Skip to the text

Articulus 33

PROSECUTIO EXPOSITIONIS HUJUS CAPITULI, A LOCO : NOE VERO INVENIT GRATIAM CORAM DOMINO.

NOE vero invenit gratiam coram Domino, hoc est, Deo acceptus fuit ac placens, et gratiam quam optavit, a Domino impetravit. Hæ sunt generationes Noe. Noe vir justus atque perfectus fuit in generationibus suis, id est, inter homines sui temporis suique generis fuit notabiliter justus, dando unicuique quod ei debebat, Deo cultum, sibi ipsi custodiam, proximis suis virtuosum exemplum. Fuit quoque perfectus, secundum quod viatori et viro heroico competere solet perfectio. Fuit ergo justus, servando præcepta ; et perfectus, per multa supererogationis virtuosæ opera. Rursus justus fuit, se ipsum debite gubernando; perfectus, pro communi bono curam gerendo, et aliis pro posse benefaciendo.

Porro quod additur, In generationibus suis, exponi solet dupliciter. Primo, depressive, ita ut sonet in minorationem sui præconii : quasi dicatur, perfectus fuit inter suos et tempore isto, quando pene omnes pessimi erant, quamvis tempore evangelicæ legis conversatio sua non fuisset magnæ reputationis. Alio modo promotive, ita ut sonet in excellentiam suæ laudis: quasi dicatur, Tempore illo quo sic abundavit iniquitas, fuit perfectus, et inter pessimos optimus: quod præcipui meriti est, utpote non vinci a malo, nec a perversis perverti, sed econtrario constanter persistere in omni virtute. Sicque de beato Loth ait princeps Apostolorum: Quod vita et adspectu justus erat, habitans apud eos, qui de die in diem animam justi iniquis operibus affligebant.1 Et ita intelligendum est istud de Noe, per quem Deus fecit tam grande bonum. Unde de eo scriptum est: Noe inventus est perfectus et justus, et in tempore iracundiæ factus est reconciliatio;2 ideo dimissum est reliquum terræ, quum factum est diluvium. Testamenta sæculi posita sunt apud illum, ne deleri possit diluvio omnis caro. Hinc Josephus narrat: Noe graviter ferens actus et consilia iniquorum illorum, agebat ut ad meliora mentem eorum actusque transferret: quos quum videret sibi non acquiescentes, sed vehementer libidine detineri, metuens ne ipsum cum uxoribus et filiis suis occiderent, discessit a terra illa. Cum Deo ambulavit, secundum Dei beneplacitum conversando, et ei fideliter adhærendo, quemadmodum præcedenti capitulo dictum fuit de Enoch.

Corrupta est autem terra coram Deo, id est, habitatores terræ per carnalia vitia exteriora infecti sunt; et repleta est iniquitate, hoc est, etiam per vitiosos affectus, cogitationesque pessimas intus corrupti sunt. Quumque vidisset Deus terram esse corruptam, juxta sensum inductum: omnis quippe caro, id est omnis homo, paucissimis demptis, loquendo de hominibus adultæ ætatis, corruperat viam suam super terram, hoc est, ordinem legitimæ generationis, per quam generabilia intrant in mundum, et pertingunt ad esse specificum, subvertit per fornicationes, adulteria, et innaturalem modum coeundi, ut tactum est supra, quod mulieres ascenderant viros, et item per vitia contra naturam. Potest quoque per viam intelligi tota eorum vita, quæ fuit vitiis plena. Est autem consuetudo Scripturæ, per omnem carnem, omnem hominem designare, juxta illud in Isaia: Videbit omnis caro salutare Dei nostri.34 Aliqui quoque dicunt, quod homines ex perversitate fecerunt bruta innaturaliter commisceri, contra id quod in Levitico dicitur: Jumenta tua non facies cum alterius generis jumentis coire.5

Dixit Dominus ad Noe, per subjectam creaturam, seu angelum in humana specie, ut creditur, apparentem: Finis universæ carnis venit coram me, id est, justo judicio instat mors cunctis mortalibus propter eorum excessus. Repleta est terra iniquitate a facie eorum, id est, habitatores terræ propria iniquitate repleti sunt. Vel ipsa terra dicitur vitiis suorum habitatorum impleta, quemadmodum locus dicitur adimpleri operatione et culpa locati. Et ego disperdam eos cum terra, hoc est, tam habitatores terræ, quam ipsam eorum terram, diversimode perdam: homines hinc inde fugando, terrendo, ac submergendo, ipsamque terram suis fructibus ac solita fecunditate et fructuum suorum virtute privando, superiora etiam terræ loca per aquas diluvii corrumpendo, secundum quod unum elementum est alterius corruptivum. Hinc in Scholastica historia fertur, et idem habetur in Glossa: Tradunt doctores, vigorem fecunditatemque terræ longe inferiorem, seu multo minorem post diluvium esse, quam ante: et ideo esum carnium hominibus esse concessum, quum ante solis terræ fructibus sustentarentur. Denique Lyra refert, quemadmodum Judæi dicunt, quod terra in superficie sua per quantitatem trium palmorum fuerit per aquas diluvii tabefacta, et in aquam conversa. Verumtamen istud de quantitate trium palmorum reor incertum, præsertim quum terra non fuerit ubique ad talem corruptionem æque disposita, nec æque diu aquis operta. Est quoque probabile, quod per salsedinem aquarum abyssi, quæ pro magna parte causaverunt diluvium, terra fuerit vitiata.

Fac tibi, hoc est ad præservationem tui ipsius atque tuorum a submersione diluvii, arcam de lignis lævigatis, id est complanatis, dolatis, et alleviatis, seu bene siccatis, ut facilius super aquas levetur. Porro in Glossa dicitur, de lignis lævigatis, videlicet fortioribus et imputribilibus ac bene coaretatis, quæ alia translatio vocat quadrata, ut area nec vi ventorum, nec inundatione aquarum posset dissolvi. Hanc arcam aliqui vocant navem, quod verum est, quantum ad hoc, quod instar navis super aquas ferebatur, et contenta in se, a submersione protexit. Verumtamen non habuit formam navis, sed erat quadrata, latera tamen ipsius inæqualia erant. Mansiunculas in ea facies, id est distincta loca, ut diversa reponantur in eis. Et bitumine linies eam intrinsecus et extrinsecus. Hoc fuit, ne area aquarum impetu læderetur. Dicitur namque in Scholastica historia: Bitumen est glutinum ferventissimum ac tenacissimum, quo ligna lita, non dissolvuntur aliqua vi vel arte, id est, non nisi difficillime, nec sine menstruo solvi potest materia bituminata. Augustinus quoque testatur, quod ligna arcæ cohærebant sibi invicem partim bitumine, per epirosque et clavos atque testudines.

Et sic facies eam: Trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ, quinquaginta cubitorum erit latitudo ipsius, et triginta cubitorum altitudo illius. De qualibus cubitis istud dicatur, infra tractabitur. Fenestram in arca facies. Ista fenestra stetit altius ipso ostio arcæ. Atque ut Scholastica ait historia, Hebræi dicunt eam fuisse crystallinam, quæ copiose lumen solis reciperet, et aquas repelleret; sed tamen aquæ usque ad eam ascenderant, quod non videtur, nisi forsan ex vehementia impulsionis interdum; et vocatur in Hebræo meridiana, a Symmacho autem diluculum. Lyra dicit, quod Hebræi dicant, Lucernam facies in ea: quam lucernam aliqui putant fuisse lapidem pretiosum ac splendidum, arcam suo lumine illustrantem, ut facit carbunculus; sed primum melius sonat.

Aliqui quoque opinantur, quod fenestra ponitur hic pluraliter, pro fenestris; quoniam dicunt, tantum ædificium non potuisse per unam fenestram satis illuminari. Et in cubito consummabis summitatem ejus. Fuit namque hæc area in fundamento quadrata, atque in forma longiori altera parte ab angulis in altum conscendens, quousque tectum incepit se angulariter stringere, donec summitas ejus in cubito complebatur, ita quod latera tecta superiora non distabant ab invicem, nisi per cubitum: sicque per spatium cubitale fuit area superius plana, quatenus pluvia super tectum descendens, deflueret facilius extra arcam, ipsaque firmius staret inter undarum impulsus. Ostium autem arcæ pones in latere deorsum. Ostium istud factum est in latere arcæ, in ea parte, in qua jungebantur mansio animalium et apotheca, seu victualium locus, ita quod fuit in horum confinio et supra duas cameras inferiores, ut infra plenius exponetur. Ideo dicit Strabus, quod ostium fuit inter apothecariam et animalium habitationem. Cœnacula et tristega facies in ea. Secundum Bedam, στέγη Græce, Latine dicitur tectum. Inde tristega dicuntur triplicia tecta, id est interstitia seu operimenta. Unde Septuaginta transtulerunt, Bicamerata et tricamerata facies in ea, hoc est, locum habentem cameras duas inter se distinctas, et alium locum habentem tres cameras.

Circa quod scribit Strabus: Bicamerata facies in inferioribus, et tricamerata in superioribus. Quinque enim mansiones distinctæ fuerunt in arca. Infima fuit stercoraria, ad quam stercora defluebant, ne exsistentes in arca, læderentur fœtore. Secunda, apothecaria. Tertia, immitium animalium et serpentium. Quarta, animalium mansuetorum. Quinta, hominum et animalium. Verumtamen diversi diversimode disponunt has mansiones. Nam aliqui dicunt, quod una fuit directe super aliam, secundum totam longitudinem ac latitudinem arcæ, absque hoc quod aliqua earum esset divisa seu distincta in duas aut tres cameras : et dicunt quod infima, fuit sentina seu stercoraria; secunda, apothecaria; tertia, habitatio animalium immitium; quarta, mitium; quinta, hominum et avium. Porro alii dicunt, quod in arca erant ascendendo tres mansiones, una super aliam sita, ita quod infima fuit (ut dictum est) stercoraria seu sentina, ad quam fæces defluebant, quam dicunt non fuisse interclusam, seu in aliquas mansiones divisam. Secunda fuit apotheca, quam dicunt fuisse in cameras duas distinctam, ita quod in una camera erant fructus quibus quædam bruta vescuntur, in alia herbæ quibus vescuntur ceteræ bestiæ. Tertia fuit tricamerata, seu tres cameras habens collaterales, quarum duæ extremæ erant pro bestiis, una pro mitibus, alia pro immitibus, media pro avibus atque hominibus.

Insuper in Scholastica historia dicitur : Arca habuit cameras quinque, quas Augustinus etiam præter sentinam dicit ibi fuisse, asserens super tabulatum sentinæ eam fuisse bicameratam per longum. Una camerarum erat stercoraria, alia apothecaria, et super hanc mansionem fuit alia mansio tricamerata per longum, ita quod laterales cameræ erant una immitium animalium, alia mansuetorum, media hominum et avium. Alii has cameras in altitudine sola disponunt, inferiorem et sentinam vocantes stercorariam; secundam super illam, apothecariam; tertiam, immitium; quartam, mitium animalium; quintam, hominum et avium. Josephus tamen ait, arcam quatuor cameras habuisse, quia stercorariam seu sentinam forsitan non includit nec computat. Hæc ibi. Itaque cœnacula possunt referri ad bicamerata, tristega ad tricamerata.

Præterea præinductum textum quidam sic punctuat : Ostium autem arcæ pones in latere : dicens quod ibi sit punctus secundum Hebræos, ita quod verbum istud, Deorsum, refertur ad textum sequentem : quia (ut dicunt) ostium arcæ non poterat convenienter poni in inferiori parte, quoniam arca fuit multum profundata in aqua, et expositores catholici dicunt ostium illud fuisse in confinio habitationis animalium et apothecæ. Sed istud non videtur valere, et punctatio catholicorum probatur aptior esse. Nam et expositores catholici, qui dicunt ostium fuisse in latere arcæ in præfato confinio, textum sic punctuant : Ostium autem arcæ pones in latere deorsum. Ex hoc enim quod fuit deorsum, non sequitur quod fuit in infima parte, sed quod fuit infra habitationem omnium animalium et hominum ac avium. Quod si Hebræi et eos sequentes, intelligunt per Deorsum, infimam partem, non possunt hoc verbum, Deorsum, referre ad litteram sequentem, qua dicitur : Cœnacula et tristega facies in ea ; quia tristega fuerunt sursum et supra ostium, sicut jam patuit.

Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, et interficiam omnem carnem in qua spiritus vitæ est, id est omne animatum sensitivum habens spiritum seu animam vitalem, sive rationalem sive irrationalem.6 Et universa quæ in terra sunt, consumentur, id est, omnia viventia in terra, occidentur, demptis his quæ in arca ducentur. Pisces autem morantur in aquis, nec proprie habent carnem, quamvis dicat Apostolus, Alia caro piscium, large accipiens nomen carnis.7 Ponamque fœdus meum tecum, id est, pactum amicitiæ specialis tecum inibo et demonstrabo in te, utpote quod te et eos qui tecum arcam intrabunt, præservabo ab imminenti periculo ex aquarum diluvio, et quod per te reparaturus sum sæculum. Ideo ait Glossa : Ponam fœdus meum tecum, de te et familia tua conservanda ad humani generis reparationem. Infra autem legitur Dominus aliud fœdus pepigisse cum Noe. Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina, id est combinata seu duo, induces in arcam, ut vivant tecum in arca, masculini sexus et feminini, hoc est unum masculum et unam femellam. Qualiter factum sit istud, videlicet qualiter animalia ista ad arcam venerunt, et de quibus animalibus istud intelligatur, infra diligentius exponetur.

Sed quid est quod Dominus nunc legitur præcepisse, ut Noe tolleret secum de cunctis animalium speciebus duo, quum sequenti capitulo Deus legatur jussisse ut Noe tolleret ex omnibus animalibus mundis septena et septena, masculum et feminam, de animalibus vero immundis duo et duo, sed et de volatilibus cœli septena et septena? Et respondendum quod ista commissio legitur facta ipsi Noe a Deo, antequam cœpit arcam ædificare, et tunc facta est ei in generali et indistincte; postmodum vero arca jam præparata, facta est ei jussio illa secunda, in qua in speciali atque distincte Deus expressit, quod ante in communi et confuse mandavit. Numerus autem minor non excludit majorem. Si autem objiciatur, necessarium aut statim congruum exstitisse, ut ante fabricationem arcæ Dominus exprimeret omnia illa distincte, quatenus juxta hoc faceret mansiones arcæ majores sive minores: dicendum, quod Dominus ante hanc jussionem satis exposuit sancto Noe magnitudinem arcæ fiendæ. Potest quoque responderi, quod ante fabricationem Dominus forsan insinuavit Noe istud præceptum distincte, sicut et postea; Moyses tamen non curavit hoc in isto capitulo plene exprimere, quia in sequenti capitulo fuit hoc distincte expressurus ac plene, propter quod satis reputavit nunc dicere in communi.

Bina induces in arcam de volucribus juxta genus suum, hoc est de qualibet specie specialissima avium duo; et de jumentis in genere suo, id est de qualibet tali specie jumentorum duo. Jumenta autem proprie appellantur animalia domita atque domestica, hominibus accommoda, quæ dicuntur jumenta quasi juvamenta, ut supra inductum est. Nunc tamen per jumenta intelligi possunt bruta in generali, de quibus nunc fit hic mentio specialis. Et ex omni reptili terræ, id est ex qualibet reptilium terrestrium specie, secundum genus suum, id est secundum suam naturam. Sumitur enim hic genus pro specie. Bina de omnibus jam præfatis, utpote duo de singulis speciebus, ingredientur tecum in arcam, ut possint vivere. Tolles igitur tecum ex omnibus escis quæ mandi possunt, id est, aliqua accipies de omnibus rebus aptis esui hominum ac brutorum. Utrum vero intelligendum sit hoc etiam de animalibus illis, quibus homines et quædam bruta naturaliter nutriuntur, infra discutietur. Et comportabis apud te, id est, in apotheca arcæ repones, adjuvantibus te filiis tuis ac ceteris tuis domesticis, quantum oportet.

Et erunt tam tibi quam illis in escam; id est, tu ipse cum domesticis tuis tecum ingressuris, et irrationalia animalia in arca nutriemini comestibilibus illis.8 Unumquodque individuum secundum congruentiam et dispositionem suæ naturæ, seu singuli singulis cibis sibi competentibus nutrientur. Erant autem comestibilia ista valde multa, quia per integrum annum fuerunt in arca ipse Noe cum suis ac bruta. Fecit igitur omnia quæ præceperat illi Deus. Non quod per se solum exsecutus sit omnia, sed per adjutoria opportuna.

C D Noe

Footnotes

  1. II Petr. II, 8. ↩

  2. Eccli. XLIV, 17. ↩

  3. Luc. III, 6. ↩

  4. Is. XL, 5. ↩

  5. Levit. XIX, 19. ↩

  6. * subter cœlum ↩

  7. I Cor. xv, 39. ↩

  8. cibum ↩

Chapter 34 of 104