Skip to the text

Articulus 34

DE OBJECTIONIBUS INFIDELIUM CONTRA PRÆDICTA, ET DE QUÆSTIONIBUS CONCERNENTIBUS PRÆSENS CAPITULUM, AC SOLUTIONIBUS EARUMDEM. DE FIGURA QUOQUE SEU FORMA ET QUANTITATE DISPOSITIONEQUE ARCÆ.

QUEMADMODUM super Genesim in homilia de Arca Noe recitat Origenes, quidam, præsertim Apelles hæreticus, discipulus Marcionis hæresiarchæ, qui Apelles fuit inventor alterius hæresis, ultra eam quam didicit a suo magistro, cum quo intendebat probare, Scripturam veteris Testamenti non esse a Deo: hic ergo Apelles dixit, nullo modo fieri potuisse, ut tam breve spatium arcæ contineret tot animalium genera, eorumque cibos qui illis per totum annum sufficerent, imo non poterat continere saltem quatuor elephantes, quum tamen dicantur in arca fuisse ex immundis animalibus bina et bina, hoc est duo masculi, duæque feminæ, secundum quod indicat sermo repetitus. Ex mundis vero septena et septena, id est paria septena, videlicet quatuordecim talia. Et postea quasi per singulas species sic refragatur Apelles, puta de gryphis. Ex quibus concludit, Constat ergo fictam esse hanc fabulam. Quod si est, constat hanc a Deo non esse Scripturam. Insuper Augustinus tangit alias quorumdam objectiones. Quidam enim dixerunt Moysen non descripsisse rem gestam hoc loco, sed ea quæ scribit de arca, esse intelligenda dumtaxat spiritualiter et figurative. Ad quod aliqua induxerunt motiva. Primo, quia non potuit tam magnum esse diluvium, quod altissimis montibus altius esset quindecim cubitis, propter altitudinem montis Olympi, ad cujus verticem nequeunt nubes ascendere, nec est in vertice isto aer hic crassior, in quo nebulæ, venti ac nubes gignuntur. Secundo, quia ut eis apparet, non poterat tantæ magnitudinis arca compingi. Tertio, quia quum Deus omnipotens omnia possit solo imperio reparare, non videtur ad litteram quod jussit animalia reservari propter destructorum reparationem.

Ad ista objecta responderunt viri catholici, atque ad primum acceperunt responsionem ex Origene, qui ait: Quæ a prudentioribus viris et Hebraicarum traditionum gnaris, atque a veteribus magistris didicimus, ad auditorum notitiam deferemus. Dixerunt ergo majores, quod Moyses, qui (teste Scriptura) doctus erat omni sapientia Ægyptiorum, posuit in hoc loco numerum cubitorum secundum geometricam artem, qua præcipue callent Ægyptii.1 Unus autem cubitus apud geometras, continet sex cubitos nostros. Hanc Origenis responsionem Augustinus allegat et approbat, quam etiam tangit Hugo de S. Victore in libro suo de Arca Noe. Sic itaque quantitatem cubitorum accipiendo, arca tantæ fuit extensionis, quod capere poterat omnia quæ in textu scribuntur fuisse in ea.

Ad secundum respondet Augustinus, admirando cæcitatem adducentium illud objectum. Si enim terra quæ est gravior aqua, potuit tam alte ascendere in monte Olympo, cujus suprema pars terra est, et tamdiu in tanta elevatione persistere, cur aqua non potuit ad tempus breve omni monte ascendere altius per quindecim cubitos? Ad tertium quoque respondet: Illud quod disputant tantæ magnitudinis arcam non potuisse compingi, ineptissime calumniantur, quum sciant maximas urbes esse constructas, nec attendunt centum annos quibus arca illa est fabricata, nisi forte lapis lapidi cohærere potest sola calce conjunctus, ut murus per tot milliaria circumducatur, et lignum ligno per testudines, epiros, clavos, glutem bituminis adhærere non valet, ut fabricetur arca longe lateque porrecta, non curvis, sed lineis rectis, quam humanus conatus non misit in mare, sed veniens unda levavit, magisque divina providentia quam humana prudentia gubernavit. Ad quartum respondet, quod propter designandum mysterium Deus jussit animalia reservari in arca, sicut in sequenti articulo in spirituali hujus capituli expositione patebit. Præterea Augustinus: Quæritur, inquit, utrum tam magna arca poterat fabricari infra centum annos a quatuor viris, videlicet Noe et tribus filiis ejus: quod si non poterat, non erat magnum adhibere et alios fabros, quamvis accepta laboris sui mercede, non curaverint utrum Noe sapienter an inaniter ageret, nec eam ingressi sunt, quia non crediderunt quod credidit ille.

At vero de forma seu figura arcæ Origenes sic ait: Primo quæritur, qualem oporteat intelligi formam arcæ. Quam ego, inquit, quantum datur intelligi ex Scriptura, puto consurgentem quatuor angulis ex imo, eisdemque angulis paulatim usque ad summum contractis in angustum, ipsam arcam in spatium unius cubiti fuisse collectam. Sic enim refertur, quod in fundamento ejus trecenti cubiti erant in longitudine, quinquaginta in latitudine, in altitudine vero triginta. Sicque collecta est in angustum cacumen, ita ut cubitus sit longitudo et latitudo ipsius. Et paulo post addit Origenes: Quantum ad necessitatem pluviarum atque diluvii spectat, nulla poterat tam conveniens et congrua forma arcæ dari, quam ut e summo velut ex tecto quodam in angustum culmen educto diffunderet imbrem cadentem, et per ima in aquis quadrata stabilitate consistens, nec impulsu ventorum, nec impetu fluctuum, nec inquietudine animalium, quæ intrinsecus erant, inclinari posset aut mergi. His consonare videtur quod ait Alcuinus, et habetur in Glossa: Congrue arca in summo, velut tecto quodam angusto, cacuminata est, ut imbrium ruinas diffunderet.

Verumtamen Hugo de S. Victore in libro de Arca Noe, verbis Origenis sic objicit: Sententiæ Origenis plura refragari videntur. Primo, quia hæc forma quam assignat, non videtur ad natandum esse idonea. Constat namque arcam tam magnam, tot animalibus cibariisque onustam, non potuisse supernatare, venientibus aquis, quin pro magna parte sui premeretur deorsum in aquis, ut docet experientia in navibus onera magna gestantibus. Si ergo arca statim ab imo contrahi cœpit, ita ut latera ejus hinc inde se inclinantia non repellerent, sed reciperent fluctus intumescentes, et non tam aqua arcam, quam arca aquam portaret, quomodo fieri poterat, ut non tota statim ad ima descenderet? Rursum, quum Dominus dicit, Pones ostium in latere deorsum, per latus deorsum, videtur significare parietem lateralem, ad differentiam lateris quod sursum erat in tecto, in quo fortassis fenestra posita erat; et quum iterum infra dicitur, Aperuit Noe tectum arcæ, satis consequenter innuit, ipsam arcam deorsum habuisse parietes, quibus superpositum fuit tectum, quod erat contiguum supremæ mansioni in qua homines erant.2 Propter has et hujusmodi alias causas, videtur nobis quod in arca parietes erant erecti in quatuor partibus, in quibus tectum superpositum in cacumine suo contrahebatur ad cubiti unius mensuram. Hæc Hugo. Qui iterum ait: In parietibus hujus arcæ foris facti erant nidi sive mansiunculæ quasi affixi ad ipsos parietes, quorum nidorum aditus seu introitus patebat extrinsecus, ipso pariete intus integro permanente, erantque facti hi nidi pro bestiis, quæ nec semper in aqua, nec semper in arida degere possunt, ut sunt luter, vituli quoque marini.

Præterea Hugo scribit de ista materia alia quædam, quæ vel stare non possunt, vel ego non intelligo ea, quod facilius concedi potest. Etenim ait: Cujus altitudinis fuerint parietes arcæ, non dicit auctoritas; sed quantum conjicimus, altitudo parietum usque ad fundum quartæ mansionis extendebatur. Quomodo verum est hoc? Si verum est quod superius dixit, tectum fuisse supremæ mansioni contiguum, parietes namque extendebantur usque ad tectum, ergo altitudo parietum pertingebat usque ad quintam mansionem. Iterum ait: Si quæratur, an æqualis fuit altitudo singularum mansionum, an non, nos ex auctoritate probare non possumus. Interim vero quod auctoritati non exstat contrarium, postulamus nobis concedi. Volumus enim sic distinguere, ut primæ mansioni demus in altitudine quatuor cubitos, secundæ quinque, tertiæ sex, quartæ septem, quintæ et supremæ octo. Et sic altitudo parietum habuit quindecim cubitos, et totidem altitudo tecti. Istud non videtur, quia secundum hoc quarta et quinta mansiones fuissent sub tecto. Secundum expositores autem omnes mansiones erant infra tectum, prout in figuris arcæ, quæ secundum duplicem expositionem dupliciter pingitur, describitur. Denique, si tectum fuisset tantæ altitudinis sicut parietes, capacitas seu spatium intra arcam, fuisset per hoc multum minoratum. Rursus, præhabitum est, quod secundum expositionem, quæ textui et præsertim Septuaginta translationi consonantior est, mansio tertia, quarta et quinta, fuerunt æque altæ, quoniam locus in quo erant situatæ, fuit tricameratus per transversum.

Præterea his quæ Hugo dixit de nidis, consonat quod ait Glossa: quæ in aqua et terra communiter vivunt, sicut lutri, vitulique marini, extra arcam habebant loculos præparatos, in quibus recipi poterant velut in arida. De avibus quoque marinis et fluvialibus idem dicendum est. Hæc Glossa, quæ et Augustino adscribitur.

Amplius circa istud, Trecentorum cubitorum erat longitudo arcæ, scribit Lyra: Aliqui dicunt, quod cubiti isti fuerunt geometrici. Sed tunc occurrit dubium, qualiter ædificium tantæ magnitudinis fieri poterat. Hebræi autem dicunt, quod erant cubiti usuales. Sed dubium tunc occurrit, quomodo tot animalia et cibaria poterant contineri in arca. Istud tamen dubium videtur mihi minus quam primum. Hæc Lyra. Sed sicut ex verbis Augustini jam patuit, minor est difficultas dubii illius prioris. Sciendum quoque, quod aliqui dicunt arcam habuisse triginta cubitos in altitudine infra tectum seu præter altitudinem tecti. Unde in Scholastica historia dicitur, quod arca dicitur habuisse triginta cubitos in altitudine, intelligendum est in corpore ejus, id est, a fundo usque ad tabulatum. Impossibile enim esset, operturam ejus non plus ascendisse, et ligna triginta cubitorum tantam longitudinem ac latitudinem operire. Verumtamen verbum hoc satis obscurum videtur.

Circa præhabita quæritur primo, cur Scriptura ista nil dicat de loco ad quem superfluitates animalium descenderunt. Secundo, an animalia quibus naturale est carnibus vesci, vescebantur eis in arca. Tertio, an animalia commiscebantur in arca. Quarto, an absolute de universis animalium speciebus fuerint ibi individua aliqua. Quinto de potu animalium, quando fuerunt in arca, et quis proposuit eis quotidie necessaria vitæ. Sexto, qualiter devenerunt ad Noe, et quomodo ingressa sunt arcam.

Ad primum horum Origenes respondet: Opportune siluit Scriptura de loco ad fimum animalium reservato, quia de hoc sufficienter docuit ipsius consequentiæ ratio, id est, ex his quæ de animalium mansionibus cibariisque scribuntur, satis consequens fuit ac evidens, quod inferius fuit hujusmodi locus. Et quia ad spiritualem intelligentiam minus digne poterat coaptari, merito ergo Scriptura siluit inde: quia hoc ipsum, quod scilicet siluit inde, rationes suas magis adaptat intellectibus allegoricis.

Ad secundum quoque Origenes sic ait: Necessarium videbatur, ut his bestiis, quibus natura dedit carnibus vesci, introducta sint extrinsecus animalia, quorum vescentes carnibus, conservare vitam valeant gratia reparandæ posteritatis. Aliis vero alia servarentur alimenta, quæ naturalis usus deposcit. Porro Augustinus de hoc aliter sentit, dicendo: Solet quosdam movere quæstio de generibus escarum, quæ ibi habere poterant animalia, quæ non nisi carnibus vesci putantur: utrum animalia quibus vescerentur, erant ibi ultra numerum in Scriptura taxatum sine trangressione præcepti, an quod magis credendum est, potuerunt ibi esse præter carnes aliqua alia alimenta, quæ omnibus communia exsistant. Novimus enim quam multa animalia, quibus caro cibus est, quæ pomis frugibusque vescuntur, et maxime fico atque castaneis. Quid ergo mirum, si Noe vir justus et sapiens, cuique animalium generi aptam alimoniam sine carnibus præparavit atque recondidit? Quid est autem quo vesci non cogeret fames? Aut quid non suave ac salubre facere posset Deus? Qui etiam dedisset illis faciliter vivere sine cibis, nisi conveniret impletioni figuræ tanti mysterii, ut pascerentur. Hæc Augustinus. Et istud verius reor. Quæ enim in arca erant, fuerunt (ut apparet) assecurata a morte quamdiu manebant in ea. Hinc Glossa, itemque Scholastica historia istud sequuntur.

Ad tertium Andreas expositor et alii quidam dicunt, quod bruta prolificabant in arca. Alii dicunt, quod propter generalem mundi afflictionem et desolationem non fuit tunc tempus voluptuosæ commixtionis, quoniam Dominus de ingressu in arcam loquens, seorsum nominavit viros, seorsumque feminas, quemadmodum in exordio sequentis capituli innotescit. Quasi diceret: Tempore tribulationis ab amplexibus est cessandum, prout in Scholastica habetur historia. Ad quod allegari potest, quod imminente subversione Ninivæ, rex et principes Ninivæ præceperunt ut homines et jumenta, boves et pecora non gustent quidquam nec pascantur, et aquam non bibant.3

Ad quartum Augustinus respondet: Quod autem scrupulosissime quæri solet de minutissimis bestiolis, non solum quales sunt mures et stelliones, verum etiam quales sunt locustæ, scarabei, muscæ ac pulices, annon fuerunt in numero majori in arca quam in textu taxatur. Sic admonendi sunt qui hoc quærunt, sic intelligendum esse quod Dominus ait, Quæ repunt super terram, ut necesse non fuerit conservari in arca, quæ in aquis vivere queunt, non solum mersa, ut pisces, verum etiam supernatantia, sicuti multæ aves. Deinde quum ait, Masculus et femina, profecto intelligitur quod ad reparandam speciem dicit hoc, ac per hoc non fuisse necesse, ut ibi essent ea quæ possunt sine concubitu de materiis aut rerum corruptionibus nasci. Aut si in arca fuerunt, sicut in domibus esse solent, potuerunt ibi esse absque omni numero definito ac certo. Aut si sacratissimum mysterium, quod agebatur tantæ rei figura et etiam facti veritate, aliter non posset impleri, nisi omnia ibi essent numero certo in textu expressa, quæ in aqua vivere nequeunt, non fuit hoc cura ipsius Noe, filiorumque ejus, sed Dei. Non ergo fuerunt in arca quæ sexu carent. Quædam vero de quibuslibet rebus sine concubitu ita nascuntur, ut postea concumbant ac generent, sicut muscæ. In aliis nil maris et feminæ est, sicut in apibus. Alia sic habent sexum, ut non habeant fetum, ut muli et mulæ, de quibus mirum est si fuerint in arca: quæ tamen fuerunt in arca, si hoc ad mysterium pertinebat; nam masculum habent et feminam.

Ad quintum dicendum, quod nomine cibi intelligitur sanctus Noe tam sibi ac suis, quam irrationalibus providisse de necessario potu. Qualiter autem brutis ministrabantur necessaria victui, determinate exponere reor difficile. Quomodo enim octo homines qui erant in arca, potuerunt tot brutis anteponere alimenta? Si autem supernaturale auxilium necessarium fuit, non defuit.

Ad sextum Augustinus respondet, quod non hominis actu, sed Dei nutu, omnia irrationalia illa, etiam aves, venerunt ad Noe, et ingressa sunt arcam sponte: quod angelico obsequio creditur factum, quemadmodum in exordio adducta sunt ad Adam in paradiso, ut videret quid vocaret ea.

Footnotes

  1. Act. vii, 22. ↩

  2. Gen. viii, 6. ↩

  3. Jonæ III, 7. ↩

Chapter 35 of 104