Articulus 35
EXPOSITIO SPIRITUALIS EJUSDEM CAPITULI.
CONCORDITER dicunt doctores, quod per Noe Dominus Jesus Christus signetur. Nec solum per Noe intelligitur Christus secundum quod homo, sed etiam ut est Deus. Quemadmodum enim totius humani generis post diluvium exsistentis, Noe exstat principium, sic Christus secundum quod Deus, est causale principium universorum quæ sunt et vivunt sub sole. Præterea per ætatem sexcentorum annorum, recte significatur æternitas Christi, propter numeri perfectionem. Quemadmodum ergo Noe quum esset quingentorum annorum, genuit Sem, Cham et Japhet, sic Christus in sua æternitate consistens, condidit tria hominum genera in hoc mundo, videlicet gentilem, qui fuit sub lege naturæ; Hebraicum, qui fuit sub lege scripta; christianum, qui est sub lege gratiæ.
Quumque cœpissent homines multiplicari super terram, hoc est, ultra modum et solitum plurimi essent, quod videtur fuisse sub monarchia Romanorum, quando inaudita pax fuit in terra, præliisque cessantibus, homines quasi arena sunt multiplicati. Videntes filii Dei filias hominum quod essent pulchræ, acceperunt uxores sibi ex omnibus quas elegerant. Illis quippe temporibus temporali prosperitate undique arridente, etiam illi qui fuerunt boni in lege naturali aut scripta, carnales effecti sunt, id est, lascivis curiosisque juncti sunt feminis, propter quod Spiritus Sanctus recessit ab eis. Ex illorum quoque connubio geniti sunt gigantes, id est homines animosi, ambitiosi, et magni ac præpotentes in oculis suis, aut etiam in exterioribus rebus: quorum omnium pravitatem indesinentem, atque ad omnia scelera pronitatem considerans Dominus, quasi pœnitens quod illos fecisset: Delebo, inquit, hominem, id est, istos æterna morte damnabo, usque ad animantia, hoc est, homines rurales, brutales, indomitos, simul cum illis damnationi adjiciam. Noe vero invenit gratiam coram Domino: id est, Christus acceptissimus fuit Patri æterno, imo Christus secundum naturam humanam plus placuit et carior fuit superbeatissimæ Trinitati, quam ceterorum universitas electorum. Et genuit tres filios. Per istos tres filios, quos genuit Christus adhuc inter homines conversans in terris, intelligi possunt tres ordines hominum quos convertit, videlicet ordo Apostolorum, chorus septuaginta duorum discipulorum, et reliquorum in eum credentium multitudo.
Quumque vidisset Deus terram esse corruptam, omnis quippe caro corruperat viam suam super terram. Tunc enim vitia carnalia ac spiritualia, præsertim idololatria, vehementissime invaluerunt, imo et scelera contra naturam in multis. Dixit ad Noe, id est ad Christum: Finis universæ carnis venit coram me, id est, reproborum carnalium horum iniquitates non feram diutius, sed disperdam eos cum terra, hoc est cum operibus suis carnalibus ac terrenis: secundum quod Deus in veteri Testamento per Prophetas prædixit de populo Judæorum, aliisque diversis linguis ac gentibus. Unde Jeremias ait Judæis: Non poterat vos Dominus ultra sustinere propter malitiam studiorum vestrorum.1 Nempe ut in libro de Doctrina christiana loquitur Augustinus, Deus a quolibet peccatore dignatur certum aliquod pondus seu certam mensuram excessuum tolerare: qua mensura impleta, non suffert diutius. Propter quod infra testatur: Nondum impletæ sunt iniquitates Amorrhæorum.2
Fac tibi arcam de lignis lævigatis, id est, electos a me et vasa misericordiæ, converte per te ac tuos discipulos, atque ex eis Ecclesiam construe, extra quam nullus salvetur, ne totum hominum genus damnetur. Hinc de Christo Zacharias prædixit:34 Ecce vir, Oriens nomen ejus, et ædificabit templum Domino. De qua Ecclesia Christus fatetur: Erit unus pastor et unum ovile.5 Itemque: Nemo venit ad Patrem nisi per me. Hanc arcam Christus ædificavit, conjungendo electos per fidem et caritatem, sicque efficiendo ex eis unum mysticum corpus, cujus ipse est caput. Hinc enim ait:6 Supra hanc petram, id est fidei firmitatem, seu supra me ipsum, ædificabo Ecclesiam meam. Christus quippe non solum est caput Ecclesiæ, influendo fidelibus vitam gratiæ ac motum justæ conversationis, sed etiam fundamentum, cujus pietati et veritati innituntur fideles, et a quo fundantur et firmantur seu stabiliuntur in cognitione et gratia Dei. Unde protestatus est Paulus: Fundamentum aliud nemo ponere potest, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus. Denique arca ista versatur et movetur in hoc mari magno, utpote in hoc sæculo nequam inter tribulationum et tentationum procel-las, quibus sæpe agitantur fideles.7 Sed in-ter eas ipse Dominus omnium et Salvator, regit, dirigit, et conservat eamdem, atque ad portum salubris quietis gratiæ in præsenti, ac salutis æternæ gloriæ in futuro eam perducit. Et sicut exsistentes in arca Noe, per lignum arcæ et aquas diluvii sunt salvati a morte temporali; sic exsistentes in Ecclesia, per lignum crucis et aquas Baptismi salvantur a supplicio infernali. Ideo beatissimus princeps Apostolorum: In arca, inquit, octo animæ salvatæ sunt per aquam, sic et vos salvos facit similis formæ Baptismus.8 Est quoque Ecclesia ex lævigatis lignis, id est firmis et justis hominibus ædificata, qui recte vocantur ligna quadrata, polita, imputribilia, quum sint in æternum victuri, virtutibus decorati, atque in omni eventu constantes, et recti instar quadrati, quod quocumque projiciatur, stat firmiter et erectum.
Mansiunculas in ea facies. Mansiunculæ istæ sunt particulares Ecclesiæ, diversæ quoque religiones et ordines. Item variæ distinctiones virtutum ac meritorum, et varia dona cœlestium gratiarum, in quibus requiescunt fideles. De quibus Dominus per Isaiam fatetur: Sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciæ et in requie opulenta. Et rursus: Vade, populus meus, intra in cubicula tua, abscondere parumper donec transeat indignatio mea. His mansiunculis correspondent mansiones in patria, id est, diversi gradus præmiorum cœlestium, de quibus Salvator: In domo, inquit, Patris mei mansiones multæ sunt. Et bitumine linies eam intrinsecus et extrinsecus. Per bitumen quod ferventissime atque fortissime nectit, sancta caritas, qua nihil ferventius, nihil robustius, nilque indissolubilius colligat, designatur. Tunc ergo Ecclesia intus et extra linitur bitumine, quando fideles se corde et opere diligunt, dum omne quod agunt, ex Dei amore procedit, dum universi per dilectionem uniuntur in Deo, ita ut dicere queant, Quis nos separabit a caritate Dei? dumque solliciti sunt servare unitatem spiritus in vinculo pacis. Ideo Paulus hortatur: Super omnia caritatem habete, quod est vinculum perfectionis.
Et sic facies eam: Trecentorum cubi-torum erit longitudo arcæ.9 Longitudo Ec-
I Petr. m, 20, 21.
I Is. xxxii, 18.
I Ibid. xxvi, 20.
Joann. xiv, 2.
Rom. viii, 35.
Ephes. iv, 3.
Coloss. m, 14. clesiæ, est diurna atque longanimis spes Christifidelium, quæ trecentorum est cubitorum, id est perfectæ durationis ab exordio conversionis usque ad beatificum finem, ad omnes pertinens Christianos, fide Trinitatis superbeatissimæ insignitos. Universitas autem fidelium per centenarium designatur, dum Christus in Evangelio loquitur: Quis ex vobis homo qui habet centum oves, etc.? Quoniam ergo universitas ista ex summa Trinitate subsistit, longitudinemque dierum æternitatis sortitur, recte longitudo ipsius per centenarium triplicatum exprimitur.10 Quinquaginta cubitorum latitudo ejus. Per latitudinem intelligitur caritas ad omnia se extendens, quam oportet quinquaginta cubitorum consistere, utpote tantæ exsistentiæ ac vigoris, ut ad quinquagesimum annum remissionis omnium peccatorum, requiemque æternæ felicitatis, in qua omnia bona omissa, plenissime et supereminenter restituuntur, pertingat.11 Et triginta cubitorum altitudo illius. Altitudo Ecclesiæ est contemplatio fidei in hac vita, quæ per observantiam decem præceptorum pertingit ad beatificæ gloriam visionis. In qua quidquid hic promeremur, triplicatum recipimus, sicut Judex ipse testatur: Mensuram bonam et confertam et coagitatam et supereffluentem dabunt in sinum vestrum.12
Fenestram in arca facies. Per fenestram ipsa fides seu donum sapientiæ rite accipitur, per quam cœlestia intuemur, lumenque gratiæ et splendorem virtutum atque deinde claritatem luminis gloriæ obtinebimus. Et in uno cubito consummabis summitatem ejus, id est, vertex Ecclesiæ tantus erit, tam strictus et arduus, ut uni soli, videlicet Christo capiti Ecclesiæ, competat. Hic etenim vertex est suprema perfectio propria soli Christo. Ostium autem arcæ pones in latere deorsum.13 Ostium Ecclesiæ est ipsemet Christus, qui ait: Ego sum ostium ovium. Posuit autem se ipsum in latere Ecclesiæ deorsum, quia totius humilitatis præbuit se exemplum, et universis exhibuit se paratum, ita ut cunctis per eum pateret ingressus in sanctam Ecclesiam. Posuit quoque se in latere Ecclesiæ, applicando se pie non solum justis, sed etiam ceteris. Rursus ostium Ecclesiæ est fides, per quam primo in Ecclesiam fit ingressus, seu sacramentum Baptismi, qui est regeneratio spiritualis, ceterorumque janua sacramentorum, vel Pœnitentiæ sacramentum, quod est secunda post naufragium tabula, et primus post lapsum ingressus: quæ omnia omnibus patent tanquam in latere deorsum locata. Postremo ostium in latere deorsum, est vulnus lateri Christi infixum, de quo sacramenta profluxerunt Ecclesiæ. Cœnacula et tristega facies in ea. Cœnacula sunt officia prælatorum atque doctorum, quorum est corda multitudinis subditorum ac vulgi multiplici cibo spiritualiter reficere, sicut per Jeremiam asserit Deus: Dabo vobis pastores juxta cor meum, et pascent vos scientia et doctrina.14 Tristega sunt tres status ac gradus fidelium, utpote incipientium, proficientium, et perfectorum; seu virginum, viduarum, et conjugatorum. In quibus unusquisque juxta suæ vocationis exigentiam conquiescit.
Ecce ego adducam aquas diluvii super terram, et interficiam omnem carnem. Per diluvium illud intelligit spiritualiter Origenes futurum in fine mundi exterminium omnimodum terræ per ignem, quo omnia viventia in hac terra penitus exstinguentur. Ponamque fœdus meum tecum. Hoc est, fœdus summæ amicitiæ inter Patrem et Filium, de quo in Filii baptizatione et transfiguratione locutus est Pater:15 Tu es Filius meus dilectus. Et ingredieris arcam tu et filii tui, uxor tua et uxores filiorum tuorum tecum. Christus namque fuit in ipsa Ecclesia, quemadmodum ait ad Patrem: In medio Ecclesiæ laudabo te.16 Ad discipulos quoque: Ego, ait, in medio vestrum sum sicut qui ministrat.17 Filii autem Christi fuerunt ejus discipuli, de quibus per Isaiam testatur: Ecce ego et pueri mei quos dedit mihi Dominus.18 Uxor Christi, quæ cum ipso intravit Ecclesiam, est congregatio ex Judaismo ad evangelicam legem per Christum conversa. Uxores filiorum Christi, sunt particulares Ecclesiæ ab Apostolis et apostolicis viris conversæ, et bene rectæ, quæ omnes universalem introierunt Ecclesiam. Et ex cunctis animantibus universæ carnis bina induces in arcam, ut vivant tecum, masculini sexus et feminini, hoc est, ex omni genere hominum quosdam utriusque sexus convertes et tibi incorporabis, ut vivant tecum modo per gratiam, et in cœlis per gloriam. Tolles igitur tecum, ex omnibus escis quæ mandi possunt, id est, omni genere spiritualium fereculorum implebis Ecclesiam, scilicet sacramentis, scripturis, doctrinis, variisque donis et gratiis Spiritus Sancti, et actibus virtuosis. Et erunt tam tibi quam illis in escam, id est spiritualem refectionem. His etenim reficiuntur suaviter et vere salubriter mentes fidelium, quorum profectus et salus est refectio Salvatoris, cui quum incorporantur fideles, quasi comeduntur ab ipso, quando per conversionem ad ipsum, efficiuntur membra ipsius, quod per ignem caritatis peragitur. Fecit igitur Noe omnia quæ præceperat illi Deus : id est, Christus secundum naturam assumptam Patri per omnia obedivit, quemadmodum ait : Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio.19
Insuper de hac spirituali expositione arcæ loquitur Augustinus : Mensura longitudinis, latitudinis et altitudinis arcæ, significat corpus humanum, in cujus veritate Christus venit ad homines. Longitudo quippe corporis humani a vertice usque ad vestigia, sexies tantum habet, quantum latitudo, quæ est ab uno latere ad aliud latus; et decies tantum, quantum altitudo, id est profunditas, cujus altitudinis mensura est a latere usque ad ventrem : ut si metiaris hominem jacentem supinum seu pronum, sexies tantum longus est a capite usque ad calcaneum, quam latus est a dextera in sinistram, seu a sinistra in dextera; et decies tantum longus est, quantum altus a terra in qua jacet. Dicitur autem arca inferius bicamerata, quia ex Judæis et gentibus est collecta, et continet illos in se ; superius vero tricamerata propter fidem, spem et caritatem. Aut propter fructum centesimum, sexagesimum atque tricesimum.20 Vel propter tres filios Noe, ex quorum semine nati sunt omnes Ecclesiæ filii. Insuper quod ea quæ de arca sunt scripta, sunt spiritualiter de Ecclesia exponenda, probat ex hoc Augustinus, quod Deus jussit de animalibus mundis septena et septena duci in arcam ; de immundis vero, bina et bina, quum tamen munda possent reparari per bina et bina, sicut immunda ; et quoniam Deus potuit omnia reparare eo modo quo condidit ea. Hæc Augustinus.
Præterea Gregorius dicit : Arca in inferioribus fuit lata, in superioribus vero angusta, atque in summitate sua ad unius cubiti mensuram pervenit. Inferius enim quadrupedia et reptilia, superius vero aves et homines creditur habuisse. Ibi lata, ubi bestiæ; ibi angusta, ubi homines erant. Hæc verba Gregorii, consonare videntur verbis Origenis supradictis de figura seu forma arcæ, quod ab imo forma cœperat contrahi. Deinde addit Gregorius : Arca in summis angustatur usque ad cubitum unum, quoniam in Ecclesia quanto aliqui fuerint sanctiores, tanto sunt pauciores, qui in summo perducuntur ad illum, qui solus sine comparatione natus est Sanctus in terra.
Ait quoque Hugo de S. Victore : Trecentorum cubitorum longitudo designat sæculum præsens, quod tribus decurrit temporibus, scilicet tempore legis naturalis, tempore legis scriptæ, et tempore gratiæ, per quæ sancta Ecclesia a principio mundi tendit ad patriam. Quinquaginta cubitorum latitudo, universos fideles significat, qui sub uno capite Christo sunt constituti. Nam quinquaginta constant ex septies septem, qui numerus universitatem fidelium signat, uno adjuncto quod Christum significat, qui est caput Ecclesiæ et finis desideriorum nostrorum, propter cibum quod arca in uno cubito consummatur. Porro altitudo cubitorum triginta, designat triginta libros sacræ Scripturæ, videlicet viginti duos veteris Testamenti, et octo novi, in quibus summa omnium continetur, quæ propter Ecclesiam suam Deus fecit aut faciet. Centum anni quibus ædificata est arca, significant tempus gratiæ quo Ecclesia est formata. Hæc Hugo.
Postremo juxta tropologiam, per arcam exprimitur mentis nostræ secretum, in quo ab inquietudine mundi et tentationum quiescere et latere debemus.21 Hujus arcæ ostium, est exitus ad opera bona; fenestra vero, ingressus est ad meditandum ac contemplandum. Mansiones hujus arcæ, sunt diversa genera cogitationum. In hac arca omnia intellectualiter continentur et spiritualia alimenta habentur. Verum hæc prosequi prohibet brevitas, cui insudo.
Footnotes
-
Jer. XLIV, 2. ↩
-
Gen. xv, 16. ↩
-
Ibid. xiv, 6. ↩
-
Joann. x, 16. ↩
-
Zach. vi, 12. ↩
-
Matth. xvi, 18. ↩
-
I Cor. m, 11. ↩
-
Gen. xiv, 21. ↩
-
I Cor. m, 35. ↩
-
Luc. xv, 4. ↩
-
1 Cor. xiii, 7. ↩
-
Luc. vi, 38. ↩
-
* ex Joann. x, 7. ↩
-
Jerem. iii, 15. ↩
-
Marc. i, 11. ↩
-
Ps. xxi, 23. ↩
-
Luc. xxii, 27. ↩
-
Is. viii, 18. ↩
-
Joann.xiv, 31. ↩
-
Matth.xm, 8. ↩
-
Sensus tropologicus. ↩
Chapter 36 of 104