavo quæritur, an pueri nati, statim habuissent perfectum usum rationis. Respondetur proportionabiliter ad prædicta. Qui enim dicunt quod mox fuissent perfecti a Deo effecti, quantum ad corporis robur, staturam, operationem et loquelam, etiam dicunt quod confestim fuissent perfecti in scientia et cognitione. Qui autem alterius opinionis sunt, dicere habent, quod non habuissent mox usum rationis propter cerebri humiditatem, et organorum indispositionem ad hoc. Quidam etiam dicunt, quod scientiæ fuissent eis concreatæ, quantum ad habitum. Alii dicunt, quod in scientia atque notitia profecissent paulatim inveniendo ac addiscendo, quamvis multo citius faciliusque quam modo.
Nono quæritur, an pueri fuissent nati in originali justitia. Respondetur communiter, quod imo. Et quia juxta præhabita, originalis justitia non habetur sine gratia gratum faciente, consequenter dicendum, quod etiam concreata eis fuisset gratia illa, et charismata inseparabiliter ei annexa in via, videlicet virtutes theologicæ et infusæ, ac dona Spiritus Sancti, sicut de pueris dicimus baptizatis. Sed huic obviare videtur, quod ait Hugo de S. Victore: Primus homo ante peccatum generaret filios absque peccato, non tamen hæredes paternæ justitiæ. Hoc tamen Thomas solvit, dicendo, intelligendum hoc esse quantum ad actus exsecutionem, non quantum ad habitum. Præterea dicit Thomas: Rationalis creatura non confirmatur in bono, nisi per immediatam unionem cum Deo, quæ unio est beatitudo æterna. Ideo primus homo quamdiu generasset, nec Deum per speciem conspexisset, potuisset peccare, nec confirmatus fuisset in bono. Unde nec pueri tunc nati, fuissent confirmati in originali justitia, sed tempore procedente potuissent peccare. Verumtamen hujus contrarium multi dicunt, præsertim quum dicat Anselmus in libro, Cur Deus homo: Si primi parentes non fuissent victi in ipsa eorum tentatione, ita confirmarentur cum omni sua propagine, quod ultra peccare non possent. Denique beatissimus Joannes Baptista in utero, gloriosi quoque Apostoli in die Pentecostes fuerunt confirmati in gratia, ita quod ultra peccare mortaliter non valebant. Sanctissima autem Virgo sic fuit confirmata in gratia etiam in utero matris, quod nunquam poterat venialem incurrere culpam. Multa præterea possent objici et moveri circa opinionem illam Thomæ prætactam. Qui autem de his et multis consimilibus quæstionibus cupit plenius informari, legat secundum Sententiarum et scripta doctorum circa eumdem.
Decimo quæritur, an in statu innocentiæ homines fuissent successive translati ad paradisum cœlestem, an potius pariter omnes. Ad hoc videtur Magister libro secundo sentire, quod omnes pariter fuissent translati, dicens: De hoc statu transferendus erat homo cum universa sua posteritate, ad meliorem dignioremque statum, ubi æterno et cœlesti bono, sibi in cœlis parato, perfrueretur. Alii dicunt, quod parentes ante filios fuissent paulatim translati, et glorificati in carne et anima absque intermedia morte, quia dispendium magnum fuisset parentibus, retardari a gloria quousque electorum numerus impleretur, præsertim quoniam spes quæ differtur, affligit; nec videtur quod omnes potuissent contineri decenter in paradiso.8 Denique, Deus unumquemque prædestinatum elegit ad certum gradum atque mensuram felicitatis æternæ, quem quum sufficienter meruerit, satis cito hinc tollitur; qui autem in paradiso mansissent, fuissent viatores quamdiu mansissent in eo. Ideo non videtur quod mansissent ibi diutius, quam quousque meruissent gradum beatitudinis, ad quem præordinati fuissent, nec fuisset ratio tantæ dilationis. Ideo ista opinio probabilior esse censetur.
Undecimo quæritur, an in statu innocentiæ fuisset dominium. Videtur quod non, quia omnes fuissent æquales, servitus quoque in pœnam peccati inflicta est, secundum Gregorium. Respondet Thomas in prima parte, quæstione 96: Dominium accipitur uno modo, prout opponitur seu repugnat libertati ejus, cui quis dominatur; sicque dominus appellatur qui servum habet, servus autem opponitur libero: liberum quippe vocatur, quod est causa sui; servile vero, quod ordinatur ad aliud. Dominium ergo sic sumptum, est prout aliquis principatur subjectis, non ad illorum utilitatem, sed ad proprium commodum, et tale dominium non est sine pœna inferiorum. Quemadmodum enim unicuique naturale est et jucundum, propriam perfectionem acquirere, ita pœnale est ei, ut bonum quod habet vel est, non sibi, sed alteri cedat in commodum: hinc tale dominium in statu innocentiæ non fuisset. Secundo, dominium nuncupatur quæcumque prælatio, superioritas aut præsidentia; sicque etiam is dominari asseritur, qui alios dirigit ad utilitatem ipsorum, vel ad bonum commune, et tale dominium in statu innocentiæ exstitisset.
Primo, quoniam homo naturaliter est animal sociale, secundum Philosophum. Vitam ergo socialem homines in statu innocentiæ habuissent: talis autem vita convenienter duci non potest, nisi sit aliquis præsidens, qui ad omnium commune bonum respiciat. Præterea, in statu innocentiæ fuisset optima ordinatio, quæ sine prælatione et subjectione esse non valuisset. Iterum, in statu innocentiæ unus fuisset sapientior, perfectior et sanctior alio. Quemadmodum enim de singulis sanctorum angelorum ordinibus aliqui corruisse creduntur, sic homines singuli ad singulos angelicorum spirituum choros assumendi fuissent. Sapientiores ergo et perfectiores sic dominati fuissent minus sapientibus et perfectis, viri uxoribus, parentesque filiis. Unde constat, quod omnes non fuissent æquales in accidentalibus atque gratuitis. Primo nempe fuisset ibi disparitas sexuum et ætatum, prout generatio exigit corporalis. Fuisset quoque disparitas circa animam in scientia et virtute, quoniam homo per liberum operabatur arbitrium.
Ideo unus potuisset se intensius applicare ad appetendum et cognoscendum, ad contemplandum et operandum, quam alter: sicque unus plus profecisset, quam alter. Insuper, ex parte corporis potuisset esse disparitas. Non enim exemptum erat corpus humanum ab influentia corporum superiorum. Idcirco secundum diversum respectum stellarum et dispositionem materiæ aut influentiam exteriorum causarum, quidam fuissent aliis pulchriores, robustiores, ac melius complexionati. Hæc Thomas.
Duodecimo quæritur, an irrationabilia animalia habitassent cum hominibus in paradiso. Ad hoc Damascenus libro secundo respondet: Paradisus fuit divina regio et digna habitatio ejus, qui secundum imaginem Dei erat creatus, in quo nullum irrationabilium habitabat, sed solus homo. Et istud Thomas allegat. Sed videtur contrariari, quod quartodecimo de Civitate Dei loquitur Augustinus: Cum duobus illis hominibus masculo et femina, scilicet Adam et Eva, animalia etiam terrestria cetera, subdita et innoxia versabantur in paradiso. Damascenus quoque libro secundo fatetur: Ante transgressionem omnia homini erant subjecta, sed et serpens homini erat assuetus, magis aliis ei adhærens, et delectabilibus motibus ei adjunctus. Unde et per eum pessimam suppositionem inseruit diabolus primis parentibus. Ad has auctoritates arbitror posse responderi, quod intelligi possint pro tempore illo, quo animalia erant coram Adam in paradiso adducta.
Tertiodecimo quæritur, quamdiu fuerat Adam extra paradisum ante translationem suam in paradisum, et item, quamdiu ipse et Eva in paradiso fuerunt. Ad hujus quæstionis primam partem communiter respondetur, quod Adam statim post suam productionem, in paradisum translatus est, per modum superius tactum. Verumtamen Henricus de Hassia super Genesim tangit, quod aliqui imaginantur Adam transisse pedestrem a loco suæ formationis usque in paradisum, ut rerum naturas et animalium proprietates, dispositionemque terræ eundo consideraret: secundum quam imaginationem diu fuisset in via. Ad quod posset quis retorquere verba Damasceni ultimo jam inducta; sed imaginatio ista apparentiam parvam habet, quum et præfatarum rerum scientia fuerit Adæ in principio concreata. Ad aliam quæstionis partem aliqui dicunt, quod Adam fuit hora tertia factus, et in paradisum perdu-
Actus, animalibus quoque imposuit nomina; hora autem sexta dicunt Evam formatam, et statim prævaricatam; horaque nona dicunt ambos ejectos. Verumtamen in textu habetur, quod audierunt vocem Domini in paradiso post meridiem ambulantis ad auram, et post hoc leguntur ejecti.9 Communiter quoque tenetur, quod eodem die Adam est factus et lapsus, et Christi conceptio Virgini nuntiata, ipseque Christus cruci affixus. Verum quamdiu fuerint Adam et Eva in paradiso, non scitur pro certo.
Postremo quæritur, an ultra paradisum sit habitatio hominum. Ad quod sancti et docti viri responderunt, quod non. Verumtamen quidam in itinerario suo dicit oppositum, asserens illic, scilicet ultra paradisum, terram inhabitari in maxima multitudine civitatum ac regionum, quarum institores (ut dicit) Indiam visitant per Mare oceanum. Principes quoque et gentes ex utraque parte manentes, visi sunt invicem nuntia destinare. Istud nec rationi nec fidei christianæ consentaneum esse censetur. Omnes namque historiographi et qui usque fines terræ habitabilis devenerunt, testati sunt ultra loca illa ad quæ devenerunt, aut de quibus scripserunt, non esse hominum mansionem: ad quod multa possent adduci ex gestis Alexandri et Herculis, diversisque chronicis; sed et in visionibus et revelationibus quarumdam sanctarum personarum fidelium idem asseritur.
Denique secundum fidem catholicam, sicut Christus est totius generis humani salvator, sic fides christiana per totum orbem est prædicata, quamvis aliquæ parvæ provinciæ esse dicantur, in quibus nondum prædicatum est evangelium Christi. Verumtamen nequaquam convenit veritati novi et veteris Testamenti, asserere, quod sint multæ et maximæ regiones ac urbes, in quibus prædicata non est evangelica lex. Non autem legitur ultra superiorem Indiam prædicata. Amplius, aliqui Indi interdum venerunt et sæpe scripserunt ad loca ista, et tamen tale nil insinuaverunt. Credimus item, quod post Antichristi occisionem totus mundus, paucissimis Antichristi indurandis satellitibus demptis, convertetur ad Christum, et ipse Antichristus per totum orbem suos mittet ministros: quæ stare non possent, si ultra paradisum esset hujuscemodi hominum multitudo. Verumtamen esse potest, quod aliqui per Mare oceanum ad Indiam veniant ex aliquibus terris, a paradisi latere sitis.
Præterea communiter dicitur, quod Jerusalem vel Judæa aut Syria, saltem sit in medio terræ habitabilis: quod secundum illam assertionem stare non posset. Legimus insuper in Prophetis, quemadmodum
Deus quatuor principalibus regnis, præsertim Romano imperio, contulit monarchiam: quod verum non esset, si tot regiones essent ultra paradisum. Amplius, vir ille in itinerario suo ait, quod ex quo de fonte paradisi exeunt quatuor flumina ab hac parte paradisi, merito videatur credendum, alia quatuor flumina ab eodem procedere fonte versus paradisi aliam partem directe oppositam. Istud consequentiam nullam, imo nec apparentiam, habere censetur. Videmus enim in terra fontes multos et magnos, ex quibus diversi fluvii oriuntur versus unam terræ habitabilis partem, non tamen versus partem oppositam.
Footnotes
Chapter 28 of 104